Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum plures personae possint assumere vnam naturam
QVAISTIO TERTIA. Vtrum plures personae possint assumere vnam naturam. Henr. quodl. 6. 4.7. Thom. 3. 4. 3. r. 6.
TERTIO quaeritur, vtrum plures personae possin assumere vnam naturam. Et videtur quod no quia vna persona non potest assumere plure naturas, ergo nec plures personae vnam naturam, consequentia patet per simile: antecedem. probatur, quia plura solo numero differentia non possunt esse in eodem & secundum idem. Sed duae humanitates solo numero differunt, ergo non possunt esse in eodem vno supposito diuino, essent enim in eo secundum idem cum non sit ibi dare partem & partem.
Item quae sunt plura in creaturis vniuntur in deo, sed nunquam est econuerso, quod illa quae sunt plura in deo vniantur in creatura, sed si plures personae diuinae possent vnam naturam assumere plura in deo vnirentur in creatura, quia plures personae diuinae in vna natura assumpta, ergo illud non est possibile.
Item si plures personae assumerent vnam naturam, aut ibi es set vnus homo, aut plures, non vnus, quia homo dicit suppositum habens humanitatem, & vnus homo vnum suppositum. Sec plures personae sunt plura supposita & non vnum, ergo plurepersonae non possent dici vnus homo, esso quod assumerent vnam humanitatem. Item nec plures, quia si stante vnitate humanitatis assumptae plures personae dicerentur plures homines, eaden ratione stante vnitate diuinae essentiae plures personae dicerentur plures dij: hoc autem est falsum, ergo & illud.
IN CONTRARIVM est: quia quaecunque sunt naturaliter in vna persona sunt ex necessitate in omnibus personis nisi oppositio relatiua impediat, ergo quaecunque sunt in vna persona non ex necessitate, sed voluntarie assumpta possunt esse in omnibus personis, nisi oppositio relatiua impediat, naturae aum assumptae ab vna persona nihil opponitur relatiue in aliis, ergpotest assumi ab eis: consequentia probatur, quia sicut se habent ad necessariam communicationem illa quae sunt in Deo naturalite & ex necessitate. Sic se habent ad possibilem communicationem & non necessariam illa quae sunt in Deo assumpta voluntarie
RESPONSIO. Circa quaestionem istam duo sunt v denda. Primum est vtrum vna persona possit simul assumere plures naturas, & hoc implicatur in quodam argumento. Secundum est id quod principaliter quaeritur, scilicet vtrum plures personae possint simul assumere vnam naturam.
Quantum ad primum articulum est sententia doctorum satis concors, fere enim omnes concordant quod vna persona potestassumere plures naturas eiusdem speciei, puta plures humanitates vel diuersarum specierum, puta humanitatem & ali quam aliam naturam dummodo sit assumptibilis. Cuius ratiest, quia effectus qui fit ab agente libere, & non aequatur sua causae potest pluries iterari, sed assumptio humanitatis vel cuiuscunque naturae a persona diuina fit libere, nec aequatur sui causae, scilicet virtuti diuinae personae assumentis, nec virturi effectiuae, nec terminatiuae, ergo potest pluries iterari.
Secundus articulus est magis dubius, & ideo circa ipsum procedetur sic, quia primo ponetur veritas quaestionis, & secundo ponetur impugnatio illius veritatis. Tertio confirmabitur veritas posita, & quarto soluentur rationes impugnantes veritatem. Quantum ad primum sciendum est quod natura assumptibilis potest dici vna dupliciter, scilicet vnitate singularitatis, vel vnitate personalitatis. Dicendum est ergo quod a pluribus personis diuinis potest assumi natura vna vnitate singularitatis, non autem vnitate personalitatis, id est, non in vnam personalitatem Primum patet, quia personae diuinae a nullo absoluto se excludunt, cum distinguantur solum relationibus. Sed natura assumpta est aliquod absolutum, ergo per hoc quod assumitur ab vna per sona non excluditur quin possit assumi ab alia. Secundum patet, quia persona assumens & natura assumpta sunt vnum secundum suppositum, sed plures personae diuinae non possunt esse vnun vnitate suppositi, vel personalitatis, ergo natura assumpta a pluribus personis non potest esse vna vnitate personalitatis, sed habet plures personalitates, esset ergo talis natura vna secundum suppositum vel personam cum qualibet vna persona, ita quod persona assumens & natura assumpta essent vnum secundum personam, sed eadem natura cum pluribus personis simul haberet plure personalitates, cum qualibet tamen per se haberet tantum vnam
Quantum autem ad secundum sciendum quod aliquibus videtur contrarium propter multa. Primum est, quia infinitati naturae attestatur quod vna & eadem sit in pluribus suppositis. vnd consueuit dici quod pluralitas suppositorum diuinorum cum vnitate diuinae naturae prouenit ex illimitatione naturae diuinae. Sed omnis infinitas & illimitatio repugnat creaturae, ergo nulla vna creatura creata sic potest assumi quod existat in pluribus suppositis
Secundo, quia dependentia naturae creatae assumptae perfectius terminatur per diuinum suppositum, quam terminaretur per proprium. Sed si natura creata constitueret proprium suppositum non posset simul esse in proprio supposito & in alieno ergo fortiori ratione natura creata assumpta ab vno supposite diuino non potest assumi ab alio
Tertio, quia si cut accidens naturaliter substentatur in supa posito substantiae, sic miraculose natura humana substentatur in supposito diuino assumente eam, sed vnum accidens non potes naturaliter simul esse in pluribus suppositis creatis, ergo nec na tura humana, miraculose in pluribus suppositis diuinis.
Quarto, quia Anselmus de conceptu virginali expresse dicit, quod tres personae non potuerunt vnum eundem hominem assumere. Et si dicatur quo ibi Anselmus accipit hominem pre esupposito quod non est assumptibile, & non pro natura. Contra, quiibidem concedit quod vna persona potuit assumere hominem, no autem tres personae. Sed primum non potest concedi accipiendo hominem pro supposito, sed solum pro natura, ergo secundum non negatur accipiendo hominem pro supposito, sed pro natura
Deinde confirmanda est veritas prius posita (scilicet quo plures personae a nullo absoluto se excludunt.) & hoc patet ac praesens dupliciter. Primo comparando naturam assumptam ad personam diuinam & hoc sic, distinctio aliquorum per oppositiones relationis magis videtur impedire vnitatem relationis in sic distinctis, quam vnitatem cuiuscunque absoluti in eis, sed non obstante distinctione per oppositas relationes vna relatio numero potest esse in pluribus personis sicut in patre, & filio est vna communis spiratio, ergo fortiori ratione in pluribus personis potest esse quaecunque vna natura absoluta.
Sed dices quod maior est vera accipiendo relatione & naturam absolutam proportionabiliter puta naturam diuinam & relationem diuinam, vel naturam creatam, & relationem crea¬ tam, non autem accipiendo relationem diuinam & naturam absolutam creatam, quia natura increata & eius relatio propter su infinitatem potest esse in pluribus suppositis, natura autem creat. non potest propter limitationem suam. Sed istud non valet, quia relatio diuina non est infinita, eo quod nihil potest habere rationem infiniti, quod non potest induere rationem quanti, finitum enim & infinitum quantitati congruunt. Relatio autem nullo modo potes habere rationem quanti, neque secundum molem, neque secundum perfectionem, quia tunc cui deesset aliqua relatio deesset aliqui perfectio, quod falsum est, quia nullum suppositum diuinum esse simpliciter perfectum: non conuenit igitur relationi diuinae propter suam infinitatem quod fit in pluribus suppositis, & eadem ratione non repugnat naturae creatae propter sui limitationem & finitatem quin possit esse in pluribus suppositis diuinis.
Secundo patet idem comparando suppositum diuinum ad su positum creatum. Suppositum enim creatum cum sit absolutum est aliquid in se, & ad se, suppositum vero diuinum cum sit relatiuum non est aliquid in se, vel ad se, sed quicquid est inquantum suppositum totum est ad aliud, quia tota quidditas relationis est ad aliud esse. Ex hoc sequitur duplex alia differentia. Prima est quod suppe situm creatum cum sit aliquid in se per vnum & idem distinguitur a quolibet supposito eiusdem naturae (scilicet per id perconstituitur) suppositum vero diuinum, quia non est aliquid in se, sed totum quod est ad aliud est, non per idem distinguitur a quolibet alio supposito diuino, sed per aliud & aliud, quia non pe idem refertur ad plura, sed per diuersa, distinguitur autem per illud per quod refertur, propter quod sicut per diuersa refertur siper diuersa distinguitur, quia etiam refertur quandoque per id per quod primo non constituitur, sicut pater & filius referuntur ad Spiritum sanctum per communem spirationem quae non est prime constitutiua patris & filij, ideo suppositum diuinum non sempe distinguitur ab alio supposito diuino quocunque per illud pe quod primo constituitur maxime secundum opinionem illam quae probata fuit in I. lib. (scilicet quod Spiritussanctus non distingueretur personaliter a Filio si non procederet ab eo.
Secunda differentia est quod quia suppositum creatum es aliquid in se & per vnum & idem distinctum a quolibet alio, ideo quicquid est in vno supposito creato totum est distinctum ab omn eo quod est in alio supposito, quia distinctionem substantiae sequitur distinctio accidentium absolutorum & respectiuorum, sed suppositum diuinum, sicut per illud per quod primo est suppositum, non distinguitur a quolibet alio supposito, sed per aliud & per aliud, ita cum ab aliquo distinguitur non distinguitur ab eo secundum omne quod est in ipso, sed solum secundum illud secundum quod ad illud refertur mediate vel immediate, directe vel in directe, & ideo filius qui per solam filiationem dicitur ad Patrem pe eam solam a patre distinguitur & non ab omni quod est in patre, quia non ab essentia, nec a communi spiratione, quia ad distinctionem relationum non sequitur distinctio absolutorum, nec re lationum disparatarum, sed solum eorum quae habent oppositionem directam vel indirectam, ex quo potest breuiter argui sicul prius arguebatur, distinctio relatiua non causat aliquam distinctionem in aliquo absoluto, sed personae diuinae distinguuntur solum relatiue, ergo possunt in vnoquoque absoluto conuenire
Quarto respondendum est ad rationes in contrarium adductas, cum enim primo dicitur quod infinitati naturae attestatur quod vna & eadem sit in pluribus suppositis, istud quidem verum est de natura quae intrinsece pertinet ad naturam suppositorum, & est tanquam fundamentum proprietatum quibus su posita constituuntur, & distinguuntur, & haec est sola essentia diuina, sed esse in pluribus suppositis relatis quasi extrinsece, (pi ta quia sine eo essent supposita) communicatur tamen ei existere in talibus suppositis non arguit aliquam infinitatem, quod patet ex simili, circunscribendo enim a deo supposita relata, & ponendo vnum solum suppositum absolutum (sicut ponunt Iudaei & Gentiles) tanta infinitas esset in illo vno supposito, sicut nunc est in pluribus relatis, & tamen non oporteret naturam assumptam in illo supposito esse infinitam, quia non pertineret intrinsece ac naturam suppositi, sed solum ei communicaretur vt suum esse finitum haberet in supposito infinito, & sic est in proposito de ex stentia vnius naturae creatae finitae in pluribus suppositis diuinis
Ad secundum dicendum quod tota dependentia naturae humanae terminatur per vnum suppositum diuinum aeque perfecte, vel perfectius quam terminaretur per suppositum proprium quia subsistentia diuini suppositi perfectior est quam subsistentis cuiuslibet suppositi & creati, tamen hoc non obstante potest assumi ab alio supposito diuino, quia non assumitur ad nouam subsistentiam cum subsistere diuinum sit tantum vnum, vt superius fuit probatum, sed communicatur ei noua vnio cum proprio alterius personae quae non repugnat priori vnioni cum proprio primae personae assumentis, sed si natura creata substantificaretur in supposito proprio non posset substantificari in alieno creato, vel non ereato, nisi assumeretur ad nouum subsistere in alio, & istud contradicit ei quod est subsistere in seipso, & ideo istud non est possibile sicut aliud.
Ad tertium dicunt quidam quod non est idem de accident respectu diuersorum suppositorum creatorum & de natura humana respectu plurimorum suppositorum diuinorum, quia accidens habet vnitatem suae singularitatis a subiecto, & ideo no stant simul vnitas accidentis cum pluralitate subiectorum. Sec natura humana, & quaecunque alia natura nata constituere secundum se suppositum habet a se suam singularitatem & nonsupposito, & ideo vnitas talis naturae potest stare cum pluralitat. suppositorum. Sed istud non videtur bene dictum, quia deus posset facere absque subiecto aliquod accidens vnum numero, & constat quod tale non haberet a subiecto suam singularitatem, posset ergo tale accidens esse in pluribus subiectis sicut natura humana in pluribus suppositis: & si vnum non datur, nec aliud debet dari.
Et ideo aliter dicendum quod non est simile hinc & inde, quia supposita creata absoluta sunt, & ideo quicquid est in eis distinguitur distinctione ipsorum, sed supposita diuina sunt re lata, & ideo non distinguitur quicquid est in eis, sed solum relationes, non quaecunque, sed suppositae.
Ad quartum dicendum quod Ansel. intelligit quod tres personae non possunt simul & semel assumere vnum hominem ve humanam naturam ita scilicet quod assumant eam ad vnam personalitatem, dicit enim sic, impossibile est tres personas esse vnam personam cum vno eodemque homine, & in isto sensu concessum fuit quod tres personae non possunt assumere vnam naturam.
Ad primum argumentum principale dicendum est quod sicu tres personae possunt assumere vnam naturam, ita plures naturae possunt assumi ab vna persona, & cum dicitur quod plura solo numero differentia non possunt esse in eodem & secundum idem, verum est si sunt in eo per inhaerentiam, quia secundum naturam non haberent vnde distinguerentur, forte tamen diuina virtuti posset hoc fieri, quae autem sunt in aliquo non per inhaerentiam, sed per habitudinem aliam quocunque nomine illa habitudo censeatur vt humanitas est in Christo, nihil prohibet plura solo numer differentia esse in eodem, quia nec ex parte suppositi sufficientis est repugnantia cum habeat virtutem terminatiuam dependentiae plurium naturarum, nec ex parte naturarum cum habeant in se per quod distinguatur, & distincte existant loco, licet non supposito
Ad secundum dicendum quod si natura creata assumere. tur a tribus personis in vnam personalitatem, tunc distincta in deo vnirentur in creatura, quia ille tres personae diuinae in vnam personalitatem naturae assumptae, sed non est sic, imo assumeretur ad tres personalitates, non quae sunt subiectiue existentes in natura assumpta, & causatae a personis assumentibus, quia tunc non esset assumptio, cum assumens & assumptum debeant esse vnum secundum suppositum, sed quia ipsaemet personalitate communicantur naturae assumptae vt in ipsis existat.
Ad tertium dicendum quod nomine hominis & consimilibu. vtendum est sicut sunt ad significandum imposita, hoc autem est secundum ea quae videmus in creaturis, in quibus videmus regulariter quod suppositum & natura quae nata est suppositum constituere sibi correspondent secundum vnitatem & pluralitatem. Ita quod non inuenitur pluralitas suppositorum sine pluralitate naturae, nec pluralitas naturae sine pluralitate suppositorum, propter quod nisi inueniretur contrarium, impossibile esset inuenire proprium modum loquendi, & ideo si vna persona assumeret plures naturas, vel plures personae vnam naturam non posset proprie dici quod ibi essent plures homines, aut quod esset vnus homo, quia pluralitati semper obsisteret vnitas naturae vel suppositi, & vnitati obsisteret pluralitas ex parte alterius eorum. Veruntamen ex quo oportet loqui improprie eligendum esset illud quod minus habet de improprietate, hoc autem esset sumendo vnitatem, vel pluralitatem secundum naturam assumptam, ita si vna persona assumeret plures humanitates dicerentur plure homines, & si plures assumerent vnam dicerentur vnus homo
Cuius ratio est, quia secus est de nominibus substantiuis, 8 de adiectiuis, quia adiectiua cum significent in totali dependentiam ad suppositum, ideo secundum pluralitatem suppositorum dicuntur pluraliter, etiam si forma importata per ea sit vna numero, sicut dicimus quod pater & filius sunt spirantes spiritum sanctum, quamuis virtus spiratiua & actus spirandi sint vnun numero in patre & filio. Nomina vero substantiua cum non sisignificent dependenter dicuntur pluraliter vel singulariter secundum conditionem formae, vel naturae per ea importatae, sicul dicimus quod pater & filius & spiritus sanctus sunt vnus deus Cum igitur nomen hominis sit substantiuum debet praedicari singulariter vel pluraliter de his de quibus dicitur secundum vnitatem vel pluralitatem formae importatae nomine hominis, c non secundum vnitatem, vel pluralitatem suppositi. Istud tamen non est sine aliqua improprietate, vt dictum est.
On this page