Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis Secundae uui: in generali & speciali¬

QVIa in homine Superius dereminmaui magister de incarnatione ex parte personae assumentis. Hic determinat de ipsa ex parte naturae assumptae. Et diuiditur in tres. Primo ostendit quid sit assumptum. Secundo quale fuit quod rassumptum est. Et tertio quo agente factum fuerit id quod assumptum est. Secunda distinct. 3. ibi, quaeritur etiam de incarnatione verbi. Tertia disf. 4. ibi, Cum vero incarnatio. Prima est principalis lectio. Et diuiditur in duas. Primo ostendit quid sit assumptum quia natura humana integra ex suis partibus, coniunctis. In secunda determinat ordinem assumptionis. Secunda ibi, assumpsit igitur filius Dei. Et ista diuiditur in duas Primo ostendit ordinem naturae. Secundo ordinem temporis. Secunda ibi, si autem quaeritur vtrum verbum. Haec est diuisio & sententia lectionis in generali.

IN SPECIALI sic procedit, & primo proponit q quia primus homo totam naturam humanam corruperat ( scilicet corpus & animam) ideo filius Dei carne & animam assumpsit vt totam curaret & sanctificaret. In Christo enim est vna persona & duae substantiae scilicet diuina & humana, ergo se habuit humanam, habuit vnionem animae & corpus, quia nomine humanitatis anima & corpus intelligitur. Postea vero excludii errorem quorundam dicentium quod filius Dei carnem humanam vel humanitatem non assumpsit; sed secundum quosdam proprietatem siue habitum nomine humanitatis intelligentes non substantiam, sed proprietatem quandam qua homo nominatur, occasionem sumentes ex dictis Dama. qui dicit quod in domino Iesu Christo non est communem speciem accipere, ex quo videtur quod non assumpsit vere corpus & animam adinuicem coniuncta, quia sic fuisset eiusdem & communis specie cum aliis. Sed istud non valet, quia intentio Ioan. Dam. non fui quod Christus non vere assumpserit corpus & animam adinuicem, vnita, sed fuit intentio sua quod Christus prout nomina suppositum constitutum ex humanitate & diuinitate non fuit sub aliqua specie communi, quia nec sunt, nec fuerunt, nec erunt plures Christi habentes communem speciem, sicut sunt plures nomines habentes vnam humanitatem communem secundum speciem, assumpsit tamen filius Dei veram humanitatem non in vniuersali (sicut Platonici posuerunt ydeam hominis) sed in singulari constitutam ex hoc corpore & hac anima quae cum diuinitate non habet communem speciem cum quocunque alio supposito. Deinde dicit. quod filius Dei assumpsit carnem 8 animam, & omnem proprietatem ipsum dicentem. Praetere. dicit quod quamuis vtrunque (scilicet corpus & animam assum. serit) tamen assumpsit carnem mediante anima, quia tantae simplicitatis est diuina natura quod non debuit immediate vniri carni de limo formatae, sed mediante spiritu creato (scilicet anima) quae quidem vnio ab intellectu humano inuestigari non potest. Nec corpus fantasticum, sed corpus verum de muliere natum assumpsit quod quidam haeretici negant, vnde error eorum patet per simile de radio solis. Vltimo dicit quod Christus carnem simul tempore & animam assumpsit, & quod non suit caro prus concepta quam Deo vnita &c

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum