Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum vna persona diuina possit assumere naturam irrationalem

QVAESTIO PRINA. Vtrum vna persona diuina possit assumere naturam irrationalem. Thom. 3.p. 9. 4. ar. 1. Henricui. quodl. 139.5.

InCA secundam distinctionem primo quaeritur, vtrum persona diuina possit assumere naturam irrationalem. Et videtur quod non, quia infima natura non est capax supremi doni: quanto qui enim natura est nobilior tanto est capax potioris doni. Sed supremum donum naturae creatae communicatum, & etiam communicabile videtur esse assumptio a persona diuina, ergo creatura irrationalis quae est infima, non est huius doni capax.

Item assumptio terminatur ad vnitatem personae, sed creatura irrationalis non est capax personalitatis; quia secundum Boetium, persona est rationalis naturae indiuidua substantia, ergo ereatura irrationalis non est assumptibilis.

Item si creatura irrationalis esset assumptibilis, vniretur perfectius diuinae naturae quam natura rationalis, sed hoc ess inconueniens, ergo & primum. Probatio consequentiae, quia si lapis assumeretur, non solum esset verum dicere quod lapis esset Deus, sed etiam quod quaelibet pars lapidis esset Deus, quia si verum est dicere quod lapis est Deus, & quaelibet pars lapidis est lapis, consequens est quod quaelibet pars lapidis esset Deus, sed per assumptionem naturae rationalis, puta humanitatis, licet sit verum dicere quod homo sit Deus, non tamen quod quaelibet pars hominis sit Deus, puta pes vel manus, quare &c.

IN CONTRARIVM arguitur, quia si Deus manens infinitae virtutis, non esset intellectualis, nec per consequens persona, nihilominus posset assumere naturam irrationalem in vnitatem suppositi, sed per hoc quod est intellectualis, nihil deperit ei de perfectione potentiae & infinitatis, ergo sicut posset tunc assumere naturam irrationalem, sic et nunc.

Item Augustinus de vera religione dicit quod Christus non assumpsit corpus, vt ostenderet se visibilem, sed assumpsit verum corpus hominis propter alium finem, quia illud, scilicet ostendere se visibilem, potuisset facere in corpore aereo, assumendo illud: & conllat quod aer est creatura irrationalis, quam tamen innuit Augustinus posse assumi, quare &c.

RESPONSIO. Circa istam quaestionem est duplex opinio. Prima aliquorum dicentium quod persona diuina non potest assumere aliquam naturam irrationatem, quod probant sic, Illa natura non est assumptibilis in vnitatem personae diuinae, cuius nulla potentia est eleuabilis ad visionem & fruitionem diuinae essentiae, sed natura irrationalis est huiusmodi, quia nulla eius potentia est eleuabilis ad videndum Deum, & fruendum eo ergo natura irrationalis non est assumptibilis. Minor de se patet. Sed maior probatur tripliciter. Primo sic, sicut se habet es se naturale ad posse naturale: sic esse supernaturale ad posse si pernaturale, sed nulla virtute fieri potest, quod aliqua creatura habeat esse naturale, quin habeat aliquod posse naturale, ergo nulla virtute fieri potest, quod aliqua natura habeat esse supernaturale, & non habeat aliquod posse supernaturale. Sed per assumptionem fit quod natura assumpta habet esse diuinum supernaturale, ergo per eandem fit quod habeat posse diuinum & supernaturale: tale autem posse, est ad visionem & fruitionem, quare &c.

Secundo sic, cui non potest communicari minus, nec majus sed minus est videre Deum, & frui Deo, quam assumi ad vnitatem suppositi vel personae diuinae, vt patet per Augustinum su per illud Ioan. I. Verbum caro factum: vbi dicit quod quia euangelista praemiserat, quod dedit eis potestatem filios Dei fieri: ne homo miraretur & discrederet, subiunxit quasi maius: &, verbum caro factum est. Ex quo videtur quod majus sit naturam, eleuari ad vnitatem suppositi diuini, quam potentiam eleuari ad visionem & fruitionem Dei, ergo illa natura non potest eleuari ad virtutem diuinae personae, cuius potentia non potest eleuari ad visionem & fruitionem diuinae essentiae.

Tertio sic, si aliqua creatura posset assumi, cuius potenti non posset eleuari, fortiori ratione posset assumi creatura ele uabilis absque eo quod actu eleuaretur: sed creatura rationalis, cuius potentia est eleuabilis ad visionem & fruitionem Dei non potest assumi nisi potentia eius actu eleuetur, ergo multominus potest assumi creatura irrationalis, cuius nulla potentia est eleuabilis. Minor probatur, quia si natura rationalis posset assumi! non eleuatis suis potentiis cum ipsa fit manens, sit peccabilis, sequeretur quod persona diuina assumens talem naturam posset peccare, quod est inconueniens, & multis videtur impossibile.

Quicquid fit de conclusione, rationes tamen istae non valent, concessa enim minore principalis rationis quae de se nota est, Dicendum est ad maiorem per interemptionem, non enim oportet quod illa natura sola sit assumibilis ad vnitatem personae diuinae, cuius aliqua potentia eleuabilis est ad visionem & fruitionem dei. Et ad primam probationem eius respondendum est, quum dicitur quod sicut se habet esse naturale ad posse naturale, &c. concedatur, sed quum dicitur qud natura assumpta per assumptionem habet esse diuinum & supernaturale. Dicendum quod falsum est. Natura enim assumpta nullum esse intrinsecum sibi habet quod non habuisset si sibi fuisset derelicta, & haberet si sibi relinqueretur: sed per assumptionem fit quod suum esse naturale & intrinsecum habet in supposito diuino, & eodem modo potentinaturae assumptae non debet habere aliam operationem, quam naturalem ex vi assumptionis, sed illam habet in supposico diui no, ita vt dicatur esse illius suppositi tanquam operantis. Quod autem per assumptionem natura assumpta non acquirat esse su pernaturale, cui correspondeat in potentia posse supernaturale quale ponunt (scilicet vt possit in visionem & fruitionem essenuae diuinae) patet, quia esse & posse sibi correspondentia sic se habent, quod potentia nunquam potest in actum operationis suae nisi natura habeat actu esse, sicut videmus in naturalibus, ex quibus ipsi similitudinem sumunt. Nulla enim res potest habere oprationem naturalem, nisi habeat esse naturale: si ergo posse in visionem diuinae essentiae correspondeat esse assumpto, impossibile esset quod aliqua creatura videret deum per essentiam, nisi esse actu assumpta a persona diuina, quod est manifeste falsum & erroneum. Item si eleuata essentia ad esse diuinum per assumptione necesse sit potentiam eleuari ad posse in diuinam operationem non solum oporteret quod vna potentia eleuaretur ad tale posse sed omnes potentiae illius naturae, quia non ponitur eleuatiopotentiae ad tale posse, nisi propter eleuationem essentiae ad tale esse. Omnes autem potentiae supponunt naturam, & in ipsa fui dantur: ergo ea eleuata omnes eleuantur: hoc autem est falsum, tunc quia natura humana non esset assumibilis, quia non omne potentiae eius sunt eleuabiles ad visionem & fruitionem diuinam: sed solum intellectus & voluntas eleuantur. Eleuantur ergo potentia & essentia proportionabiliter, qua sicut non eleuatur essentia, vt habeat intrinsece, & inhaerenter aliquod esse quod prius non habebat, sed solum vt sit altioris suppositi, sic eleuatur potentia, non vt habeat aliquod posse quod prius non habebat, vel aliquem actum, sec quia ipsa & actus eius fiunt altioris suppositi, tanquam operantis

Ad secundam probationem dicendum quod non oportet quod majus non possit communicari ei cui non potest communicari minus, nisi majus & minus sint eiusdem rationis, vel saltem minus includatur in maiori, sicut minus est volare, quam intelligere: & tamen homo qui potest intelligere, non potest volare: eleus tio autem potentiae ad fruitionem & visionem diuinam, & eleuatio naturae ad vnitatem diuinae personae non sunt eiusdem rationis, vt de se patet, nec vnum includitur in altero, sicut probatum fuit, sunt enim separabilia, quare, &c. Vel potest dici admi norem per interemptionem, quia assumi in vnitatem diuinae personae non est majus, accipiendo majus pro meliore & digniore quam videre deum, & frui deo: sicut enim melius est deu mente concipere, quam carne si haec adinuicem separentur (vt dicitur in libro de sancta virginitate) pari ratione melius est & dignius videre Deum per essentiam, quam vniri Deo per subsistentiam si haec abinuicem separentur, & quod dicit Augustinus super Ioan. 1. non sic accipiendum est quasi melius & dignius sit assumi, quam filium Dei fieri, sed quia maior dignatio ostensa est in vno quam in alio: & ideo dato illo datur confidentia de alio, vel dato quod esset majus assumi, quam filium Dei fieri in natura, quae est capax vtriusque, puta in homine, in quo proposito loquitur beatus Augustinus, tamen in creatura, quae non est capadiuinae filiationis (vt est creatura irrationalis) majus esset filium Dei fieri, quam assumi, quia primum implicat contradictionem, secundum autem non. Prima tamen responsio melior est.

Ad tertiam probationem patebit responsio infra, distinction duodecima, quando quaeritur vtrum Christus potuerit peccare

Dicendum est ergo aliter ad quaestionem. Primo quod Deus de potentia absoluta naturam irrationalem potuit assumere. Secundo quod de potentia ordinata hoc non decuit. Primum pate sic, quia si Deus non posset assumere creaturam irrationalem hoc esset vel ex defectu diuinae potentiae non potentis terminare dependentiam talis naturae, aut ex parte naturae non potentis care re propria subsistentia sui esse. Primum non potest dici propter infinitatem diuinae perfectionis, in qua est ratio subsistentiae cuiuscunque suppositi. Nec secundum similiter, quia quaelibet cretura potest carere propria subsistentia, vt probatum est supra. Et specialiter patet hoc de creatura irrationali quia si ea quae sunt perfectionis possint separari a creaturarationali, quae est perfectior, a fortiori ratione possunt separari a creatura rationali, quae est imperfectior, sed subsistere in se est perfectionis, vt probatum fuit supra, & tamen potest separari a creatura rationali (vi patet de humanitate assumpta) ergo potesi separari a creatura irrationali, quo facto necessarium esset quod existeret in alieno sup. posito, sed non creato, ergo increato. Secundo patet idem sic quia si creatura irrationalis esset inassumibilis; tunc separata anima a corpore Christi nisset separata diuinitas ab eodem quia corpus sine anima est natura irrationalis: consequens est falsum, ergo & antecedens. Quod consequens sit falsum patet, quia fides ponit filium Dei fuisse in sepulchro in triduo mortis: hoc autem non intelligitur secundum deitatem, secundum quam est vbique quia eodem modo pater & spiritus sanctus fuerunt in sepulchro, ergo intelligitur secundum naturam assumptam, non secundum animam, quia secundum illam descendit ad infernum, ergo secundum corpus, quod non esset si diuinitas esset separata a corpore.

Ad hoc respondetur, quod hoc non est contra positionem praecedentem, quia dato quod suppositum diuinum remanserit vnitum cum corpore anima separata, non propter hoc potest dici ge creatura irrationalis sit assumibilis vel assumpta, quia tale corpus non erat simpliciter creatura irrationalis, sed rationalis aliquo modo, scilicet per participationem inquantum erat natum animae reuniri. Sed istud non valet, quia corpus Christi mortuum, aut erat corpus per aliquam formam; quae non mansi adueniente anima in reunione, vel quae mansit simul cum anima Si primo modo tunc tale corpus non erat reunibile animae nisi sui corruptione, hoc est, corrupta forma, per quam erat corpus, hoc autem modo quodlibet corpus communicans cum homine in materia est ynibile animae: idque vel per multa media & opere naturae, vel immediate per diuinam virtutem, si ergo propter hoc dicitur corpus rationale per participationem, & per consequens vnibile supposito, quia sui corruptione potest vniri animae: tunc quodlibet corpus generabile & corruptibile est vnibil supposito diuino, quia est rationale in potentia, & per participationem, quod est contra eos: Item illa forma quae corrumpitur nunquam animae vnitur, nec est vnibilis, & tamen de nouc fuit vnita verbo: ergo quum ipsa fit pure irrationalis natura pure irrationalis potest assumi. Si vero corpus Christi mortuum erat corpus per aliquam formam quae manserit adueniente anima (sicut quidam ponunt praeter animam formam corporeita tis) adhuc sequitur quod tale corpus erat natura pure irrationalis, quia secundum naturam tale corpus non est reunibile nisi sui corruptione, & per multa media, ergo secundum naturam suam non est rationale per participationem. Quod si diuina vir tute sit reunibile, eodem modo posset animae vniri quodcunque corpus, in quo esset solum forma corporeitatis, puta corpus lapideum effigiatum ad modum corporis humani, vel quodcunqo aliud simile, & tamen talia sunt naturae penitus irrationalis, quare &c. Patet ergo quod quantum est de potentia absoluta, deu potuit assumere creaturam irrationalem.

Secundum patet, scilicet quod de potentia ordinata non decuit quod assumeretur, nisi creatura rationalis & humana. Ei hoc patet primo ex fine assumptionis: ex fine enim sumenda est ratio eorum quae sunt ad finem. Finis autem assumptionis fuit curatio naturae assumptae, vt patet per scripturam vbicunque loquitur de hac materia: & Damascenus tertio libro, quod illud quod est inassumibile est incurabile, ex quo potest sic argui, noi decuit quod aliqua natura assumeretur, nisi quae curaretur, ve esset curabilis, sed ereatura irrationalis non est curabilis, quia ne est susceptiua infinitatis peccati, de cuius curatione loquimur natura vero intellectualis & angelica, licet fuerit peccati susceptiua, peccatum tamen eius fuit irremediabile: sola autem naturhumana curatione indiguit, & eam suscipere potuit, ergo solnatura humana assumi debuit. Secundo patet idem ex modo curationis, quia per meritum & satisfactionem assumentis sumucurati, tunc sic, Quod non est voluntarium non est meritorium sed quicquid fieret in natura irrationali si assumeretur esset inuoluntarium, vel magis non voluntarium, quia voluntatem habet licet esset voluntarium voluntate diuina, sed illius non est mereri, ergo nihil tale esset meritorium ad finem nostrae redemptio. nis: non decuit igitur quod natura irrationalis assumeretur

AD PRIMVM argumentum dicendum quod infima natura non est capax supremi dom; si esset donum communicatum per inhaerentiam, quia non quaecunque forma nata est recipi in quacunque materia, sed nobilior in nobiliori: si autem sit donum communicatum per habitudinem relatiuam nihil prohibet quod communicetur infimae naturae, sicut supremae, & siest in proposito, quia natura assumpta non est in assumente pe inhaerentiam, nec econuerso, sed per habitudinem relatiuam, non quamcunque, sed dependentis ad terminum dependentiae, vt in quo existit.

Ad secundum dicendum quod licet natura irrationalis non sit personalis personalitate propria; est tamen personali in personalitate aliena, quia in aliena persona potest existere, nec aliter personatur assumptum in assumente. Dato etiam quod non posset personari personalitate aliena; posset tamen suppositari in supposito alieno, quia sibi non repugnat ratio suj positi, nec proprij, nec alieni, & hoc sufficeret ad assumptionem.

Ad tertium dicendum qued si creatura irrationalis vniretui personae diuinae, non vniretur perfectius quam natura rationa sis. Quod autem ibi esset communicatio idiomatum totius naturae assumptae & partium eius cum persona assumente non esset propter perfectiorem vnionem, sed quia talis natura, puta lapidis vel aeris homogenea, hoc est vnius naturae in toto & in partibus, non sic autem creatura rationalis: & ideo illud quod praedicaretur de toto, praedicaretur de partibus in natura irrationali, non autem in rationali. Nec adhuc sequitur quod quaelibet pars lapidis sit Deus, quia quum dicitur lapis est Deus, verificatur pro supposito sub hoc sensu, suppositum haben: naturam lapidis est Deus: quum autem dicitur in minore, c quaelibet pars lapidis est lapis: lapis ibi accipitur pro natura, & non pro supposito, propter quod medium variatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1