Quaestio 8
Quaestio 8
vtrum corpora gloriosa habeant claritatem
OSTIA quaeritur vrrum corpora gloriosa habeant claritatem. Et arguitur quod non, quia lux & color requirunt in corpore dispesitiones contrarias, quia lux requirit corpus perspicuum non ter minatum per opacum: color autem requirit perspicuum terminatum, vt patet ex lib. de sensu & sensato, sed constat quod corpora gloriosa erunt terminata colore, cum colo pertineat ad pulchritudinem corporis, ergo non erunt elara seu lucentia.
Item corpus lucens non est peruium visui, sed occultat quoest post se (vt patet de corporibus astrorum & de igne apud nos sed corpora gloriosa erunt peruia visui. Dicit enim G ego 18 mora. exponens illud Iob 18. Non adaequabitur ei aurum vel vitrum quod patebit corporalibus oculis, ipsa etiam interior corporis harmonia, ergo (vt videtur) illa corpora non erunt lucentia
Item corpus clarum vel lucens praesens visui ex necessitat. videtur, sed corpus Christi quod erat gloriosum, praesens visui discipulorum euntium in Emaus non fuit visum clarum, nec lucens, ergo &c
IN CONTRARIVM est scriptura in quam plurimi locis: dicitur enim Sapien. 3. quod fulgebunt iusti tanquam scintilla in arundineto. & Mat. 13. fulgebunt iusti sicut sol, &c. Et 1. Cor. 15. stella differt a stella i claritare, sic & resutrectio mortuorum.
RESPONSIO. Advertendum est quod nomen claritatis quantum ad suam primam impositionem in portat proprietatem luminis, ficut & suum oppositum . s. obscuritas importai conditionem seu proprietatem oppositam contrarie vel prius tiue lumini. Sed ga mediante lumine perficitur in nobis prima & potissima cognitio senfitiua quam habemus .s.visiua, per quam res potissime nobis manifestantur & cuius natura transfertu ad omnes alias cognitiones per quas aliqua veritas nobis manifestatur: ideo nomen claritatis transfertur ad omnem manifestationem veritatis, vnde omnem veritatem nobis mani festam dicimus esse claram, & per consequens omne quod est sui bene manifestatiuum dicimus esse clarum.
Et secundum hoc potest dici quod claritas erit dupliciter in corporibus gloriosis. Primo secundum vltimum modum .s.inquan tum clarum dicitur illud quod seipsum bene manifestat tanquam Labens puritatem naturae suae speciei. Sic enim corpora gloriosa erunt elara, quia qualitates eorum maxime ad visum pertinentes (vt color & figura) erunt purissimae nihil impuritatis habentes admistum & hoc nullus negat. Sed quantum ad primum modum potest dici quod claritas erit in corporibus gloriosis dupliciter. Vno modo sicut est claritas in corporibus bene tersis 8 politis ex incidentia radiorum solis vel alterius corporis luminosi: quia claritas est valde magna, si corpus sit politum valde & tersum, sicut aurum vel argentum, vel gladius valde limatus, Constat autem quod corpora gloriosa erunt valde polita & tersa, propter quod ex incidentia radiorum solis & aliorum luminarium fulgebunt maxima claritate, nec adhuc est aliqua dubitatio¬
Alio modo ponitur in corporibus gloriosis claritas a quibusdam dicentibus, quod ficut lux est intranea qualitas solis vel alterius corporis luminosi, sic etiam erit intranca qualitas corporibus gloriosis.
Et illud et difficilius ad intelligendum. Primo, quia talia cla- riias non videtur ponenda in corporibus gloriosis propter hoc quod magis delectent visum aspicientium: quia nos experimur o maior delectatio est in aspiciendo pulchritudinem coloris & figurae hominis, quam in aspiciendo claritatem solis etiam si in eius aspectu non laederetur visus. Secundo quia difficile est videre quomodo color & lux intensa (qualis secundum hanc opinionem ponitur in beatis, ponitur enim aequalis luci solis) possit stare cum colore, nihilominus propter hoc non est negandum quin Deui possit dare talem claritatem corporibus gloriosis. Cuius ratio est, quia illa quae secundum naturam possunt stare simul vtroque vel altero existente in gradu remisso suae speciei, psssunt virture diuina simul esse vtroque existente in gradu intensissimo suae speciei. sed lux & color sunt per patura in eodem subiecto vtroque vel saltem altero ex istente in gradu remisso, ergo virtute diuina possunt esse simul vtroque existente in gradu intensissimo. Maior patet, quia illa quae sunt separatarum specierum & compatiuntur se in aliquo gradu non habent formalem oppositionem, quia formalis oppositio seruatur in toto ambitu: quae autem non habent formalem oppositionem possunt secundum totum ambitum suae speciei simul esse virtute diuina, quia ibi nulla implicatur contradictio loquendo de formis diuersarum specierum. Minor similiter declaratur, quia in noctilucis simul stan color & lux vt apparet ad sensum, & sic videtur quod virtute diuina corpora gloriosa possunt simul esse colorata & lucentia
Ad argumenta in oppositum respondendum. Ad primum dicendum qued lux & color non requirunt necessario opposita dispositiones in subiecto absolute, sed per comparationem ad causam naturalem effectiuam quae non potest causare colorem, vel lucem in subiecto nisi mediantibus aliis quae respectu colbris & lucis ponunt contrarias dispositiones, Claritas autem quae erit in corporibus gloriosis non erit a causa naturali sed immediate a Deo, & ideo non requirit in subiecto dispositionem colori coutrariam. Et si quis quaerat quid istorum videbitur in corpore glorioso lux an color? Dicendum estae vtruoque simul: quod enim ista simul non videantur in noctilucis causa est, quia de die quando color eorum videtut lux sem claritas eorum quae est minima non apparet prop er praesentiam maioris claritatis scilicet solis. De nocte vero eorum lux videtur & non color, quia color non percipitur nisi medium illuminetur: est enim color motiuus visus secundum actum lucidi, vt dicitur secunde de anima. Lux autem talium non sufficit ad illuminandum medium sic vt color videst quamuis sufficiat ad visum quo ad seipsam
Ad secundum quod corpora bonorum possunt esse peruirespectu oculi beati propteg poros subtilissimos in eis existem tes, qui propter efficaciam oculi glorificati sufficiunt ad manifestandum interiora corporis quantum oportet, & nihilominus cum hac peruietate optime statquod colorata vel lucentia, liret non bene appareat quomodo possent esse simul peruivt viirum, & lucentia vt sol.
Ad tertium dicendum quod corpus elarum seu locens praesens visui bene disposito necessario videtur, nisi virture diui na in pediatur actio visibilis in visum. Sed quia bearis ad nutum assistet diuina virius, ideo beati non ex se, sed ex diuina viriute assissente possunt facete quod claritas eorum praesens visui non immutet ipsum. Nec bene apparet quomodo hoc posset fieri circa corpus gloriosum virtute animae, quia non est in potestate virtutis creatae suspendere actionem naturalem actiui in passiuum ap proximatum & dispositum, sicut non est in porestate hominis, vel angeli quod ignis appioximatus stuppae non comburat eam: & simili. ter non videtur quod ut in potestate animae quantumcunque glorificarae quod corpus suum si sit lucens, & clarum, & praesens visui non immutet ipsum, quamuis hoc posset fieri diuina virtute.
On this page