Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

Utrum corpora gloriosa ratione suae agilitatis possint moueri in instanti de loco ad locum

QVAESTIO. VII. Vtrum corpora gloriosa ratione suae agilitatis possint moueri in instanti de loco ad locum.

DEINDE quaeritur de agilitate corporum gloriosorum: & quaeritur vtrum corpora gloriosi ritione suae agilitans possint moueri in instanti de loco ad locum. Et videtur quod sic: quia omne i quod mouetur, aut mouetur sn tempore, aut in initanti, sed corpora gloriosa post resurrectionem non mouebuntur in tempore, quia tempus non eriteo quod motus caeli cessabit, ergo ille motus erit in instanti.

Item illud quod mouetur aeque cito ad locum propinquum & ad distantem monetur in instanti, sed corpus gloriosum mouebitur aeque cito ad propinquum & ad distant. Vnde Aug. dicit in quaestionibus de reserrectione, quod corpus gloriosum vtraque interualla pari celeritate pertingit, ergo &c. 1n2eii.

Item Ang dicit de ciuita. Dei 22. quod vbicunque fuerit spiritus, ibi erit & corpus, sed motus voluntatis secundum quem spiritus vult alicubresse est instanti, ergo & motus corporis gloriosi erit in instanti. 12

IN. CONTRARIVM argultur, quia vnum corpu non potest simul esse in pluribus locis, vt fuit dictum supram immediate, sed si motus localis corporis gloriosi esset in instanti, tunc corpus gloriosum esset simul in pluribus locix in qualibet parte medij, & in termino, ergo impossibile est quod corpus gloriosum moueatur in instantioaci

Item motus est actus imperfecti, sed beati post resurrectionem habebunt omnem perfectionem quam habere debent, etiam secundum locum quia luxta sua merita habebunt locum propir quiorem vel minus propinquum ad Chrissum, ergovideu quod omnino non mouebitur, nec in tempore, nec in inssanti.

RESPONSIO Circa quaestionem istam videnda iun tria. Primum est, an corpora gloriosa sint futura agilia, Secundi est, an quandoque moneantur de loco ad locum, & quasi modo an motu animali seu pcessiuo quo mouetur totu per partes an alio motu quo mouetur totum secundum se. Tertium est an mi tus eorum possit esse in instanti, an necessario fiat in tempore QUANTVM ad primum sciendum est quod in honine est duplex motus. Vnus secundum natutam elemenci praedomi nantis quo mouetur naturaliter deorsum sicut caetera grauia

Alius est motus cuius principium est anima, & est progressius. E est triplex differentia inter istos motus, vna ex parte principie rum: nam principium primi motus est mere a parte corporis, & nullmodo ex parte animae: nam si corps esset sine anima, nihilomin moueretur tali motu si esset sursum & non esset aliquod detinem; sed principium secundi motus est aliqua pars corporis, non vtel mere corporis, sed vt animati, vnde talis motus non competere corpori sine anima. Secunda differentia est: quia primus mo? est ad dererminatum vbi, & vniformiter, quia sequitur formam naturalem. Secundus autem motus est ad diuersa vbi & difformiter, quisequitur apprehensionem quae variari potest secundum diuers. appetibilia: & ideo homo vel aliud animal potest variare moti progressiuum ad diuersa vbi, & diuersimode tarde vel velociter Tertia differentia est, quia homo vel aliud animal pos sistere motum progressiuum, nam propter cognitionem qua informa u imaginatiua hominis vel alter? animalis posst homo vel aliuc animal suum motum sistere, sed non alium qui est ex natura elemti praedominantis si enim homo esset sursum, nec esset retinems ipsum, necessario caderet, nec cadens posset sistere motum sul cas¬

Ex hoc ad propositum, agilitas dicit habilitatem in corporad faciliter mouendum secundum motum localem, non quidem secundum motum quo animal mouetur secundum naturam elmenti praedominantis: quia sic corpus mortuum esset agilius vinum, quia tanquam ponderosius citius mouetur deorsum qui corpus viuum, & tamen nullus dicit corpus mortuum agile. Iten agilitas videf esse conditio mouentis seipsum: sola enim anim ta mouent se, & solum secundum motum progressiuum, propte quid agilitas est habilitas in corpore ad faciliter & prompte se mi uendum motu progressiuo. Hac autem agilitatem ronnabile est po nere in corporibs beatorum: quia sicut dictum fuit prius, in beati corpus est plene subiectum spiritui. Spiritus autem vel anima ci paratur ad corpus non solum vt forma, sed etiam vt motor, & idedebet esse ei subiectum non solum vt formali perfectioni, sed vi motori: propter quod ficut corpus per impass ibilitatem plensubiicit animae vt formae vel perfectioni, sic per agilitatem ple ne subiicief ei vt motori, adeo vt faciliter & propte & sine fatigatione celerrime moueatur secundum imperium voluntatis

Per quid autem fiat agilitas ista, non est omnino clarum. Vi detur tamen quod fit per ablationem grauitatis a corporibus betorum, quod patet primo per auctoritatem Aug. 22. de ciuitati Dei, qui dicit, quod omnipotens De? abstulit a beatis grauitatis pondus. Et arguitur per rationem, quia talis agilitas vel erit per solam ablationem grauitatis, vel per collationem alicuius qualitati si per ablationem grauitatis habetur propositum. Si dicatur quod per collationem alicuius nouae qualitatis, aut ergo illa qualita inclinabit ad motum, aut solum faciet quod grauitas corporum non impediat, nec retardet motum progressiuum beatorum. Si inclinet ac motum tunc inclinabit ad determinarum motum & ad determina tum locum, quia inclinabit per modum naturae & non per apprehensio. nem, cum non ponatur qualitas cognoscitiua vel appetitiua, & tum beati non possent moueri in contrarium nisi cum difficultate quod es inconueniens. Si autem illa qualitas solum faceret quod inclinatigrositatis non impediret alium motum, cum melius sit facere al quid per pauciora quam per plura, ideo melius est dicere quod grauitas auferatur & per consequens inclinatio grauitatis, vel qudv tute diuina impediat eius inclinatio actualis sicut impedire inqualitatibus actiuis, quam quod ponatur aliqua qualitas quae gri uitatem non tollat, sed inclinationem eius impediat quia illa qualitas non impediret, nisi quia ad oppositum inclinaret,& tunc impediret agilitatem quae est ad omnem locum. Et confirmatur. hoc, quia farigatio & tarditas in motu progressiuo conuenis ex duabus causis. Vna est propter resolutionem membrorum sev organorum deseruientium motui ex qua debilitatur. Alia est quia motus progressiuus non est secundum naturalem inclinationem corporis, ille enim est deorsum ratione grauitatis. Prima autem istarum causarum tolletur a corpore glorioso per impassibilitatu ratione cuius organa mot? nullam patientur resolutionem, nec consequens debilitationem. Secunda autem tolletur pro agilitatem, ni aliter quam per sublationem granitatis vel per impedimentum su actualis inclinationis, nec ex hoc deperibit aliquid pertinens ad suam perfectionem, quia grauitas non sic est de intengritate corporum, vt sunt aliqua: membia quam in patria nellum habebunt vsum, sicut nec grauitas, nec est necessaria corporibus, nisi vt per eam moueantur ad loca naturalia in quibus conseruamtur, tali enim conseruatione non indigebunt corpora gloriosa, quare &c. & sic patet primum.

Quantum ad secundum tenendum est que corpora gloriosa quandoque localiter mouebuntur, quod etiam de ipso Christo eredibile est, quia viri? procedens in actum exercitum, potentior & perfectior apparet quam si non exiret in actum (actus enim manifestat virtutem) cum ergo in beatis sit virtus mociua pfecta ex parte animae, & summa habilitas ex parte corporis rationabile est quod quandoque beati moueantur motu progres siuo qui solus apparet in nobis esse causatus ab anima per apprehensionem & appetitum, & exercitus per motionem de ermini. tarum partium corporis quae organice huic motui deseruiunt.

Vtrum autem competat eis alius motus quo moueatur corpus ab anima non organice, id est non pars per partem, sicut nunc fit, sed totum simul, & ex quo, quemadmodum graue descendit deorsum, & leue fertur sursum. Videtur quibusdam quod fic.

Quod probat, quia in anima est vir? sic mouendi actiue & in cor pe est virtus passiua optime disposita, vt sic moueantur, ergo talis moto erit esse vel poterit esse in corporibs gloriosis. Consequentia patet, quia posito sufficienti motiuo, & mobili suffi cienier disposito sequitur motus vel saliem poss sequi. Antecedem: declaratur quanium ad duas pates eius. Primo quod in anima sit talis virtus motiua, quia incoueniens videtur quod anima sepatata non posset si mouere ad vbi sibi conueniens, alioquin esset imperfectior quocunque corpore in vniuerso, nam omne corps na turalesibi derelictum mouet per virtutem quam habet ad vbi sibi conueniens, sed talis molP animae separatae non fieret organice, ergo in anima separata est virtus ad mouendum non organice nec illud repugnat suae perfectioi qa angeli qui sut perfectio res animabus separatis mouent de loco ad locum & non organice

Item ex parte corporis videtur esse conueniens dispositioac talem motum Na corpora beatorum secundum omnem parte sui sunt simpliciter & immediate subiecta animae et spiritui, & ideo possunt simul secundum omnem partem sui immediate ab anima moueri, & non vna pars mediante alia.

Istud autem videtur mere fictitium & inopinabile, pone do quod in homine non sit alia forma praeter animam rationalem quia secundum hoc pars essentialis homis quae distinguitur ab anima est sola materia, cum ergo mouens & motum primo fit aliud & aliud (quia nihil a seipso mouetur) primo sequeretur quod ficut anima esset mouens tali moru, sic materia prima esset primo mota ab ipsa quod est impossibile, quia omnem motum oportet esse ens actu, si vero in hoine fit alia forma praeter animam per quam corpus sit actu ens, adhuc talis motus videtur esse fict: qa secundum istos in anima post resurrectionem non erit aliqua noua virtus ad mouendum praeter illam quam habuit dum esse in corpore corruptibili, & quam retinuit dum esset separatased constat quod omnis virtus motiua quam nunc habet anima est motiua corporis solum vno modo scilicet organice, propter quod & natura dedit corpori partes organicas determinatas ad hunc motum: & differentes secundum differentiam motus sicut aliae partes sunt in animalibus progressibilibus, & aliae in auibus: ad alium autem motum qui est tot? corporis secundum se totum nullam dispositionem dedit, ppter quod videtur fictitium quod virtus animae aliquo modo se extendat ad illum motum.

Nec valent rationes quas ipsi adducunt, cum enim dicunt quod inconueniens est p anima separata non moueat se de loco ad locum, absque dubio inconensens est secundum omnem phlosophiam quod aliquid moueatur localiter nisi corpus. Et si ab aliquibus theologis ponatur anima separata moueri vel angi lus, motus hinc & inde dicitur simpliciter aequiuoce & ex talibus non potest sumi efficax argumentum. Item dato quod anima haberet talem viriutem mouendi, non sequeretur q haberettalem virtutem ad mouendum corpus secundum illum motum, sed potius oppositum, cum alterius rationis sit motus animae & motus corporis: 2l

Quod autem additur quod in corporibus gloriosis erit perie cta dispositio ad illum motum, falsum est, imo nulla, sicut eii pro nunc & pro tunc corpus viuificabitur ab anima, vna tam pars per prius quam alia, quia omnes aliae mediante corde, sic & multo amplius corpus mouebitur ab anima non secundum omInes partes primo & ex aequo, sed secundum vnam mediante alisicut ipsa dispositio organorum hoc ossendit. & sic patet secundum

Quantum ad tertium dicendum quod motus corporum gloriosorum non erit in instanti, sed in tempore, quia omnis mor corporis qui est ab extremo in extremum per medium nece sario est in tempore, sed onis motus corporum gloriosorum erit huiusmodi, ergo &c. Maior patet: quia ratio medij est quod pri axingatur a mobili quam exiremum, vt apparet ex quito physico orum, prius autem & posterius non sunt nisi in tempore. Mioo probatur, quia nulla virtus creata potest immutare cursum naturae, sed cursus naturae in motu locali est quod fit de extreme in extremum per medium virtus autem motiua corporum gloriosorum erit virtus creata scilicet virtus animae, quare necesse est quod motus ille fiat in tempore.

Ad rationes in opposirum. Ad primam dicendum que licet post resurrectionem non sit rempus quod est passio primi moctus; erie tamen tempus quod est mora continua & successiua motuum qui tunc fient.

Ad secundam dicendum quod corpora gloriosa non aequi cito attingent distans sicut propinquum. Et quod dicit Aug. 5 erit par caeleritas, intelligendum est quantum ad hoc quod eri aquasi imperceptibilis excessus vnius respectu alterius propie amiram celeritatem motus: propter quam aliqui dixerunt quod talimotus fier in instanti quia fiet in tempore quasi imperceptibali e20. Ad tertiam dicendum quod illud quod modicum est nihil habere vider. vt dicitur 2. physicorum, & ideo dicimus statim esse factum, quia factum est post modicum: & sic per hunc modum dicit Aug que vbi spiritus voluerit, statim corpus erit. qa cito post. berum voluntas beatorum erit ordinata vt non velit se esse alicubi pro saliquo instanti pro quo non possunt ibi esse. Et ideo quodcunque Instans determinabit voluntas pro illo erit ibi corpus, igitur &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7