Quaestio 9
Quaestio 9
Utrum ignis inferni sit corporeus
Ie quaeritur de his quae pertinent ad damnatos & primo vtrum ignis inferni sit corporeus. E arguitur quod non quia ignis corporeus agit e necessitate naturae, & aequaliter in corpora eius Adem rationis, si aequaliter sint approximata, sed ignis inferni non pagltur aequallier agere in corpora omnium damnatorum, sed differenter secundum modum culpae, ergo non est ignis corporeus. Minor probatur per Greg. 4. dialog. qui dicit sic: Vnus quidem est gehennae ignis, sed non vno modo omnes cruciat peccatores: vnusquisque inquantum exigit culpa, tantum sentiet de poena.
Item locus debet correspondere locato, sed infernus non est locus corporeus, ergo nec ignis inferni. Minor probatu per Aug. 12. super Geue. ad literam vbi dicit: Spiritualem arbitror esse locum ad quem anima defertur post mortem, non corporalem.
Ad idem est quod dicit Dam. lib. 4. ca. vlt. Tradetur diabolus & daemones eius, & homo eius, scilicet Antichristus, & im pij peccatores in ignem aeternum non materialem qualis est qui apud nos est, sed qualem vtique nouit Deus.
IN CONTRARIVM est communis doctrina ecclesiae, & auctoritate beati Grego. 4. dialog. arguitur, qui dicit sic: Ignem gehennae corporeum esse non ambigo, in quo certum est damnatorum corpora cruciari.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primum est de igne inferni, an sit corporeus. Secundum est de loco inferni, vbi sit positus.
QUANTVM ad primum sciendum est quod non potes sciri per omnimodam certitudinem qualis sit ignis inferni: vnde magister dicit in litera ex verbis Aug. Ignis aeternus cuiusmodi sit neminem scire arbitror, nisi forte cui spiritus diuinus ostendit, Ex dictis enim sacrae scripturae constat ignem ibi esse, sed qua lis sit non potest, efficaciter ex illis dictis concludi. Vnum enim de praecipuis dictis sacrae scripturae ex quo magis videtur concludi quod ille ignis esset corporeus videtur esse illud quod habetur Luc. 16. de diuite epulone qui dicit ad Abraham. Mitte La zarum vt intingat extremum digiti sui in aqua vt refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Flammam, enim nomina ignem corporeum. Si quis tamen aduertat, ex illo dicto potestef ficacius concludi oppositum quam propositum sic. Talis erat fianma quae eum cruciabat, qualis erat lingua quam habebat, & qua lis aqua quam petebat, sed constat quod lingua quam habebat non erat corporea, nec digitus Lazari corporeus, nec aqua quam petebat corporea, quia nihil valuisset ei, ergo, vt videtur, nec flamma quae eum cruciabat erat corporea. Nihilominus tamen quam uis ex dictis scripturae non possit infallibiliter hoc conuinci, te nendum est tamen illum ignem esse corporeum auctoritate Gre gorij & rarione probababili: auctoritas Gregorij expresse est ad hoc. 4. Dialogo. Ratio etiam probabilis est ad idem, quia poena reproborum debet proportionabiliter respondere praemio bonorum, sed beati non solum praemiabuntur in anima, sed etiam in corpore, ergo mali non solum punientur in anima, sed etiam in corpore, sed ille ignis, nisi esset corporalis non affligeret corpora dannatorum: ex quo ergo ignis necessario ponitur pao auctoritatem scripturae qui cruciabit dannatos, conuenientius est ponere ipsum esse corporeum eiusdem speciei cum igne nostro, cum talis ignis ex se habeat corpus sensitiuum affligere, quam fingere nouum ignem & nouam afflictionem, & hac de causa conntetur Augustinus in litera ignem quo affliguntur corpora damnatorum esse corporeum.
QVANTVM ad secundum, scilicet de loco inferni es similiter est dicendum, quia non potest sciri per certitudinem vbi sit, vt patet per August. in litera, & Greg. 4. Dialo. dicit de nac re temere definire nihil audeo. Quidam tamen dicunt infer num esse in superficie terrae ex parte opposita terrae nostrae habitabili, quam partem vocant orbem tristem, & hoc videtur sensisse Isidorus qui dicit, quod sol & luna post resurrectionem in ord. ne in quo creati sunt stabunt, ne impij in tormentis positi fruam tur luce eorum: quae ratio nulla esset si infernus est infra terram: quia cum terra fit opaca, vbicunque starent sol & luna impossibile esset lumen eorum ad infernum pertingere.
ISTA tamen opinio communiter non tenetur quin po tius creditur quod ex opposito terrae nostrae habirabilis non sit nisi aqua quae secundum naturam circulariter ambit terram, nisi quantum ex prouidentia diuina nostra terra habitabilis est aquis discoperta propter vitam hominis & aliorum animalium respiram tium tuendam. Vnde communiter tenetur quod infernus est infra terram, cui alludit dictum scripturae in pluribus locis. Dicit enim Esai. 14. infernus subtus conturbatus est in occursum tui. Item a ticulus fidei dicit quod Christus descendit ad inferna, quem quasi exponens Apostolus Ephe. 3. dicit de Christo. Quid est quod ascem dit, nisi quia primum descendit ad inferiores partes terrae, hoc est ad infernum, in quo insinuatur infernum esse infra terram. Ipsum etiam nomen concordat. Dicitur enim infernus, vel inferus, quia inferius iacet. Per suadetur etiam hoc probabili ratione, quia sicut est grauitas & leuitas in corporibus, sic lecitia & tristitia in spiritibus: laetitia enim & tristitia sunt quasi pondus & inclinatio spirituum, sed per grauitatem corpora tendunt deorsum, per leuitatem vero sursum, ergo similiter locus conueniens spiritibus existentibus in perpetua laetitia, maxime resumptis corporibus debet esse sursum, locus vero conuenies spiritibus existentibus in perpetua tristitia debet esse deorsum:beati autem & nunc & post resurrectionem erunt in perptua laetitia, damnati ve o in perpetua tristitia, propter quod sicut locus conueniens naturae beatorum erit sursum in caelo, sic locus conueniens naturae damnatorum erit deorsum in profundo terrae, & istum locum communiter vocamus infernum. Hanc persuasionem tangit beatus Aug. super Gene. ad literam.
AD argumenta in opposirum dicendum. Ad primum o sicut corpora beatorum erunt differentis gloriae secundum differentiam meritorum, sic corpora damnatorum erut magis vel minus passibilia respectu poenae secundum differentiam demeri torum. Et ideo vnus & idem ignis aequaliter agens quantum est ex parte sua inaequaliter affliget corpora dannatorum propter diuersam passibilitatem eorum, Vel sicut alij dieunt, ignis ille agit non solum ex virtute naturae suae, sed vt instrumentum diuinae iustitiae: propter quod actio eius modificabitur a principali agente, vt qui plus peccauerunt plus crucientur.
Ad secundum dicendum quod Augustinus loquitur de anima separata quae non exigit locum corporalem, nam Deus potuit tam angelos quam animas separatas produxisse ante mundum corporeum. Et ideo si sic semper remaneret anima, ita q nunquam corpori reuniretur non oporteret ad eius punitioni assignare locum corporalem. Vel potest dici quod locus ille ad quem animae deferuntur post mortem dicitur ab Augustino non esse corporeus non quidem secundum se, sed ratione continentiae quia anima in eo corporaliter non existit. Vel dicendum secundum aliquos quod Augustinus loquitur opinando & non determinando, quamuis verba sua videantur sonare assertionem.
Ad tertium dicendum quod fortĂȘ Damascenus haesitauit, an ignis inferni esset corporeus, & ideo fatetur se nescire qua lis sit. Vel potest dici quod non negat simpliciter illum igni esse materialem, sed quod non est materialis sicut ille qui est apud nos: quia non lucet neque indiget fomentis sicut ignis noster, quamuis fit eiusdem speciei quo ad substantiam.
On this page