Text List

Quaestio 10

Quaestio 10

Utrum corpora damnatorum post resurrectionem patiantur ab igne passione proprie dicta

QVAESTIO X Vtrum corpora damnatorum post resurrectionem patiantur ab igne passione proprie dicta.

Ecundo quaeritur vtrum corpora damnatorum post resurrectionem patiantur ab igne passione proprie dicta. Et videtur quod non, quia nullum incorruptibile est passibile passione proprie diEcta, sed corpora damnatorum post resurrectionem erunt incorruptibilia ergo non erunt passibilia passione priê dicta. Maior patet: quia secundum Philosophum 6. Topicc rum passio magis & magis facta abiici a substantia, & tandem inducit corruptionem, propter quod omne passibile est finaliter corruptibile. Minor probatur per illud quod habetur Apocalip. 9. In diebus illis quaerent homines mortem & non inuenient eam, & defiderabunt mori & mors fugiet ab illis.

Item sublato eo quod est principium omnis realis actioni cessabit & omnis realis actio, sed post resurrectionem mo? e li cessabit qui est principium omnis realis actionis, ergo cess. bit omnis realis actio, quare & omnis realis passio. Maior de se patet, sed minor probatur: quia sicut se habet motus cordi in animali ad alios motus animalis, ita se habet motus caeli ac omnes motus inferiores, sed cessante motu cordis necessario cessant omnes molP animalis, ergo motu caeli cessante necess. rio omnes motus cessabunt, & etiam omnes actiones inferiores Minor istius pro simili clara est de se, maior istius paret pe Aristotelem 8. physicorum in principio. & per Rabi Moysen qui comparat motum caeli motui cordis.

Item omnis causa vniuoca reducitur ad aequiuocam, alio¬ quin posset esse processus in infinitum, cum inter vniuoca non sit ordo per se, sed actio & pasalo quae inuenitur in istis inferioribus sunt secundum vniuocationem, sicut eum calidum calefacit aliud quia forma agentis & terminus actionis sunt eiusdem speciei: o portet ergo quod reducantur in causam aequiuocam & non nis in motum caeli (vt videtur) ergo eo cessante cess. bit talis acti& passio, sed non ponitur alia in damnatis, eigo &c.

IN contrarium arguitur, quia sicut corpus cooperatur ad meritum ita cooperatur ad demeritum, sed in bonis in quibus corpus cooperatur ad meritum corpus glorificabatur, & nor solum anima, ergo in malis In quibus corpus cooperatum fuit ad demeritum punict homo non solum quo ad animam, sed etiam quo ad corpus. hoc autem ron fieret si corpus esset impassibile, ergo &c

RESPONSIO. Quaestio ista apud fideles non est dubi quantum ad conclusionem, quia fides tenet quod damnati grauissime astligentur non solum in anima, sed etiam in corpore, & nor solam vna poena sensibili, sed & pluribus secundum illud lol 34. Ab aquis niuium transibunt ad calorem nimium. De modo autem passionis est diuersitas, & ideo circa hoc sic procedetur: quia primo ponetur quaedam distinctio de passione alia praedicta saltem quo ad verba, & deinde ponentur diuersa opiniones circa modum patiendi.

Quantum ad primum dicitur sic, quod cum pati fit quoddam recipere duplex est modus passionis secundum quod aliquid i abo dupliciter potest recipi. Vno modo naturaliter secundi esse nacurale: sicut calor ignis recipitur in aere vel in ligno, & secundum hunc modum receptionis est vnus modus passioni qui dicitur passio naturae. Alio modo recipitur aliquid in alio per medum intentionalem: sicut similitudo colorum recipitur in aere vel in oculo, & secundum hunc modum receptioni est alius modus passionis qui vocatur passio animae.

Hac distinctione supposita sciendum est quod duplex est modus dicendi circa passionem damnatorum. Vnus est quod corpora damnatorum patientur ab igne passione animali oo reali, qua aliquid transmutatur a sua naturali dispositione vnde non calefient ab igne, sed solum intentionaliter immutabuntur recipiendo eius similitudinem, & quia apprehendem: cum vt nociuum, ideo affligentur. Corpora vero gloriosa quanuis recipiant similitudinem ignis non tamen erunt passibilis quia nihil recipient per modu aflictiui vel laesius. Ratio auie per quam isti probant quod corpora damnatorum non immutabuntur naturali immutatione ab igne, sed solum spirituali es ista: quia primum alterans in cuius virtute omnia al erantia agunt. quasi ab ipso mota est corpus caeleste per motum suum, sed motus caeli ceflabit post resurrectionem, ergo tunc cessabit omnis alteratio naturalis corporum inferiorum abinuicem, ita vt nullum alterum possit transmutare a sua naturali dispositione, sec quia cessante motu caeli adhuc aet a sole illuminabitur, & differentias colorum ad visum deferet, ideo remanebit passio animalis quae confistitin receptione specie:m sensibilium per qui solam affligentur corpora damnatorum: quia sensibile non est na tum solum delectare vel afiligere sensum secundum quod agit actione naturae confortando vel corrumpendo organum, sed etiam secundum quod agit actione spirituali seu intentionali, quia experimur quod quando sensibile est in debita proportione ad senuentem, delectat, econtrario autem quando habet in superabundat tia vel defectu laedit & contristat, vnde colores medij & voces consonam es sunt delectabiles, & inconsonam es offendunt auditum

Contra modum istum arguitur ab aliis, primo contra conclusionem quae ponitur. Et secundo contra causam quae assignatur Primo contra conclusionem arguitur primo sic: Illud quod nihi reale abiicit sed solum ponit Illud quod est naturae conueniens non affligit nec inducit veram passionem quae sic vere afflictiua, sedi immutationem spiritualem nihil reale abiicitur, sed solum ponitu id quod est naturae conueniens, quia talis receptio est perfectio sensuum, ergo per talem immutationem nihil affligitur, nec talis receptio est passio vere afflictina. vtraque raemissarum de se patet

Secundo sic: Per illud quod est comune beatis & damnatis non potest poni afflictio damnatorum, sed immutatio spiritualis sensuum a sensibilibus erit communis beatis & damnatis, ergi per illam non potest fieri afflictio damnatorum. Maior patet quia posita causa communi ponitur effectus communis: & ideof causa afflictionis esset commnniter in beatis & dannatis sequeretur quod aflictio esset eis comunis quod non est verum. Minor fimiliter patet, quia sensus beatoru immutabuntur a sensibilibus immutatione spirituali sicut sensus damnatorum, alicquiu non cognoscerent sensibilia quae dannati cognoscunt quod est eis inconueniens

Si autem dicatur sicut & tactum est quod beati apprehendem ignem sen immutabuntur ab ipso spiritualiter sicut & damnati, non tamen apprehendent eum vt sibi nociuum vel laesiuum quo modo apprehendent eum dannati. Contra, quia aut ille ignis erit corpe rum damnaterum vere laesinus aut non, si non, & tu dicis quod apprehen¬ dent eum vt laeiiuum, ergo illa appreheumo erit falsa, & sic non affligentur secundum verita em ab igne, sed solum ex sua falsa appreheasione, quod est inconueniens: & iterum vnde venitet damna tis haec falsa existimatio quod ludicent ignem eis nociuum, si it veritate non fit eis nociuus, non potest dici quod a Deo, quia Deus nulli immittit falsum iudicium sicut nec peruersum apperitum nec ex seipsis, quia damnati post resurrectionem erunt aeque perfecti seu perfectiores sicut nunc sunt, & ideo sicut nunc possunm recte iudicare de igne vtrum sit eis nociuus vel non, ita tuc poterunt, vt videtut. Ec iterum qcquid fit de aliis sensibilibus aliorum sepsuum & maxime visus quod possint immutare sensum intentionabiliter sine reali & naturali immutatione (quod non omnes concedunt) sensibilla tamen tactus & maxime calor non viderur immutare sensum tactus nisi naturali immutatione, vel saliem non fine ea, calor enim non videl causare in medio vel i organo nisi calorem, vel si aliud causet non tamen sine calore, propter qd non bene apparet quo modo calor ignis possit sensum tactus immutare spiritualiter & non naruraliter. Si vero ille ignis sit vere laesiuus habetur propositum.s.quod damnati affligentur vera passione naturali illata ab igne. Quod paret sic: quia obiectum tpere vel natura praecedit actum potentiae, sed ignis vt vere laesinus & sub ratione qua laesiuus imo vt actus laedens est obiectum actualis apprehensionis & actualis afdictionis sequentis in damnatis, ergo prius tempore vel saltem natura ignis laedit corpora dannatorum quam apprehendatur & quam sequatur dolor in eis, sed illa laesio ex quo praecedit omnem immutationem spiritualem non potest esse nisi per immutationem realem & naturalem, quare &c.

Sic igitur apparet que verus dolor sensibilis qualis ponitur in damnatis non potest causari per solam immutationem spiritualem seu intentionalem. Et quod dicitur quod sensibilia proportionata delectant, improportionata vero offendunt, dato quod non immutent immutatione naturali, vt colores & soni, non valet: qi quamuis tristitia posiit causari ex omnibus illis quae nobis nolentibus accidum (vt dicit Aug. 4. de ciuitate Dei) dolor tamen sensibilis secundum eundem modum non est nisi ex laesione carnis pr. ueniens praedicta igitur sensibilia quantumcumque improportionata causare possent tristitiam seu displicentiam, sed dolorem sensibilem nihil pos causare nisi illud qud immutat corpus realiter.

Contra rationem etiam quam isti assignant argultur. dicunt enim quod quia caelum per motum suum est primum alterans, ideo cessante motu caeli cessabit omnis alteratio, illud autem non potest teneri sallem Parisiis cum sit articulus condemnatus: dicit enim articulus quod dicere quod cessante motu caeli si ignis esset iuxta stuppam non combureret ipsam error est: Item illa ratio videtur repugnare positioni, quia primum alierans est causa omnis alterationis & non cuiusdam tantum, si ergo per cessationem motus caeli tanquam primi alterantis cessent aliae alterationes oportet dicerec omnes cessent, & non quaedam sic, & quaedam non, quod est contra eos qui dicunt quod cessabit actio naturalis, non autem intentio nalis. Ista etiam distinctio alterationum seu immutationum est satis dubis: quia omnis alteratio quam facit quodcunque sensibilin medium vel in sensum videtur esse naturalis & realis Naturalis quidem, quia est ex principiis naturalibus & naturaliter agentibus Realis vero, quia per eam fitvera & realis forma in susceptiuo quae habet totum suum esse circunscripta omni operatione animae. Verum est tamen quod haec immutatio talium sensibilium non corrumpit aliquem sensum per se, sed solum illa qua fit a sensibilibus tactus, quia consiflentia corporis per se dependet ex qualitatibus tangibilibus & non ex aliis sensibilibus: & ideimmutationes qualitatum tangibilium possunt pertingere ad corruptionem corporis, non autem illae quae fiunt ab aliis, propter hoc tamen non debet dici o immutatio quae fit a qualitatibus tangibilibus fit naturalis & realis, illa vero quae fit ab aliis sensibus non sit naturalis nec realis sed tantum intentionalis. Omnes enim sunt naturales & reales, & aequaliter dependent a prihe alterante: & ideo si mutatio aliorum sensibilium puta colorii vel soni potest esse cessante motu caeli, eadem ratione poterit esse immutatio naturalis secundum qualitates tangibiles.

Item nullo modo videtur o caelum ratione sui motus localis fit causa alicuius alterationis, nec illius quae est ab ipso immediate, nec cuiuscumque alierr. Primo quia principium quo alteram alterat naturaliter est aliqua qualitas alterantis siue vniuoca cum termino alterationis siue aequiuoca, sed motus localis non est aliqua qualitas corporis caelestis, nec aliqua forma absoluta, ergi non potest esse principium seu ratio alicuius alterationis. Mzio patet, quia sola forma potest esse prineiplum quo aliquid agit: illa autem respectu alterationis non potest esse forma sul stantialis (vt patet per Aristotelem in libro de sensu & sensato) nec quantitas, quia illa nullius actionis est principium, imo abstrahit ab omni actione & passione, nec relatio vt patet ex 5. physicorum. Relinquitur ergo quod sit aliqua qualitas, & sic patet maior. Minor de se manitesta est, & nihilominus habetur 8. physicorum. vbi dicitur quod morus localis nihil rariat in calo, & ideo ille solus motus e attribuitur. Secum lo, quia impossibile est quod al quid habens principium agendi aeque perfectum vt prius & passum aeque dispositum vt prius non possit agere vt prius, sed cessante motu cesi ignis remanebit ita calidus vt prius, & stuppaeque disposira vt calesix sicur pri?, ergo eis ap pximatis ignis necessario combureret stuppam licut prius, & eodem modo cun corpora danuarorum sunt vere passibilia(carent enim dote im passibilitacis quam habent corpora beatorum) poterunt ergo vere calefierie immutari ab igne sicut nunc immutant, cessatio ergo motus caeli non impediet veram & naturalem altera ionem cor porum: quia motus caeli ad eam non requiritur, quamuis requiratur ad alterationem generationis & corruptionis & aliarum mutationum per hoc quod adducit solem & alia astra respectu diuersarum partium terrae quae sui praesentia agunt, vbi prius non agebant, & propter absentiam suam non agunt vbi prius agebant

Dicendum est ergo quod corpora damnatorum vere patiem tur ab igne per veram & naturalem alterationem calefictionis quae tunc esse poterit (vt probatum est) nihilominus tamen nunquam corrumpentur diuina virtute faciente, quod alteratio talis praecise maneat in limitibus suit, ita quod al eam non sequa ur corruptio, & quod hoc sit possibile probatur sic, quandocunque duae actiones sunt diuersae & ad diuersos terminos, virtute diuina poss fieri quod vna sit fine alia & maxime prima sine posteriori, sed alteratio & corruptio formae substantialis in materia sunt duae actiones habentes diuersos terminos: nam terminus alterationis est qualitas, terminus vero corruptionis est priuatio formae substantialis, alteratio etiam praeuia est corruptioni, ergo vlrtute diuina potest fieri quod sit vera alteratio, & non sequatur corruptio, & sic fiet in poena damnatorum, vt perpetua vita naturae fit eis ad perpetuam durationem poenae.

AD PRIMVM argumentum in oppositum patet responsio ex hoc quod statim dictum est.

Ad secundum dicendum per interemptionem minoris, quimotus coeli non est principium per se alicuius realis actionis, sed requiritur ad alterationem actionum puta generationis & corruptionis, quia addacit & abducit generans, vt dicitur in fine secundi de generatione. Et quia in tali alteratioue stat consistentis mundi secundum dispositionem quam videmus, ideo motus cali comparatur motui cordis in animali, & non propter hoc quod motus caeli secundum se sit per se causa alicuius actionis, quinec motus cordis talem causalitatem habet.

Ad tertium dicendum quod causa aequiuoca ad quam actio nes inferiores reducuntur non est motus caeli sed ipsum caelum, culus actio non totaliter cessabit cessante motu: nam fi cessare totaliter, forte nihil corrupribile saltem mistum posset remane re naturaliter loquendo, & si remaneret, hoc non esset per naturam, sed per miraculum, & tunc sicut haberet naturam quam prius & non a caelo, posset agere & pati sicut prius, non obstante cessatione toralis influentiae caeli, quae non requiritur ad actiones inferiorum nisi quia conseruat virtutes eorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 10