Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum beati videant poenas damnatorum
TERTIO quaeritur, vtrum beati videant poenas damnatorum. Et videtur quod non, quia mali non vident gloriam bonorum, ergo beati non vident poenas malorum. Consequentia patet per simile. Probatio antecedentis, quia quod conceditur sanctis in hac vita pro spirituali gratia non videtur concedi damnatis, sed Paulo pro magno munere & speciali gratia fuit concessum, vt videret illam vitam in qua sancti beate viuunt, vt dicitur in glos. 1. Corinth. 12. ergo non conceditur damnati videre gloriam bonorum, & hoc fuit antecedens.
Item si beati viderent poenam damnatorum, aut eis compaterentur, aut de eis gauderent. Primum non potest dici (vt videtur) quia omnis compassio includit passionem, sed in beatis nulla erit passio, quia passio poenam habet; ergo nec erit in eis compassio, nec secundum potest dici, quia gaudere de malo alterius videtur esse contrarium charitati, sed beati sunt perfecti in charitate, eigo non possunt de poenis damnatorum gaudere, igitur nullo modo vident poenas eorum.
IN CONTRARIVM est quod dicitur Esaiae vlti. Egredientur & videbunt cadauera eorum qui praeuaricati sunt in me, vbi dicit glossa, quod electi egredientur intelligentia vel visione manifesta ad videndum poenas damnatorum, vt ad laudem Dei magis accendantur.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primum est vtrum beati videant poenas damnatorum. Secundum est, vtrum de eis doleant, an laetentur.
Quantum ad primum sciendum est quod duplex est visioscilicet corporalis & intellectualis, & vtramque visionem pos sunt habere beati, & probabile est quod corporalem visionem habeant de poenis malorum, ad visionem enim corporalem non requiritur nisi praesentia obiecti & dispositio medij & organi, sed illa possunt concurrere respectu visionis corporalis in beatis respectu poenae damnatorum, ergo talis visio est possibilis. Minor declaratur, quia constat quod organum visus in beatis est optime dispositum, ipsi etiam possunt appropinquare ad locum vbi puniuntur damnati, & probabile est quod quandoqui appropinquent, vt habeant de punitione eorum, non solum simplicem intelligentiam, sed visionem manifestam, medium etiam quod sufficit damnatis ad hoc, vt alter alterum videat sufficit beatis ad hoc vt videant eos in poenis, quare &c. Sed qui hanc visionem corporalem non habebunt beati in coeli propter distantiam localem quae eos impediet, ideo oporte ponere in eis alteram visionem, scilicet intellectualem. Quod patet sic, nihil quod est perfectionis subtrahendum est beatis, & maxime si ordinatur ad laudem Dei, sed quod beati cognoscant poenas malorum, hoc pertinet ad perfectionem gloriae eorum, quia vnumquodque ex comparatione sui contrati magis cognoscitur, & si sit bonum & contrarium sit malum amplius commendatur, est etiam materia laudis diuinae, dum sancti per gratiam Dei euaserunt poenas quas miseri incurrerunt, ergo vt beatitudo sanctorum eis magis placeat, & vt de eis vberiores gratias Deo agant rationabile est quod poenas malorum cognoscant.
6 Quantum ad secundum dicendum quod beati nullo modo compatiuntur poenae damnatorum, quia omnis compassio vel est secundum passionem, vel secundum electionem, sed nullo istorum modorum erit compassio in beatis de poenis malorum, ergo &c. Maior patet, compassio enim dicta secundum passionem est motus appetitus sensitiui praeueniens rationem per quam aliquis condolet alteri, quasi simul patiens cum eo, passio autem dicta secundum electionem est actus voluntatis sequens rationem per quam volumus subueniri alrarius miseriae & haec compassio potest esse sine aliquo motu appetitus sensitiui consequente, ponitur enim in Deo & in angelis, in quibus non est appetitus sensitiuus, & potest esse cum motu appeutus sensitiui, sicut est in nobis, in quibus appetitus sensitiuus frequenter sequitur imperium rationis & voluntatis, & praeter hos duos modos non est dare tertium. Minor declaratur, scilicet quod secundum neutrum istorum modorum sit compassio in beatis respectu poenae malorum non primo modo, quia in beatis appetitus sensitiuus est plene subiectus rationi, ita quod nunquam peruertat imperium rationis, & ideo non erit in eis aliqua compassio dicta secundum passionem primo modo nec secundo modo, quia solum compatimur illis compassione dicta secundum electionem quorum malum repellere volumus, sed mala vel poenas reproborum beati repellere nollunt, quia quamuis pro statu praesentis vitae homines possint absque praeiudicio diuinae iustitiae transferri a statu miseriae & peccati, & ideo beati possint ad eos habere compassionem dictam secundum electionem, tamen damnati absque praeiudicio diuinae iustitiae non possunt transferri a miseria, & ideo secundum rectam rationem non potest ad eos haberi com passio secundum electionem, quin potius beati non solum eis non compatiuntur, verum etiam de poenis eorum gaudent non secundum se, quia gaudium non potest esse de malo vt sic, sed ratione diuinae iustitiae quam vident in eis impleri, secundum illud Psalmistae, Laetabitur iustus cum viderit &c. & ratione suae liberationis.
Ad primum argumentum dicendum quod antecedens non est verum. Videbunt enim mali gloriam beatorum & visione corporali quantum ad gloriam corporis. Probabile enim est quod in die iudicij beati appareant in aliqua claritate insinuante gloriam corporis, & hanc poterunt videre mali, & quia corpus non glorificabitur, nisi anima prius & simpliciter glorificetur, ideo perpendent cognitione intellectuali bonos esse in quadam gloria inaestimabili, quantum in speciali non cognoCent, post diem etiam iudicij quamuis damnati corporaliter non videant beatos existentes in coelo, recordabuntur tamen gloriae tam corporis quam animae quam in eis viderunt & cognouerunt, & hoc erit eis ad tormentum. Nec valet quod dicitur de Paulo, quia illi communicatum fuit videre gloriam bonorum experimentaliter, habuit enim in transitu eandem visionem quam habent beati quod fuit maximae gratiae, sed damnati non habebunt talem cognitionem, sed solum cognoscent in generali quod beati sunt in quadam gloria inaestimabili, consequentia etiam non valet, quia cum cognitio pertineat ad perfectionem, non oportet si cognitio poenae damnatorum concedatur beatis qui erunt perfectissimi, quod etiam cognitio gloriae bonorum concedatur damnatis qui erunt imperfecti & miserrimi.
Ad secundum dicendum est quod quantum est ex forma arguendi non oportet quod si beati videant poenas damnatorum quod eis compatiantur, vel de eis gaudeant, multorum enim poenas videmus, de quibus nihil curamus, concedendum est tamen quod beati gaudent de poenis damnatorum modo quo dictum est, nec illud est contrarium charitati, quia non gaudent de poenis eorum secundum se, sed quia vident in ei impleri ordinem diuinae iustitiae, cui sunt perfecte & totaliter addicti, charitas autem respicit principalius Deum quam proximum, quia obiectum eius est summum bor Im quod est principium a quo sumus, & finis ad quem tendimus, qui est Deus benedictus in secula, Amen.
On this page