Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum damnati vellent plus non esse, quam esse in miseria poenae
QUAESTIO SECVNDA. Vtrum damnati vellent plus non esse, quam esse in miseria poenae. Thom in additionibus q. 89. art 3. De Gaud. q 1. 4. 10
SECVNDO quaeritur vtrum damnati vellent plunon esse quam esse in miseria poenae. Et arguitu quod sic, quia miseria damnatorum excedit omnem poenalem miseriam huius mundi, sed ad vitandam miseriam huius mundi aliqui appetunt rationabiliter non esse, ergo fortiori ratione damnati appetunt non essi ad fugiendum miseriam suae poenae. Minor probatur per illud quod habetur Eccle. 41. O mors quam bonum est iudicium tuum homini indigenti & qui minoratur viribus & defecto aetate &c
Item super illud Hier. 20. Maledicta dies in qua natus sum, glossa dicit quod melius est non esse quam male esse, & Matthe 26. De Iuda bonum illi esset si natus non fuisset, quod dicitu propter miseriam poenae ad quam reseruatur, ergo videtur quod damnati plus debeant velle omnino non esse quam sic esse.
IN CONTRARIVM videtur per illud quod dici Augustinus 3. de lib. arb. Considera quam bonum est esse quod etiam beati & miseri volunt, majus enim est esse, & esse miserum quam omnino non esse, igitur non esse non est magis eligendum quam miserum esse, sed potius econuerso.
Item de ciuitate dei dicit quod hi qui sibi plane miserrimi videntur, & sunt, si quis eis immortalitatem daret qua non ipsa miseria finietur exultarentur laetitia, & sic potius eligerent esse quam non esse, ergo idem est in damnatis.
RESPONSIO. Sciendum est quod duplex est miseria, scilicet culpae & poenae, & secundum vnumquemque modum quaestio habet difficultatem sed de miseria culpae per comparationem ad non esse dictum fuit prius cum ageretur de contritione. De miseria autem poenae licet aliquid prius dictum fuerit, tunc tamen hic amplius nunc dicetur. Est ergo aduertendum quod August. tractat quaestionem istam tertio de libero arb. vbi primo destruit quorundam sententiam quam reputat falsam. Deinde determinat veritatem secundum opinionem propriam.
Quantum ad primum dicit quod aliqui dicebant quod nor esse est magis eligendum quam poenale esse, sed quod modo contrarium contingat scilicet quod aliquis magis eligat poenale esse quam non esse prouenit ex duplici causa. Vna quia diceret aliqui miser existens quod magis vult miser esse quam omnino non essne post non esse sit miserior quam nunc, & sic non praefert miserum esse ei quod est non esse, sed praefert maiorem miseriam minori. Alia causa est, quia posset aliquis dicere malo me miserum esse, quia iam sum niser, & non possum mihi aliter consulere, si autem prius quam fuissem, potuissem mihi aliter consulere, elegissem potius non esse quam miserum esse, nunc autem quia timeo non esse ad ipsam miseriam pertinet, qua nunc illud quod velle non deberem magis volo, magis enim non esse quam miserum esse velle deberem. Nunc autem fateor mequidem malle miserum esse quam nihil, sed tanto stultius illud volo quanto miserius
Cuntra hanc duplicem causam arguit Augustinus, & prime contra primam, quia miseria post non esse non est aliquid aliud quam non ese, & ideo qui vult potius esse miserum quam non esse ne sit miserior post non esse non vult aliquid aliud quam miserum esse ne omnino incurrat non esse, & sic praefert miserum esse ei quod est non ese secundum se & non propter aliud. Contra secundam causamcarguit, quia ipsa seipsam interimit, qui enim dicit quod stulte magis vult miserum esse quam non esse osten¬ dit se errare quod est cuilibet fugiendum, ergo dicens se plus velle miserum esse, quia iam miser est, & hoc vitare non potest, quam velle omnino non esse nullam assignat rationem quari miser existens plus vult sic esse quam omnino non esse, quam si non existeret miser, & posset sibi contra miseriam consulere incurrendo non esse.
Postmodum Augustinus ponit sententiam suam & distingui de voluntate, vt. s. est natura & vt est deliberatiua voluntas, vi est natura nullo modo potest appetere non esse, & hoc est de se satis manifestum, quia desiderium naturale est propter quietem in non esse autem non potest esse quies naturae, quia non esse naturam interimit, & ideo naturali desiderio nullus potest appetere non esse ad vitandum quodcunque poenale esse, quia natura non odit poenale nisi propter desiderium quietis ab illa poena, vnde dicit, si quis dicat non esse magis quam miserum esse vellem. Respondebo, mentiris, quia cum esse miserum nolis, essi tamen vis. Si autem voluntas eligat aliquid vt deliberans, tunaut sequitur rationem rectam, aut rationem falso errore deceptam, si sequatur rationem rectam tunc dicendum est quod miserum esse quacunque miseria poenae magis est eligibile quam omnino non esse. Quod patet primo sic, omne illud quod aliqui recte praeeligit, necesse est quod cum ad illud peruenerit quod melior fiat quam esset habendo aliud quod refugit, sed ille qui peruenit ad omnino non esse, non est melior quam si esset miser imo deterior, si recte dici possit, quia miseria non tollit omni bonum sicut non entitas, ergo qui eligit non esse potius quam esse miserum, non eligit recte. Item miseria non est mala, nisi in quantum tollit aliquod bonum, sed omnino non esse plus tolli de bono quam miserum esse, ergo peius est non esse simpliciter quam miserum esse & magis fugiendum. Item secundum Arist. 9. Ethic. Amabile simpliciter quidem bonum vnicuique auten bonum proprium, nullus igitur amat seu eligit sibi aliquid nisi existimet illud bonum sibi, sed nullus potest recte existimare quod non esse fit bonum ei, neque positiue vt de se patet, nequi priuatiue seu negatiue, ergo non esse nullo modo potest pri quocunque elig. Minor probatur quantum ad partem dubiam, quia quod est bonum alicui quocunque istorum modorum supponit ipsum esse, aliter non esset bonum ei magis quam cuicunque alij, omnino autem non esse nihil supponit, sed totum destruit, quare &c.
Si autem voluntas sequatur rationem erroneam, sic potes praeeligere non esse ei quod est miserum esse, quod potest contingere dupliciter. Vno modo quando propter vrgentem miseriam aliqui non volunt esse in miseria, & ideo se interimunt existimantes se habere quoddam esse occultum, in quo non habeant nec bona huius mundi, nec patiantur miserias, quod putant quoddam melius esse, vnde Aug. vbi supra dicit quod aliqui vrgent. miseria sese interimunt, eo quod confugiunt vbi melius fore putauerint. Alio modo potest hoc contingere quando aliquis propter vehementiam miseriae incidit in tantam perturbationem, & obnubilationem rationis, quod eredit omnino non esse meliufore quam in miseria esse, quod est absurdum quum priuatio mali non sit bona nisi propter assecutionem boni oppositi, non essendo autem non est assecutio alicuius boni qualitercunque possit confingi, & ideo talis nihil eligit, propter quod erroneest electio eius tanquam nihil eligentis, sicut concludit Aug
Ad argumentum in oppositum dicendum ad primum quod eligentes non esse propter miseriam praesentis vitae vel futurae sequuntur rationem erroneam, & quod dicitur in contrarium per illud Eccle. 41. O mors, &c. dicendum est quod scriptur: loquitur de fidelibus qui post esse praesentis vitae expectant essi in alia vita, & talibus si sint in miseria poenae solum optandum est non esse in hac vita vt habeant melius esse in alia, vnde non desiderant se non esse magis quam miseros esse, sed desiderant non esse in miseria praesentis vitae vt habeant esse quietum in alia vita, & hoc patet per idem quod alibi dicitur Ecclesiasticsecundo. Melior est mors quam vita amara, & subiungitur quasi pro expositione & requies aeterna quam languor perseueras. Si vero sint in miseria culpae, & in ea perseuerent (vt loquitur expresse auctoritas) bona esset eis mors & eligenda, ne accumulatione delictorum mererentur maiorem miseriam, & non propter hoc quod debeant magis omnino eligere se non esse quam miseros esse.
Ad secundum dicendum quod non omnes glossae tenentur, nec teneri debent, tamen illa glossa Hiere. 22. potest exponi de malo culpae & non de malo poenae, quamuis autem de malo culpae & de simpliciter non esse, an sit praeeligendum vel aequaliter, an non prius dictum fuit. Quod autem additur de Iuda quod bonum illi erat si natus non fuisset, potest dici quod verum est sub hoc sensu, quod natus non fuisset, sed solum conceptus non habuisset nisi peccatum orginale, nec meruisset nisi poenam damni puerorum, quae est mitissima, meruit autem postea per peccata sua actualia grauissima grauissimam poenam sensus damnatorum. Si quis vero dicat quod non solum intelligitur de natiuitate, sed de conceptione, ac si Iudas omnino nihil fuisset, & quodammodo melius fuisset ei omnino non esse quam peccasse aduertat primo an chimerae possit aliquid melius esse quam cuique misero, & secundo quia non loquitur de miseria culpae, de qua Euangelium loquitur, de qua dictum fuit prius, sed de miseria poenae pro qua Iudas non fuisset deterior quantamcunque sustinuisset, quam si omnino nihil fuisset.
On this page