Table of Contents
Breviloquium de sapientia sanctorum
CAP. I : Quid sit sapientia definitiue.
CAP. II : De sapientia, prout dicitur in malo, et qualis est illa, et quot modis dicitur?
CAP. III : Qualiter sapientia, quae consistit in cognitione rerum, est dirigenda, et ordinanda?
CAP. IV : Quaenam est sapientia sanctorum proprie dicta?
CAP. V : Quot modis dicitur sapientia sanctorum?
CAP. VI : Vbi inuenitur sapientia ista, et a quibus?
CAP. VII : De supereminentia sapientiae Sanctorum respectu mundanorum in vita, et in operibus.
CAP. VI
Vbi inuenitur sapientia ista, et a quibus?Vbi autem inuenitur haec sapientia, et a quibus, et qualiter? Iob. 28. "nescit homo pretium eius, non inuenitur in terra suauiter viuentium; Abyssus dicit: non est in me, et mare loquitur: non est mecum"; quod exponit Gregor. proxime citatus, de hominibus carnalibus, superbis, et cupidis, a quibus sapientia ista absconditur. Matth. 11. "Abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et reuelasti ea paruulis". Haec enim inuenitur ab animabus sanctitate puris, et mundis, et sic sub Deo ordinatis: "in animas sanctas se transfert". Sap. 7 et Eccles. 2. "fili, concupiscens sapientiam serua iustitiam, et Deus praebebit illam tibi".
31 Item inuenitur ab animabus eleuatis a mundi turbinibus, et tumultibus, et sollicitudinibus. Eccles. 38. "Sapientiam scribe in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu, sapientiam percipiet, quia sapientia replebitur". Item inuenitur ab animabus humilitate virtuosis, talibus enim reuelat sapientiam suam Deus: "vbi humilitas, ibi sapientia" Prouer. 11. Item inuenitur ab animabus deuotione feruidis, et contemplatione eleuatis. Sap. 7. "Optaui, et datus est mihi sensus, inuocaui, et venit in me spiritus sapientiae". Patet ergo huius sapientiae inexplicabilis eminentia. Vnde et omnia, quae dicta sunt prius ad commendationem philosophiae humanae, magis proprie, et verius competunt huic verae sapientiae.
On this page