Table of Contents
Breviloquium de sapientia sanctorum
CAP. I : Quid sit sapientia definitiue.
CAP. II : De sapientia, prout dicitur in malo, et qualis est illa, et quot modis dicitur?
CAP. III : Qualiter sapientia, quae consistit in cognitione rerum, est dirigenda, et ordinanda?
CAP. IV : Quaenam est sapientia sanctorum proprie dicta?
CAP. V : Quot modis dicitur sapientia sanctorum?
CAP. VI : Vbi inuenitur sapientia ista, et a quibus?
CAP. VII : De supereminentia sapientiae Sanctorum respectu mundanorum in vita, et in operibus.
CAP. V
Quot modis dicitur sapientia sanctorum?Et licet sapientia fidelium sic dicatur, et etiam aliis modis a sanctis descriptiue; nihilominus dicitur determinatiue variis modis. Est enim sapientia fidelium veritas fidei indubitata. Iob. 1. "Boues arabant", vbi Gregor. Mor. 2. sapientia nostra fides est, propheta attestante, qui ait, nisi "credideritis, non intelligetis" Isa. 7. secundum aliam litteram. Item, secundo modo dicitur sapientia, feruida charitas, quae inflammat et illuminat, prout ait Hugo lib. 3. de arca Noe c. 8. Charitas est sapientia, quia per istam gustamus Deum, et gustando cognoscimus: "gustate", inquit "et videte. Qui enim diligit, in lumine manet" 1. Ioan. 2. Tertio modo dicitur sapientia, pietas, siue cultus Dei, ait Aug. de Ciuit. 14. in fine, et ep. 34. idem, et de Spiritu et Anima, vbi supra. Qui quidem cultus appropriatur firmitati spei.
Item sapientia dicitur quarto modo, humilitatis veritas, prout ait Gregor. Mor. 28. c. 3. Prima stultitia Angeli elatio cordis fuit; sed vera sapientia hominis efficitur humilitas suae existimationis, quam quisquis vel magna sapiendo deserit, eo ipso vehementer desipit, quo semetipsum nescit. Iob 38. "Quis est iste inuoluens sententias sermonibus imperitis", quod exponit ibi Gregorius de praesumentibus ob suam sapientiam.
Item sapientia dicitur quinto modo, filialis timor. Iob 24. "timor domini ipsa est sapientia, et recedere a malis intelligentia" et Eccles. 1. "plenitudo sapientiae timere Dominum". Vnde et Bernard. super Cant. serm. 23. Cognitio non facit sapientem, sed timor, qui et afficit.
Item sapientia fidelium dicitur sexto modo, obseruantiae mandatorum Dei perfectibilitas. Deuter. 4. "Haec est vera sapientia, et intellectus coram populis, vt audientes praecepta haec, dicant: En populus sapiens, et intelligens". Et sapientiae sic dictae competunt descriptiones datae ab Augustino, quod sapientia est modus animi, vel regimen vitae humanae.
Item dicitur sapientia septimo modo, vt tactum est, sapor boni; dicitur enim sapientia a sapore. Recta aestimatio rerum cum vero sapore perfecta sapientia est, et sapiens est, cui res sapidae sunt, vt dictum est: omnia enim distinguere sapientiae est, ait Seneca ep. 54. et 83. sapiens omnia examinabit, et viro sapienti notum est, quanti res quaeque aestimanda sit, siue taxanda. "Spiritualis omnia iudicat" 1. Cor. 2. quia super omnia est, vt exponit Aug. c. 6. de vera relig. Et hac sapientia est praeditus solum, qui est a Deo diuina gratia illuminatus. Tali enim sapiunt res diuinae, vt diuinae, et humanae, vt humanae, et sic de aliis; quia diligit res, vt sunt diligendae, amor enim boni sapientia est, vt dictum est.
Item sapientia dicitur octauo modo, Sacrae Scripturae, et arcanorum eius luculenta cognitio, siue recta intelligentia; in ipsa enim continetur omnis sapientia, et ad hanc inuitat Salomon in libris suis, sicut Prouerb. 1. "Sapientia foris praedicat etc". et consequenter quasi per totum: et in lib. Sap. 6. "Clara est, et quae nunquam marcescit sapientia". et sic de aliis. Et Eccles. 1. "Omnis sapientia a Domino Deo est": et saepe post. Hanc sapientiam commendare vel describere superfluum est.
Item sapientia dicitur nono modo, vita excessiua, siue excellentissima in contemptu omnium mundanorum, et in adimpletione diuinorum consiliorum, qualis fuit vita Apostolorum, et eorum sequacium, de qua sapientia 1. Cor. 3. "Si quis videtur inter vos sapiens esse, in hoc saeculo stultus fiat, vt sit sapiens". Super quod Gregor. Mor. 27. c. 16. in fine. Quid in hoc mundo stultius, quam amissa non quaerere, possessa rapientibus relaxare, nullam pro acceptis iniuriis iniuriam reddere, imo et adiunctis aliis patientiam praebere? Et sequitur. Per hanc sapientem stultitiam per contemplationis lumen sapientia quasi in transitu videtur 1. Cor. 2. "quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus".
Et haec fuit sapientia, et philosophia antiquorum Patrum, de qua egregie Chrysostomus super Matthaeum hom. 8. ante finem loquens de illis. Vera, inquit, philosophia, et coelis digna ipsa est, quae per piscatores annuntiata est. Et sequitur. Noctes, inquit, in sacris hymnis, dies autem in orationibus, et operibus manuum consumunt, Apostolicum imitantes zelum. Et ibidem. Non minus viris philosophantur mulieres; commune enim eis et viris est bellum aduersus Diabolum, et potestates: et mulieres viris magna charitate feruentiores sunt multoties; et praeclara trophoea vtrique statuerunt. Et exemplificat de Sancto Antonio, de aliis Patribus, et prophetis, nec non et de aliis sanctis tam in veteri testamento, quam in nouo, qui summam philosophiam demonstrauerunt, id est, vitae Euangelicae excellentem perfectionem.
De consimili philosophia praedictorum idem homil. 49. ante finem, vbi ait, quod haec est summa ars, sic omnia contemnere propter Deum, et elargiri pauperibus, quia tali arte construuntur aedificia, vel tabernacula coelestia. Et ibi de hoc large disserit. Idem super Matth. hom. 1. Arma militum Christi non sunt ex corio, et ferro constructa, sed ex veritate, et iustitia, et fide, et philosophia; hac enim philosophia contempserunt praedicti patres omnia delectabilia, sustinuerunt terribilia, desiderarunt sola coelestia. Iob 1. "Scidit vestimenta sua". Vbi Gregor. Mor. 2. c. 10. Nonnulli magnae constantiae philosophiam putant, si disciplinae asperitate correcti, ictus verberum, doloresque non sentiant. Nonnulli vero tam nimis percussionum flagella sentiunt, vt immoderato dolore commoti, etiam in excessum linguae dilabantur; sed quisquis veram philosophiam tenere nititur, necesse est, vt inter vtrumque gradiatur. Non enim est pondus verae virtutis insensibilitas cordis. Rursum, virtutum custodiam deserit, qui dolorem verberum vltra, quam necesse est, sentit.
Mira ergo fuit philosophia, siue sapientia praedictorum patrum, de qua bene disserit Sozomenus lib. 1. historiae tripartitae cap. XI. vbi dicit. Vtillima res ad omnes homines venit (scilicet philosophia monachorum) quae multarum doctrinarum, ac Dialecticae artis studia despicit, tamquam sit minuta, et melioris operis tempus impediat, atque ad recte viuendum nihil ostendat. Haec vero philosophia conuersatione miranda, naturalique, simplicique prudentia docet omnia, quae nequitiam perimunt, et quae operantur vtilia. Non praedicat virtutem, sed magis exercet, vilipendens humanam gloriam, viriliter resistens passionibus animae: neque naturae necessitatibus se subdit, nec corporis infirmitati succumbit, diuinae mentis virtutem habens, semper contemplatur omnium creatorem. Et sequitur: Patientiam, et alias virtutes meditatur, in quantum naturae humanae est possibile, Deo esse vicinum, velut in transitu vtens praesentibus. Et post. Cum sit rationale, omne irrationale fugit, passiones animae et corporis deuincit. Huius elegantissimae philosophiae magistri fuerunt, vt quidam dicunt, Elias, et Ioannes Baptista.
Deinde addit. Philo autem Pythagoricus refert suis temporibus vndique fuisse egregios Hebraeorum in quodam praedio, circa stagnum Mariae in quodam colle posito, philosophatos. Habitaculum eorum, et cibos, et conuersationem talem introducit, qualem, ait, et nos nunc apud Aegyptiorum monachos esse conspicimus. Scribit enim eos cunctis abrenuntiare permixtionibus, extra muros habitare in agris, domos eis esse sacraria, quae nunc monasteria nuncupantur, diligenter psalmis, et hymnis placare diuinitatem, et ante solis occasum non gustare cibum; alios autem per tres dies, et amplius, certisque diebus vino semper, et sanguinem habentibus abstinere, cibum eis esse panis, et salis, et hyssopi, et potum aquae, multum eis cohabitare seniores virgines propter amorem philosophiae. Haec Sozomenus; vbi multa alia egregia narrat, et specialiter de magno Antonio. Quae quia opportuna sunt volentibus philosophari in dicta philosophia caelica, quaedam subscribentur.
Hic Antonius puer, relictus orphanus, donauit agros conuicaneis; aliam vero substantiam disponens, pretium pauperibus erogauit, studiosi existimans philosophi, non solum semetipsum spoliare pecuniis, sed eas dispensare proficue. Iunctus autem studiosis secundum se viris, virtutes zelabatur vniuersorum, probans, bonam vitam suauem fieri consuetudine, licet fuerit primo difficilis. Modos inueniebat abstinentiae potioris, et quotidie exercitatione crescebat; et tanquam semper incipiens aliquid innouabat, afflictionibus corporis puniendo libidinem: sacrae vero sapientiae voluptate passionibus animae repugnando. Erat esca eius solus panis, et sal; potus aqua, prandiique tempus solis occasus. Frequenter duos, et amplius dies sine cibo manebat, vigilabat (vt ita dicatur) iugi nocte, et orationibus contingebat diem. Si vero somnus incumberet, stando paululum dormiebat, plerumque pauimento iacens, solamque terram stratum refectionis habens.
Et sequitur. Fuit gratus colloquentibus sine vlla tristitia. Et licet, qui cum eo disputarent, certatiue quaestiones inferrent, sapienter crescentem sedabat contentionem, et loquentium sibi strepitum temperabat, moresque eorum quasi quadam regula componebat, veram beatitudinem in cultura Dei, et legum eius obseruatione sitam esse dicebat. Seipsum discutere, et secum ponere rationem eorum, quae gesserat, die noctuque solebat. Erat laboriosus, maxime pro solatiis oppressorum, quorum gratia veniebat saepe ad ciuitates. Plurimi enim, vi compellente, cogebant eum legatione fungi apud Iudices, et Magistratus, quorum singuli, vel videre eum iudicabant nimis egregium, loquentem audire, et praecipienti parere gloriosum. Qui cum talis esset, studebat tamen ignorari, et latere per eremum. Si necessitate faciente venisset ad ciuitatem, disposito negotio ad desertum continuo reuertebatur. Pisces, dicebat, per humectam substantiam nutriri, monachis ornatum fore vitam solitariam: et sicut illi terrae tractu tabesiunt, sic gloria Monachorum ad vrbes accedendo foedatur. Haec ille; vbi et alia egregia dicuntur de discipulis eius, sicut de Paulo cognomento Simplice, et Theodoro, et de Ammone Aegyptio.
Similiter de philosophia virtuosa praedictorum narrat Philo praedictus, sicut recitatur lib. 2. Eccles. histor. c. 17. Philo, loquens de abstinentibus apud Aegyptum in libro, quem de theorica vita intitulauit, viros cultores, et foeminas cultrices appellauit, hac de causa, quod conuenientium ad se animas tanquam rudes, et agrestes excolerent, vel quod erga Dei cultum pura, et integra conscientia perdurarent. Primo omnibus facultatibus renuntiabant, deinde omnes vitae sollicitudines abiiciebant, et extra vrbem egressi, in hortulis, vel exiguis quibusque agellis degebant. In multis, inquit, orbis partibus est hoc genus hominum, sed in Aegypto maior copia, praecipue contra Alexandriam. Regiae enim est philosophiae magis, quam frugibus opportuna. Et sequitur. Ab ortu enim diei vsque ad vesperas omne eis spatium in studiorum exercitiis ducitur, quibus ad diuinam philosophiam per sacras litteras imbuuntur. Continentiam velut fundamentum quoddam in anima collocant, et ita demum super hanc reliquias virtutes peragunt aedificare. Cibum, potumque nullus eorum capit ante Solis occasum, tempore lucis scilicet cum philosophiae studiis, curam vero corporis cum nocte sociantes. Haec ibi; vbi et alia narrantur de praedictis.
Similiter lib. 9. c. 14. narrat de sic philosophantibus, sicut de Machario, et aliis. Nec non Ioannes Cassianus in collationibus suis refert de consimilibus. In quarum prima prosequitur de habitu Monachi. In secunda de canonico modo nocturnarum orationum, et psalmodia. In tertia de modo canonico diurnarum orationum. In quarta de institutis renunciationum. In quibus collationibus, et sequentibus recitat de sapientiali philosophia sanctorum Patrum. Similiter in tractatu decem collationum, in quarum quarta dicitur, quod maxima pars intelligentiae est scire quod nescias. Similiter in tractatu septem collationum, in quarum septima dicitur, quod quisque hominum artis peritiam assequi concupiscit, nisi omni cura et vigilia eius disciplinae studiis se mancipauerit, ac perfectorum magistrorum illius praecepta, vel instituta seruauerit, frustra in omnibus laborat. Nouimus, inquit, ad haec loca venisse aliquos cognoscendi tantum gratia ad Monasteria fratrum, non vt has regulas, aut instituta susciperent, quibus exprobrari solet, quod non sui profectus gratia, sed vitandae egestatis, existimati sunt in prouincias commeasse, cum nec ieiuniorum morem, nec psalmorum ordinem, nec indumentorum habitum permutassent. Haec ille. Huius sapientiae virtuosae humilitas est fundamentum, et etiam alphabetum, prout dicitur in Vitis Patrum lib. 2. c. de humilitate; vbi ait Abbas Arsenius, cum ab eo quaereret frater, quomodo rusticum istum de tot quaestionibus rebusque discendis interrogas, qui in Graeca, Latinaque lingua tantae eruditionis es? Cui ille: Illas eruditiones apprehendi, sed alphabetum huius nondum discere potui. "Vere vbi humilitas, ibi Sapientia". Prouerb. 11.
Item, sapientia dicitur decimo modo, suspensiua contemplatio Domini, et speculationis lippitudo: "In ipso omnes thesauri sapientiae, et scientiae sunt absconditi". Coloss. 2. "Et ipse est fons omnis sapientiae". Eccles. 1. "fons sapientiae verbum Dei in excelsis". Ipsum ergo contemplari, et in ipso meditari, et ad ipsum aspirare, et anhelare sapientia Sanctorum contemplatiuorum fuit, prout ait Bernard. super Cantic. serm. 93. exponens illud Cantic. "Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi". Haec mea, inquit, subtilior, interiorque philosophia est, scire Iesum: Et serm. 13. Origo fontium, et fluminum mare est, virtutum et scientiarum Dominus Christus, Deus scientiarum ipse est. Si quis pollet ingenio, nitet eloquio, si quis moribus placet, inde est: thesauri enim sapientiae absconditi ibi sunt. Vbi bene de hac re. Et serm. 15. "Oleum effusum nomen tuum". Si scribas, non sapit mihi, aut conferas, non sapit mihi, nisi sonuerit ibi Iesus. De hac sapientia, et philosophia gloriabatur Paulus Apostolus 1. Cor. 2. "Nihil me iudicaui scire inter vos, nisi Christum Iesum, et hunc Crucifixum". Haec sapientia est abscondita ab oculis omnium viuentium carnaliter. Iob. 38. "Vnde venit sapientia, et quis est locus intelligentiae? abscondita est ab oculis omnium". Vbi Gregor. Mor. 18. c. 28. Quisquis sapientiam, quae Deus est, videt, huic vitae funditus moritur, ne eius amore teneatur; nullus quippe eam videt, qui carnaliter viuit. Exod. 33. "Non videbit me homo et viuet". De qua re Gregorius egregie loco proxime citato. Magna ergo, et mira est sapientia, siue philosophia Sanctorum omnibus his dictis modis.
Est enim origine coelestis, et est multiformitate varia fructuosa. Iacob. 3. "Quae de sursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia, et fructibus bonis". Ipsa enim est, quae descendit a fonte vitae, id est, Iesu, qui est fons vitae, liber vitae, et magister vitae, et veritatis, imo ipsa vita, et veritas. "Ego" (inquit, scilicet sapientia increata) "effudi flumina", scilicet dictarum sapientiarum fluenta. Eccles. 24. vt enim ait Hugo super Angelicam Hierarchiam cap. 1 Sapientia Gentilium ascendit de sensu in imaginationem, de imaginatione in rationem, de ratione in intelligentiam; nec vlterius progreditur, sed in speculo sistit. Ista descendit in Seraphicis mentibus, et demum ad inferiores res terminatur. Et de hoc Gregor. in Pastor. par. 2. c. 2. vbi dictam auctoritatem exponit, quod "pudica" est ipsa sapientia, quia caste sapit, siue intelligit; "pacifica", quia per elationem se minime a proximorum societate disiungit, et sic de aliis illius laudibus. Vel pudica est per spiritum sapientiae, pacifica per spiritum intellectus: et sic de aliis differentiis spiritus, de quibus Isaias 11. reddendo singula singulis; in illa enim est "spiritus intelligentiae vnus, et multiplex" Sap. 7.
Item ista sapientia est potestate virtuosa: sapientia enim "confortat sapientem super decem principes ciuitatis". Eccles. 7. et hoc ideo quia coniungit hominem Deo, et firmat ipsum in Deo. Matth. 7. "Similabo eum viro sapienti, qui aedificat domum suam supra petram". Item ista sapientia est excessu summa, siue eminentissima, effectu saluberrima, et vtillima tum in praesenti, tum quia "concupiscentia sapientiae perducit ad regnum perpetuum". Sap. 6. et Iob 28. "Non appendetur argentum in comparatione illius", id est, sapientia philosophorum in comparatione illius, prout exponit Greg. Mor. 18. c. 28. Et de huius commendatione, et effectibus Salomon in libris suis quasi per omnia capita: "pretiosior est cunctis opibus". Prouer. 3. et Sap. 7. "Non comparaui ei lapidem pretiosum, etc".
On this page