Text List

Titulus 6

TITULUS VI.

DE SEQUESTRATIONE POSSESSIONUM ET FRUCTUUM.

Caput 1

Si super beneficio contra ipsius possessorem, qui triennio non possedit, in petitorio vel possessorio una diffinitiva fertur in curia, etiamsi nulla fore dicatur, ipsius beneficii sequestratio per loci ordinarium fieri debet, quam impediens, vel sequestratos fructus occupans, excommunicatus est. Et si est de litigantibus, cadit a iure suo, et repicit pendentia. Ioann. Andr.

Idem . Ad compescendas litigantium malitias diffinimus, ut una contra possessorem diffinitiva sententia super beneficio apud sedem apostolicam duntaxat in petitorio vel possessorio promulgata, beneficium ipsum, etiamsi dignitas vel personatus exsistat, et curam habeat animarum, a possessore huiusmodi, (dum tamen triennio pacifice antea ab eo possessum non fuerit,) per loci ordinarium, apud aliquam personam idoneam sequestretur, quae, plenam de ipso et debitam curam gerens, id, quod de fructibus ipsius, (debitis eiusdem supportatis oneribus,) superesse contigerit , illi restituat, qui finalem in causa victoriam obtinebit. Si quis autem sequestrationem huiusmodi impedire, vel fructus sequestratos quoquo modo praesumpserit occupare: excommunicationis incurrat sententiam ipso facto: a qua, (nisi impedimento prius amoto, et occupatis per eum fructibus restitutis,) nullatenus absolvatur. Et nihilominus, si de litigantibus fuerit, a iure, (si quod in huiusmodi beneficio, vel ad ipsum forsitan competebat eidem,) hoc ipso se noverit cecidisse, praemissis nedum circa futura, sed etiam circa per appellationem pendentia negotia observandis, non obstante, si contra praefatam sententiam de nullitate forsan opponatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 6

Caput 1