Titulus 5
TITULUS V.
UT LITE PENDENTE NIL INNOVETUR.
Caput 1
Si duo litigantes super beneficio moriantur, sive uterque in curia, vel solus possidens, vel, neutro possidente, alter tantum, altero alibi moriente: ad Papam, et in conversis casibus ad ordinarium spectat collatio, si ad alterum beneficium pertinebat. Si autem alter tantum moritur, si superstes, vel alius, cuius intersit, litem prosequitur: ex futuro eventu apparebit, ad quem collatio spectat. Ioann. Andr.
Clemens V. in concilio Viennensi. Si duobus in Romana curia super beneficio sibi collato litigantibus, in eadem curia mori contingat utrumque: collationem huiusmodi beneficii ad Romanum Pontificem, si vero extra dictam curiam, ad ordinarium decernimus pertinere, nisi forsan alius ab eis in dicto beneficio ius haberet. Quod-si unum in dicta curia, alterum vero extra mori contingat, si moriens in curia beneficium possidebat: ad Romanum Pontificem, si vero alius, ad ordinarium pertineat collatio supra dicta. Neutro autem ipsorum beneficium possidente, erit Romanus Pontifex propter auctoritatis praerogativam in collatione huiusmodi praeferendus. Si vero alter tantummodo, sive possessor sive petitor, decedat, si superstes, vel alius, cuius intersit, causam nihilominus prosequatur, (quum interim beneficium de iure conferri non possit,) ad quem collatio eius pertineat, futurus declarabit eventus. Nam si ad defunctum pertinuisse beneficium fuerit declaratum: pertinebit ad Papam, si ille in curia, vel ad ordinarium, si extra curiam sit defunctus. ^ Quodsi ad neutrum illud spectasse constiterit: ad ordinarium collatio pertinebit, salva tamen in praemissis omnibus Romani Pontificis potestate, ad quem ecclesiarum, personatuum, dignitatum aliorumque beneficiorum ecclesiasticorum plena et libera dispositio ex suae potestatis plenitudine noscitur pertinere.
Caput 2
Lis dicitur pendere quoad hoc, ut nihil debeat innovari, quum citatio legitime pervenit ad partem, vel per eam stetit, quo minus perveniret, cum tali expressione, quod potuit instrui super quo conveniatur. Ioann. Andr.
Idem. Quum, lite pendente nihil debeat innovari, litem quoad hoc pendere censemus, postquam a iudice competenti in ea citatio emanavit, et ad partem citatam pervenit, vel per eam factum fuit, quo minus ad eius notitiam perveniret; dum tamen in citatione praedicta talia sint expressa, per quae plene possit instrui, super quibus in iudicio convenitur.