Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

utrum baptismus debeat fieri in aqua

QVAESTIO TERTIA. De materia baptismi.

Tho. 3. q. 66. art. 3.4

TERTIO Quaeritur de materia baptismi: vtrum baptismus debeat fieri in aqua: Et videtur, quod non, quia per baptismum conformamur sepulturae Christi: sicut dicitur Ro. 6. Consepulti enim sum cum illo per baptismum in mortem, sed Christus sepultus non fuit in aqua, sed in terra, ergo baptismus non debet fieri in aqua, sed interra.

CONTRA est, quod dicir lo. 3. Nisi quis renatus fuerit ex equa &c,

RESPONDEO. Primo, videndum est de materia remota. secundo de materia propinqᷓ.

De prima dicendum est, quod aqua clementaris, pura, naturalis, vere, & proprie dicta est materia remota baptismi: siue sit terrestris, puta, maris, fluminis, stagni, putei, & fontis, siue sit coelestis, puta pluutalis, siue resoluta ex nubibus, rore, grandine, glacie, quod pruina, q omnes sunt verae aquae.

sed contra hoc videt esse, quia aqua, quae communiter venit in vsum nostru, non videtur eiusdem speciei cum elementari, quae non est susceptiua sapo ris, coloris, & hoiusmodi qualitatum secundaru, quae sunt ipsius mixti.

Dicendum, quod omnis aqua communis naturalis est idem specie cum clementari. Huiusmodi autem sapores, puta dulcis, amarus, & sulphureus, & huiusmodi: quos habent aquae nostrae: non sunt in ipsa aqua: sed in aliquo va-

pore admixto subiectiue, qui realiter diflert ab ea: licet non percipiamus: sicut athomi, qui sunt in aere. Vnde philosophus dicit de causa salsedinis maris, quod est vapor terreus admixtus a solis radiis eleuatus: vnde & in profundo maris non est salsedo, sod vbi superficies non multum distat a profundo.

Vel dicendum, quod licet elementu non sit susceptiuum qualitatis secundae abintra, sicut mixtu ex commixtione qualitatu primarum tamen ab extra potest & act colorari, & aqua saporari.

si quis autem contendat aquam vsualem esse alterius speciei ab elementari: tum quia sapit, tum quia nutrit: quod non conuenit alicui simplici clemento: tamen certum est, quod aquis vsualibus dedit Christus vim regeneratiuam, quando in Iordane non in occcano baptiza tus est.

Aqua vero artificialis no est conueniens materia: cum non sit eiusdem speciei con naturali. scilicet aqua rosacea, aqua vitae, ceruisia, & huiusmodi: item sudor, vrina, taliua, & huiusmodi: de quibus expressum est extra de baptismo. c. Non vt apponeres. sed aqua de latere Christi fuit vera aqua. Brodium autem si est expressum ex carnibus, vel ex piscibus non est vera aqua. si autem est aqua impinguata sic est vera aqua: dum tamen non sit nimis condensata. similiter lixiuium, tipsana, & balnea sulphurea, pureta etiam ex substantia pisorqᷓ extracta non videtur aqua: ideo non sunt conueniens materia. Ex quibus patet, quod qui tenet iciunare in pane, & aqua, oportet eum ab his omnibus abstinere. secundo videndum est de materia propinqua: vbi primo sciendum quod baptismus potest fieri per confessionem, sicut beatus Iacobus baptizauit Iosiam: & in multis locis fit secundum consuetudinem: item secundo per aspersionem, sicut apostoli quando tria milia baptizabunt: tertio per immersionem, vul intinctionem: sicut sonant authoritates sanctorum. Et quia perfecta ablutio est per immersionem: ideo ille vsus est magis conueniens, & est semper seruandus, nisi consuetudo, vel necessitas excuset, quia in his, quae non sunt de substantia alterum duorum excusat: nam quando mos erat, crimen non erat: vnde vbi est consuetudo aspergere, vel infundere non tenetur homo immergere, etiam si non sit necessitas, nec ex parte materiae, quia satis est de aqua, nec ex parte pueri, quia non timet de morte, nec ex parte ministri, quia potest mergere, & eleuare. similiter vbi est consuetudo immergendi non debet aspergi, nec effundi, sed immergi. si tamen altera de tribus necessita: ibus patiatur, sufficit aliter baptizare. similiter etiam est de vna, vel trina immersione: in qua debet homo seruare consuetudinem suae ecclesiae matricis, non metropolitanae, nec romanae, nisi forte sit exemptus, & secundum ordinarium in sua synodo correctum contra quod tamen in necessitate facere potest, imo dlebet, quia forma Christi est tenenda, vbi mora est periculum allatura. Nec ecclesia in necessitate vult laqueum damnationis iniicere. Vnde si presbyter, vbi est consuetudo ter immergendi videt puerum morientem, nec posse expectare trinam immersionem, debet primam, & solam facere cum intentione baptizandi. Alias si secum dam faciat tum intentione ad tertiam, & puer interim moriatur, & puer damnatur, & ille reus est eius damnationis, & irregularis efficitur. si autem videt eum, nec semel sine morte posse immergi, debet eum aspergere. Et si per hoc moreret, dum tamen aliter haptizari non possit, non est irregularis.

Ad argumentum in contrarium dicendum est, quod representatio sepulturae Christi non est de necessitate sacramenti: sed solum de congruitate: sicut res extrinseca. significatio autem sacramentorum per se respicit contentum, cui in baptismo respondet magis aqua, quam terra, quia est ablutiua, quod refrigeratiua: baptismus autem ordinatur ad ablutio- nem peccati originalis, & refrigerationem fomitis.

Quod alij suscipiunt sacramentum, & rem. Alij sacramentum, & non rem. Alij rem, & non sacramentum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3