Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum plures possint unum baptizare
SECVNDO Quaeritur vtrum plures possint vnum baptizare. Et videt, quod non, quia nec plures possunt esse patres carnales vnius. quare &c.
REsPONDEO, tria videnda sunt. Primum est vtrum vnus possit baptizare simul plures. secundo, an econuerso duo ex necessitate possint baptizare vnum quando neuter per se potest. Tertio an plures sine necessitate possint, & quomodo.
Primo, ergo viden dum est vtrum vnus possit simul plures baptizare: puta vna manu vnum, & alia alium, vel aspergendo. Et licet non debeat hoc fieri nisi in necessitate, quando timetur, quod baptizandi non possint expectare, vel nisi dispensatiue: sicut apostoli multos simul aspergebant, tamen si fiat, posset videri verus baptismus esse, quod probat.
Primo quia sicut vnus sacerdos potest simul plures hostias consecra re, sic & vnus plures potest baptizare. Et licet non sit simile, quo ad terminum. ad quem finalem, qui est vnus in eu charistia, non autem in baptismo: tamen est simile quo ad ter minum, a quo, & ad quem immediate attingit sacramentum hic, & ibi: quia diuersae sunt materiae hinc inde licet sit dissimile in in forma, quia illa aequaliter respicit plures materias & vnam: ista autem non·
secundo, quia sicut vnus potest vno actu simul multos generare, & mater concipere, vt patet in gemellis, ita & hic.
Tertio, quia vnus potest plures simul de sacro fonte leuare: igitur & baptizare. sed hic posset dici, quod non est simile, quia susceptio non est de essentia, nec suscipiens, sicut baptizans.
sED Contra hoc videtur esse, quia licet sint hic duae materiae, & duae aspersiones, vel immersiones, quia cum vna manu potest vnum aspergere, vel immergere, & cum alia alium: sed tamen non potest simul proferre duas formas. Et cum duarum rerum non sit vna forma, difficile videtur, quomodo simul vnus conferat duo baptismata: quod tamen necesse est, si sint duo baptizati, maxime si ponatur virtus esse in sacramento subiectiue, & intinsece, quia virtus differens solo numero non potest esse simul in eodem.
sed ad hoc posset dici, quod licet sit vna oratio secundum esse naturale cum profertur simul super duos baptizandos: est tamen duplex secundum esse signi, secundum hoc est in ea duplex virtus.
sed haec solutio non valet: quia esse signi est esse rationis in oratione, quo multiplicato non multiplicatur virtus realis: maxime cum in naturalibus materia numeretur a forma substantiali, a qua distinguitur, & econuerso forma accidentalis a materia in qua. sed neutro modo est de materia, & forma in sacramentis, cum forma per se, & ex se habeat vnitatem, & non ex matersa, & econuerso materia ex se non ex forma. Vnde licet sit duplex materia, sicut duplex ablutio, siue duples immercio, quando vnus simul baptizat duos vna tamen est oratio, & per consequens forma: quia solum vnum verbum iterat, vel explicite dicendo te, & te: vel impli cite cum dicet, Baptizo vos: Caetera remanent vna, non duo.
ET Ideo est dicendum, quod licet sit forma vna materialiter: est tamen plures virtualiter realiter: ita, quod formaliter non sunt subiectiue in ea plures virtutes: sed vna virtus numero, quia est in eodem subiecto, & sic non potest multiplicari. sed effectus eius est duplex secundum duo subiecta, sicut ab vno calore: in igne est vnum calefacere: sed ab eodem sunt duo calere in duobus calefactis: ita, & hic.
Ad formam ergo posset dici, quod ad hoc, quod sint duo baptizati: non oportet, quod sint duo baptismata formaliter, sed solum virtualiter. Videtur, tamen tutius, & magis consonum doctrinae communi, quod non sint de lege communi plures baptizandi, nisi pluribus baptismis formaliter, & materialiter. Vnde super duos non sufficit dicere semel baptizo vos, nec baptizo te, & cum distinctus baptismus debeat habere disticta, & explicita verba.
Ad se cundu potest dici, quod non sequitur, si ita est in generatio ne carnali, quod ita sit in spirituali, quae in pluribus differt, quam conueniat· Prima tamen opinio communiter tenetur.
sECVNDO, videndum est, an in necessitate mutus, & mancus possint baptizare, vnus dicendo, alius agendo. Et videtur, quod non, quia neuter facit totum, sed partem tantum.
AD Hoc posset dici, quod in sacramento, quod non est necessitatis vnus debet facere totum, vt in sacramento ordinis, & confirmationis, & extremae vnctionis: sicut in casu decreti allegati, vbi dicit, quod caecus ordinabat, & alius legebat, & nulla fuit ordinatio: sed secus est de baptismo, quod est sacramentum necessitatis. sacramentum enim, quod non est necessitatis melius omittit, quam quod inordinate conferebatur. sed in sacramentis necessitatis propter necessitatem licite potest omitti quicquid non est de sub stantia. Cum igitur vnitas ministri non sit de substantia sacramenti, vt dicunt communiter omnes. ergo in necessitate, licet duos concurrere, si vnus non possit facere, totum faciat quilibet, quod potest: ita tamen quod non sit mendacium: quia hoc est de substantia cuiussibet sacramenti veritatis, quod non sit ibi mendacium nec falcitas in forma, nec in materia: ita quod sicut ex falsa, & non vera materia nihil agitur: sic nec ex falsa forma. Dicet ergo mancus in forma Graecorum muto immergente baptizetur seruus Christi &c. & tunc non est mendacium, vel dicat iste baptizat te &c. si enim expressio ministri non est necessaria, non re fert in quacumq, persona exprimatur im prima, vel in tertia, vel potest dici, quod solus mutus baptizabit, & quod non potest dicere verbo dicat nutu, & sufficit. Non enim est verbum magis de substantia huiusmodi sacramenti, quam aliorum: sed videmus in sacramento poenitentiae, quod mutus potest confiteri, & for te absoluere per nutum. & signa, quae sunt verba interpretati ua: quia sacramentum necessitatis debet esse omnibus com munc: nec refert vtrum populus voluntatem suam declaret ver bis, aut factis. ergo a simili in baptismo. Item in matrimonio, quod non est sacramentum necescitatis, sufficiunt nutus inter mutos: imo etiam non mutis: dum tamen per exteriora exprimatur consensus, vt puella verecunda sine verbo contrahit. ergo multo magis in sacramento necessitatis: & quan do mutus confert, qui loqui non potest. sed quibusdam non videtur verum, quod dictum est de absolutione, quod in necessitate potest fieri per mutum, sicut confessio. Dicunt enim, quod non est simile: quia illud est ex parte suscipientis in quo, sufficit, quod faciat, quod potest, non sic autem est ex parte ministrantis.
sed videt, quod imo cum confessio sit ita de substantia, sicut absolutio, & confessio magis sit per se actus oris, quam absolutio, sed confessio potest fieri in necessitate scripto, & nutu. ergo pari ratione absolutio.
Praeterea licet homo debeat confiteri solus extram de poenitentiis. c. Omnis vtriusque sexus. tamen in necessitate potest confiteri non solus: puta per interpretem, quando nescit loqui. Ita & hic, licet debeat solus baptizare, si tamen non potest: potest cum alio, & per alium.
Praeterea in quibusdam ordinibus episcopus dicit verba, & archidiaconus tradit materiam. ergo non est de substantia sacramenti vnitas ministri etiam in voluntariis: imo alius adhibet materiam, alius profert formam.
Praeterea sicut dictum est in matrimonio, puella verecunda nullum signum exterius ostendit, sed alius coram ipsa profert verba, & ipsa in teriusconsentit, & praebet materiam, & ille profert formam.
Praeter ea, quae non sunt de substantia sacramenti possunt mutari propter necessitatem, sicut si sacerdos celebrans moriatur: alius debet supplere vicem eius, non obstante, quod requirat per se vnitatem ministri: ita etiam in proposito erunt duo simul, sicut & ibi duo successiue
Praeterea vnitas ministri, vel pluralitas non est de substantia: quia vnus potest baptizare vnum, vel duos, & duo possunt baptizare vnum. ergo accidit vnitas, vel pluralitas, & per consequens accidit, quod totum fiat ab vno, vel a duobus. Et sicut quidam arguunt, quod quando duo baptizant, & vterque dicit totum, non refert vtrum in plurali, vel in singulari: quia pluralitas, & singularitas ministrorum accidit, & per consequens pluralitas vocum, & singularitas, ita accidit, quando duo concurrunt, quod vterque dicat, & faciat totum: dum tamen a duobus fiat totum, siue totaliter, siue particulariter.
Quod tamen argutum est posse baptizari in necessitate per mutu, siue verbo non intelligatur dictum assertiue, nec etiam opinatiue, sed disputando, & inquirendo sub dubio, relinquendo ecclesiae declarandae. Nec videtur declaratum per decretalem, quae dicit, quod etiam in casu immersus nihil dicendo non est baptizatus, quia loquitur vbi immergens poterat proferre, sed non protulit. Nos autem quaerim de muto, qui proferre non potest, aut de idiota, qui proferre nescit aliquo modo.
securius tamen est tenere, quod nullo modo mutus potest baptizare, nec solus, nec cum manco. Et hoc magis ex determinatione ecclesiae, quam ex ratione, quia ecclesia tenet, quod si vetula baptizauerit puerum credens eum statim moriturum, & omiserit per ignorantiam aliquid de substantia, quod puer de nouo baptizet, & sic necessitas baptizandi, & nescientia baptizantis non faciunt, quod substantialia verborum possunt dimitti. Illa autem nescientia causat impotentiam. Nam quantum ad formam ignoratam proferendam: ita est impotens, qui ignorat, sicut mutus. ergo in nulla necessitate potest esse baptismus sine verbo, sicut nec sine aqua in quacunque necessitate pueri, nec in quacumque impotentia ministri. Quare autem aliud sit in mrimonio, & confessione difficile est videre·
TERTIO, videndum est, vtrum si duo ex contentione simul velint baptizare, & proferant simul verba, & simul immertur esse duo baptismata ex duabus formis, & materiis, & intentionibus. sed quia subiectum est vnum, nec est capax ni si vnius: inde est, quod non est nisi vnum, prout est passum. Nec est maius, quia non recipit magis, & minus, sicut si eius, quod est calidum in penultimo gradu adhibeantur duo calefactigant, vtrum sit baptismus.
Dicendum, quod si qui libet intendat per se baptizare, & non cum alio: tunc viden- da, quorum quodlibet esset per se sufficiens, esset calefactio ab ambobus, quia aequalis virtutis, & aequaliter ap proximata, nec se mutuo impediunt. Item esset vna calefactio: ex qua esset vnum calefactibile, qu' non potest simul moueri pluribus motibus eiusdem rationis. Nec esset intentior quia supremus gradus, qui solus restat, non potest esse intensior. Vnde non plus fieret a duobus, quam ab vno, quis in quolibet per se esset virtus sufficiens.
si autem duo ex intentione vnum baptismum conferendi simul bartiza rent: vtrum sit vnus baptismus: est duplex opinio. Vna, quae dicit, quod nullo modo sic duo possint baptizare, propter duo. Primu est. quia actus, qui ab vno agente expleri potest, non progreditur a pluribus simul iunctis, sed vnus solus potest baptizare. ergo plures non possunt ad eundem baptismum concurrere. secundum est, quia mutata forma baptismi, non videtur, quod sit verus baptismus: sed qum duo sic baptizant vnum, dicentes: Nos baptizamus te, mutatur forma baptismi: forma enim baptismi est: Ego baptizo te. ista autem: Nos baptizamus, non resoluit in istas: Ego baptizo, & ego baptizo: sed in istas: Ego baptizo, & ille baptizat, & vtrobiq, est mutatio formae. ergo non est verus baptismus.
sed quidam rationes istas annulant dicentes eas non concludere. Prima non: quia licet in agentibus per naturam actus, qui potest expleri per vnum non possit progredi a pluribus simul iunctis, vel si iungantur, perfectior est effectus duorum, quam vnius, vt patet de duab candelis illuminantibus domum, quae causant lumen intensius, quam faceret altera tantum: tamen in agentibus per voluntatem videmus contrarium. Duo enim quandoque trahunt nauem remissius, quam vnus solus possit trahere: quia talia non agunt, quantum possunt, sed quantum volunt. sic est de duobus baptizantibus, quia non ex necessitate naturae, sed per voluntatem, & libere administrant sacramentum. Et haec ratio sufficiens est si in rebus sacramentalibus non sit subiectiue aliqua virtus, sed tantum virtus diuina assistat sacramentis ex pactione ad causandum effectum sacramenti: quia tunc eadem virtus est non multiplicata, nec intensa, quae causat effectum sacramenti, siue ministret ab vno, siue a pluribus. Et ideo non oportet baptismum, vel eius effectum esse perfectiorem, qui confertur ab vno, quam qui confertur a pluribus. si vero sit in sacramentis subiectiue aliqua virtus: tunc dicta responsio non valeret: quia licet minister voluntarie applicet formam baptismi ad materiam, & ad baptizandum tamen virtus, quae est in rebus, & verbis sacramentalibus ex necessitate operatur. Propter quod talis virtus multiplicata habebit perfectiorem effectum, quam simplex. Et ideo plurifi catis verbis sacramentalibus, & per consequens virtutibus existentibus in eis, sequeret, quod talis baptismus, & eius effectus esset perfectior, quae si esset ab vno solo, quod est inconuemiens-
secunda ratio, vt dicunt, nihil cogit: quia mutatio formae baptismi quantu ad illud, quod non est de necessitate formae non euacuat sacramentum: nunc autem sic est, q expressio baptizantis secundum quancuq, personam, prima, secundam, & tertiam, non est de necessitate baptismi, alioquin Graeci non vere baptizarent. ideo mutatio sormae, quam tum ad hoc in nullo obest sabro.
sED Contra ista arguitur, quia idem videt sequi, si sit ibi virtus, quia sicut illa virtus, vel non est ibi, vel non operatur ibi, nisi sit in ministro intentio conferendi sacramentum: sic videtur, q non sit ibi, nisi vna virtus, vel non habeat, nisi vnum effectum: si in ministris non sit intentio conferendi, nisi vnum sacramentum. Ab illo enim habet aliquid vnitatem a quo entitatem. Vnde sicut non habet entitatem, nisi ab intentione: sic nec pluralitatem, nisi ab intentione. Et sicut est vna virtus in forma, & materia, quae sunt distincta supposita: quia est vna non numero, sed ordine, sic est vna in duabus istis orationibus, a duobus prolatis proter vnitatem intentionis. sed verius est, quod in duabus suppositis absolutis non possit simul esse vna virtus realis, quando illa sunt discontinua. sed sicut duo calores calefactiuorum duorum non faciunt, nisi vnum calorem in vno calefactibili: sic duae virtutes in istis duabus formis non habent nisi vnum effectu: tum propter vnitatem subiecti: tum propter vnitatem intentionis. Nec est verum quod ista virtus habeat vnitatem ab intentione ministri, nisi sicut a causa, sine qua non, nec similiter effectum vnum, sed virtus, & effectus numerantur numero subiecti.
secundum bene refellit, quia sicut propositio illa, prout profertur ab isto resoluitur in hanc: Ego baptizo. & ille baptizat: sic econuerso, prout profertur ab alio, & sic prima forma seruatur.
Et praeterea est idem sensus in quacunque persona proferatur. sed si dicat quilibet: Ego te baptizo: vnus prius, alter posterius, & quilibet ex contentione intendat per se baptizare, primus baptizat, & secundus iterat, & quamuis non ex intentione: tamen puniendus est, & si non aeque. si autem intentio eorum non esset contendere, sed simul vnum baptisma conferre: tunc sicut a concelebrantibus episcopo ordinanti est vnum sacramentu ex intentione: sic & in proposito quamuis vnus ante alium diceret: quia prae ter intentionem non operatur sacramentum principalem, & essetialem effectum. sed puniendi sunt simul baptizantes: non simul celebrantes: quia illud est consuetum ab ecclesia: istud non. Vnde quando, & vbi mos erat, crimen non erat.
sed Tho. dicit, quod si dicunt: Nos baptizamus te. non valet. Et ratio eius est, quia homo non baptizat, nisi vt minister Christi, & eius vices gerens, sed Christus est vnus. ergo oportet ministrum, qui Christum representat, esse vnum. Propter quod signanter dicit apostolus ad Ephe. 5. Vnus Deus, vna fides, vnum baptisma. sed cum dicitur: Nos baptiza mus te, talis intentio exprimitur sic, quod plures, vt plures conueniunt ad vnum baptismum conferendum: quod videtur esse contra rationem ministerij. Et ideo contraria intentio videtur excludere sacramentum.
sED Contra, quidam re probant sic, quia aut oportet ministrum baptismi esse tantum vnum realiter loquendo: aut oportet, quod quilibet minister exprimat se, vt vnum. si primum dicatur contradicit primo dicto eorum, quo dicunt, quod plures possunt eundem baptizare, si quilibet eorum dicat: Ego baptizo te. si secundum dicatur, non est rationabile: primo, quia non est de necessitate sacri, quod minister exprimatur: vt patet ex forma Graecorum, qui vere baptizant. ergo non oportet, quod minister exprimatur, nec singulariter, nec pluraliter. secundo, quia si oportet ministrum exprimi secundum congruentiam ad prin. cipale agens: tunc cum minister baptismi non sit tantum minister Christi, sed trium personarum in Trinitate, vt patet ex forma baptismi: non enim dicit baptizans: Baptizo te in noie Christi, sed in noie pris, & filij, & spussancti, congruentius esset, quod exprimeretur in prurali, quam in singulari. Tertio, quia modus exprimendi ministrum per modum vnius, vel plurium nihil videtur facere ad sacramentum, dummodo exprimatur principale agens, in cuius virtute agit minister. sic enim excluditur omnis error: qui ex expressione ministri posset contingere, quod fit cum dicit: In nomine patris. &c. ergo non est vis qualitercumque exprimatur persona ministri.
sED Ad ista potest dici concedendo, quod non requiritur, nec vnitas, nec expressio ministri, sed supposito, quod persona ministri exprimatur: sic debet exprimi, vt conuenit ministro: aliter non valet. Nam si diceret: Ego principa liter baptizo te, non valeret, quia repugnat ministro, quod sit principale agens. Et similiter si dicut: Nos baptizamus, videt ex forma innui, quod Christus non possit operari per vnum ministrum, sed tantu per duos &c.
si autem dicatur, quod si duo traherent nauem solo verbo, & dicerent: Nos trahimus nauem duo tractus, non vnus, vel saltem duo trahere actiue. ergo si dicant: Nos baptizamus, erunt duo baptismata non est simile: quia verbum est quidem de essentia baptismi, sed non tota essentia, nec multiplicatur res, nisi ambo principia essentialia multiplicentur. Vnde fit iniuria sacramento, si forma super eandem materiam repetat. Non tamen proprie propter solam iterationem formae sacramentum iterat, sed solum pars eius materialiter.
secundum non cogit, quia principale agens in baptismo non est trinitas secundum illud, quod in ea plurificatur, sed secundum illud, quod est in ea vnum. Non enim agit Deus in creatu ra aliquid secundum illud, quod est trinus, sed secundum illud, quod est vnus, quia secundum deitatem, & non secundum relationem.
Ad tertium potest dici, quod, quia baptismus est quaedam generatio spiritualis ea, quae in baptismo fiunt, sic debent exprimi, vt non sit repugnantia naturae. vnde cum sit contra naturam, quod vnus homo habeat duos patres naturales generantes: non sic debet exprimi baptismus, quasi sint plu res baptizantes, sicut nec plures patres generantes. sicut enim non potest nasci a Christo, nisi qui natus est ab Adam: puta non potest baptizari, qui adhuc est in vtero, sic nec baptizari a pluribus, sicut nec generari a pluribus: vnde & ecclesia prohibuit plures tenere vnum: quia non est nisi vna mater vnius, cuius typum gerit suscipiens: persona. scilicet matris ecclesiae. Non tamen potuit facere quin esset verus baptismus: licet plures susciperent: quia illa susceptio nihil facit ad essentiam. sed videt esse pro opinione contraria: quia quando plures vxores simul poterant nubere vni viro: non videt, quod referret an quaelibet diceret: ego accipio te in virum, an nos accipimus te in virum: secundum illud Isa. 4. Inuocetur nomen tuum super nos aufer opprobrium nostrum: & quod dice rent vir noster esto, & princeps noster esto.
Praeterea sicut vnus baptizans plures diceret: Ego baptizo vos, ita econuerso plures baptizantes vnum possunt dicere, baptizamus te. Et si dicatur, quod vbi duo baptizantur, sunt duo baptismi: vbi autem duo baptizant, est vnus tantum.
Dicendum, quod verum est, quod in hoc exemplo est dissimile, sed propter hoc magis debet dici in plurali, quam in singulari: quia quando quilibet dicit: baptizo te seorsum per se cum vnitas, & pluralitas sit a forma, videt duplex baptismus. sed quando coniunguntur baptizantes in forma dicentes nos baptizamus: tunc magis exprimitur vnitas baptismi: sicut autem de essentia est expressio actus: sic saltem de congruentia expraessio vnitatis, vel pluralitatis actus-
Prae terea quando sunt duo officiales, quorum quilibet est insolidum, & ideo tantum potest vnus quantum duo: tunc congruentior modus est si ambo velint idem facere: vt dicant in plurali, mandamus, vel facimus notum, aut pronunciamus, & non quilibet per se dicat, mando.
Praeterea plurale non est, nisi geminatum singulare. Idem enim sensus est dicere. sor. & Plato currunt, & dicere. sor. currit, & Plato currit, & pari ratione idem est in prima persona, & in tertia. Vnde ex quo aequipollent in significando, & in efficiendo: quia verba sacramentalia significant, quod efficiunt: vnde si idem significant, idem efficiunt. Vnde non video supposito, quod duo possint simul baptizare, quod non sit ita baptismus, si dicant: Nos baptizamus, sicut si quilibet diceret: Ego baptizo te.
CONTRA hoc tamen est, qa ibi plures idem sacramentum faciunt eadem verba, qlibet profert, ac si solus esset sicut in ordinibus, in concelebrantibus ordinam ti. ergo & in proposito. sed ad hoc potest dici, quod aliud est de verbis illius sacri, quae proferunt in persona Christi: quae non mutat, siue sit vnus minister, siue plures. Vnde nec illa forma debet mutari mutuo numero ministrorum: sicut nec apud Graecos mutaretur forma baptismi mutato numero ministrorum: quia apud eos non exprimitur persona ministri. sed apud nos in persona ministriiq exprimit, forma proferi: vnde secundum quod numerus mutatur, ministrorum debet forma mutari: prout melius congruit veritati: vnde si ex con- tentione baptizaret, quilibet volens per se non cum alio baptizare. tunc quilibet in singulari habet proferre. si autem ambo simul concorditer velint vnum baptismum conferre congruentius dicut: Nos baptizamus, vt notet concors intentio, quam si dicant: Ego, & ego, per quod notatur diuisio. Est autem eadem quaestio vtru possint simul conferre, ordinare, iniungere, & quibus verbis: non autem de absolutione: quia de eodem peccato potest aliquis bis absolui, & successiue, & vera est poenitentia, & verum sacramentum poenitentiae secunda absolutio, sicut prima: non sic autem secundus baptismus sicut primus, imo non est sacramentum. Et ideo si plures sacerdotes audirent simul vnam confessionem possent dicere: Ego absoluo, & esset congruentius si quilibet intenderet dare suam propriam, & distinctam absolutionem. sed si ambo vnam tunc videretur: quod deberent dicere nos absoluimus, quamuis substantia non muter quocumque modo dicat.
AD argumentum dicendu, quod secundum generationem carnalem plu res non possunt concurrere ad eundem generandu. Et ideo secundum talem generationem aliquis non potest habere plu res patres. sed secundum generationem spiritualem plures possunt concurrere ad eundem regenerandum. Nec oportet, quod sit per omnia similitudo: hinc, & inde quamuis posset dici, quod si duo concurrerent ad carnalem generationem successiue, quod semen secundi viri sic posset superuenire, quod misceretur primo, & ex vtroque coniuncto formaretur foetus: & sic esset vnus filius duorum parentum, vel si de modo succubus reciperet a duobus semina, & simul custodiens coniuncta postea fieret incubus mulieris vtrunque simul infundens forte tunc generaret Gigantem, & maioris virtutis & esset vtriusque filius vnus.
Ad argumentum in oppositum dicendum, quod actio transi ens qualis est baptizare, numeratur numero patientis: quia vnum accidens non potest recipi simul in multis subiectis, nec vnum subiectum secundum idem potest simul recipere multa accidentia solo numero differentia. Non autem numeratur numero agentis: cum plura possint agere vnum: vt duo trahentes vnam nauem, & pater, & mater, qui sunt duo in carne vna ad generandum vnum foetum, & vnum agens potest simul & vno actu producere pl'es effectus: & vnus pater plures filios, & vnus plures baptizare, & non econuerso, quia non est simile hinc inde.
On this page