Quaestio 1
Quaestio 1
utrum baptismus deleat omne culpam, et omnem poenam
CIrca quartam distinctionem quaeruntur quinque. Primo de effectu baptismi. secundo an imprimatur character in eo. Tertio de vnitate baptismi. Quarto de carenubus vsu rationis, an sint baptizandi. Quinto de ficte accedentibus.
PRIMO igitur quaeritur de effectu baptismi, vtrum baptismus deleat omne culpam, & omnem poenam. Et arguit primo, quod non omnem culpam nisi originalem, quia regeneratio spiritualis opponit carnali: sed per generationem carnalem solu contrahitur originale. ergo per baptismum, qui est regeneratio spiritualis non tollit nisi peccatum originale.
Item quod non tollat omnem poenam, arguit sic. si baptismus deleret omnem poenam maxime deleret illam, quae contrahitur p originale contra quod praecipue ordinai, sed illa non delet, quod probar, quia fames, sitis, repugnantia virium iuferiorum ad superiores, & huiusmodi sunt poena peccati originalis, sed ista non amouent per baptismum. ergo &c.
Circa primum est primo sciendum, quod in adultis est remissio omnis culpae, nisi sit obex ex parte eorum. si autem non sit poenitens de venialibus, vel si poeniteat de vno, & non de alio solu remittuntur illa, de quibus poenitet, quia actualis culpa nunquam remittitur sine poenitentia. Verum est, quod est triplex poenitetia. Prima quae est sacramentum, & consistit in actu exteriori confitentis, & absoluentis. Et ista non est necessaria baptizandis quantuncumque adultis, imo nec exhibenda, eo quod baptismus est ianua sacramentorum, propter quod baptizandis non est adhibendum aliquod sacramentum. secunda est contritio sufficiens informata gratia, secundum quam dicimus contrarium esse poenitentem. Et ista non requiriturante baptismum. Alioqn adultus baptizandus semper esset ante baptismum iustificatus. Tertia est quaedam displicentia peccati commissi, licet informis, & imperfecta, quae dicit attritio, quae licet non sit sufficiens ad delendum peccatum, est tum sufficiens ad suscipiendum baptismum, eo quod tollit fictionem. Et de tali poenitentia est intelligendum, quod dicitur Actu. 2. Poenitentiam agite, & baptizetur vnusquisque vestrum, in nomine Iesu Christi in remistionem pectatorum, & quod dicunt authoritates sanctorum, quod per haptismum, & poenitentiam remittitur omnis culpa. secundo per baptismum omnis poena debita peccato originali, & actuali in foro Dei deletur. Ideo nec poenitentia adulto baptizato iniungitur: quia secundum Amb. Gratia Christi omnia in baptismo condonat gratis:
Tertio sciendum, quod per baptismum non delei poena spiritualis haturae, quia pater baptizatus nihi lominus generat filiu cum originali: nec corporalis, quia defectus poenales remanent.
Quarto sciendum, quod nontollit poenam, quae deber peccato in foro humano: puta laico furtum committenti non tollit suspendium, nec poenam ecclefiasticam, vt irregularitatem, q contrahitur ex bigamia, sed illam, quae contrahit ex homicidio licito vel illicito tollit secundum veriorem opinionem. d. 50. si q viduam. in gl. quam hoc dicit scil'm'aliquos.
Quinto sciendum est, quod i adultis non est aequalis effectus baptismi quo ad effectum puatiuum respectu culparum, & poenaru, & quoad positiuum: licet solum quo ad motionem originalis, & mortalium, quae est conexa.
secundo videndum est de effectu baptismi, quo ad paruulos. Vbi sciendum, quod in eis solum, deletur culpa originalis, non actualis, quia illam non habent. secundo delet poena personae, non naturae, propter id, quod dictum est. Tertio: quod aequaliter quantum est de se: quia ex parte eorum non est differentia, & ad effectum priuatiuum non potest esse diuersitas: sed quantum ad effectus positiuos, quantum ad illos, quos Deus scit ante vsum rationis morituros oportet, quod sit diuersitas: quia si sunt tot angeli beati, quot homines, excepto Christo, & matre eius, qui sunt super omnes angelos baptizati mortui, si aequalem gratiam habent, & per consequens gloriam plures vni angelo aequant, & sic vel latera ciuitatis non sunt aequalia aliquibus angelis non habentibus homines aequales in gloria, vel sunt plures homines beati, quam angeli, quod est contra dictum Greg.
AD Argumentum primum cum dicitur, quod regeneratio spiritualis opponit carnali. Dicendum, quod falsum est, imo proportionat: quia sicut per generationem carnalem acquirit esse carnale ica per regenerationem spiritualem acquiritur esse spirituale. Verum est, quod generationem carnalem concomitatur quidam defectus. scilicet peccatum originale, qui opponitur termino rogenerationis spiritualis. scilicet gratiae, & hic tollit per baptismo, & pari ratione peccatum mortale, quod similiter opponit gratiae baptismali.
AD secundum dicendum, quod per baptismum tollitur omnis poena peccati originalis, quae est poeua eius per se, sicut est priuatio gratiae in praesenti, & carentia gloriae in futuro. Poenam autem, quae debei peccato originali per accidens non tollitur, vt est fames, sitis, corruptibilltas corporis, & huiusmodi, quia ista sunt a natura per se: licet sint a peccato originali, sicut a causa remouente prohibens, quia peccatum originale tollit iustitiam originalem, quae impediebat deffectus istos in esse naturae. Nec fuit conueniens, vt isti defectus in prae senti vita auferrent. Primo ne membrum caput excederet. Christus cm caput nostrum plenus fuit gratia a principio suae conceptionis, habuit tamen corpus passibile in quo salutem nostram exercuit. similiter Christianus gratiam conse quitur quantum ad animam: corpus tamen manet passibile, in quo pro Christo pati possit. secundo, vt homo pugnando contra concupiscentiam, & alias pastiones vincendo mereatur coronam. Tertio, ne si baptismus conferret impassibilitatem corporis: homines magis quaererent baptismum propter commoditatem vitae praesentis, quam propter fructum vite spiritualis.
On this page