Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

An fides requiratur in baptismo

QVAESTIO TERTIA. De fide in baptismo requisita.

Thom. 3. q. 68. art. scilicet &. 64. art. 9.

TERTIO, Quaeritur, an fides requiratur in baptismo. Et videt, quod sic, quia est sacramentum fidei.

IN contrarium est, quia haereticus potest baptizare, & paptrari, vt habet in litera.

RESPONDEO, hic sunt tria videnda. Primo de fide baptizati. secundo de fide baptizanti. Tertio vtrum ab haeretico liceat baptismum petere.

Quantum ad primum sciendum est, quod si est paruulus, qui baptizandus est, non requirit, fides, nec quantum ad secim, nec quantum ad rem sacri, sed sufficit ei fides parentum, vel offerentium, aut baptizantis, aut si omnes isti essent haeretici sufficit ei fides ecclesiae, quae nunquam tota deficit, quod si deficeret: adhuc visio in triumphante ecclesia fidei succedens: paruulo subueniret. In adulto autem fides requiritur: non quo ad sacramentum, sed quo ad rem sacramenti, qui aliter est fictus.

Quantum ad secundum sciendum est, quod fides baptizantis non requiritur, nec quo ad sacramentum, nec quo ad rem sacri: respectu paruuli, qui peccare non potest in patiendo, sed respectu adulti: non requirit etiam quo ad sacramentum, sed quo ad rem sacramenti requirit per accidens, quia si contra praeceptum ecclesiae ab haeretico sacramentum recipiat: aliter celebrat, & fit fictus, & peccat.

Quantum ad tertium est sciendum, quod si haereticus est occultus, & toleratur ab ecclesia, licet petere & pro se, & pro alio. si autem praecisus est, non licet pro alio petere, etiam in necessitate, nisi ipse, qui petit, nesciret paruulum baptizare, nec alium scientem posset habere. tunc tamen mulier potius deberet baptizare: & ille potius deberet facere a muliere baptizari, quam ab haeretico, vel excommunicato, quia participando in di uinis cum eo sine necessitate, mortaliter peccaret, & cum hoc inccurreret minorem excommunicationem: imo & maiorem participando in crimine criminoso: si ille haereticus in forma aliquid erroneum admisceret, sicut communiter faciunt haeretici. si autem sit occultus, potest se, vel alium offerre ei. quamdiu ab ecclesia toleratur. Et idem est de peccatore, nisi sit simoniacus in ordine, qui habet characterem vitio sum, & est suspensus quo ad se, & alios. Vnde non deberent ab eo recipi ecclesiastica sacramenta. Non tamen ab eo recipiens baptismum est irregularis: quia non est iure cautum, sicut qui scienter ab haeretico manifesto, vel praeciso recipit baptismum, est irregularis: nisi in necessitate. vt habetur. 50. dist. confirmatum. &. 1. q. 1. ventum. in fine. &. q. 7. qui in qualibet. non sic autem de illo, qui paruulum sibi praesentat baptizandum: quia non est expressum. Et per hoc patet solutio ad oppositum.

QVAESTIO QVARTA. De exorcismo, & cathecismo.

Tho. 3. q. 71.

QVARTO, Quaeritur, an ad baptismum requiratur cathecismus, & exorcismus. Et videt, quod non quia sine talibus vetula, vel obstetrix vere baptizat, nec est puer iterum baptizandus.

CONTRA est Magister in litera.

RESPONDEO, hic sunt tria videnda. Primo, de vnitate baptismi. secundo, de cathecismo. Tertio, de exorcismo.

QVANTVM ad primum sunt tres conclusiones.

Prima quod baptismus non est iterandus: tum quia imprimit characterem: tum quia est contra originale: quod non bis contrahitur: tum quia configuratur morti Christi, qui tantum semel mortuus est: tum quia est quaedam generatio, quae tantum semel est. si igitur certum est: omnia, quae sunt de subuantia sacramenti concurrisse: licet caetera, quae sunt de solemnitate, defuerint: puta, quod vetula verba debita protulerit, & in veram aquam immerserit, quamuis chatecismus, & exorcismus defuerint, nullo modo, nec simpliciter, nec sub conditione rebaptizandus est: sed caute supplendum est, quod pro necessitate, vel incaute fuerat praetermissum. si autem constet aliquid de substantialibus defuisse: tunc omnia substantialia, quae simul oportet concurrere, sunt iteranda: quae iam fuerant adhibita, & etiam alia, quae sunt de solentitate secum dum thelogos: quia quando verum sacim conferi, & tempus patitur: debita solemnitas est adhibenda, & nihil de concurrentibus est omittendum. Nec est vis, si repetunt, quae sacramenta non sunt, & etiam quae de substantia sunt: quando nihil fuit factum: & per consequens non sacramentum fuit: nec sic fit iniuria sacramento·

Iuristae vero dicunt, quod nihil est iterandum, sed solum est supplendum, quod fuerat praetermis sum. sed secundum hoc pari ratione, nec si aliquid de substantialibus fuisset adhibitum, illud non esset repetendum. Hoc autem modo non esset verum sacramentum secunda vice: propter omissionem eius, quod non est adhibitu, sicut non fuerat prima vice propter omissionem cius: quod nunc est suppletum. si autem sit probabiliter dubium, vt quia puer in nemo re expositus inuenitur, baptizandus est sub conditione, quae habetur extra eod. 2. praemissa negatiua. si tu es baptizatus, ego te non baptizo &c. De illo autem, qui ex Christianis natus est, & inter Christianos conuersatus, non est in dubium reuocandum, nisi non baptizatus euidentissime probaret, extra de presbyte. non baptizato. c. vlti. si autem vno teste: puta ipsa obstetrice asserente baptizatus probetur credendum est, sicut & de ecclesia consecrata. si tamen ageretur ad depositionem rebaptizantis, vel rebaptizati, & vno solo teste probaretur alter baptismus non sufficerent.

secunda conclusio est de poena rebaptizantis, qui si scienter, vel per ignorantiam iuris hoc fecerit, vel etiam in faciendo inuenit, irregularis est: nisi cum eo dispensetur. C. ne sacrum baptismum. l. 1. & extra de apostatis. c. 2. si autem per ignorantiam facti probabilem hoc fecerit, excusatur per regulam generalem: quia error facti non nocet in damnis vitandis. Alias legis authoritate deciperet, & confilio, qui baptizat illos, de quibus dubium est. Vbi tamen aduertendum est, quod si probabiliter credat, quod non fuerint bapti2ati, & non sit aliquod argumentum, quod fuerint baptizati: tunc debent simpliciter baptizari. sed vbi dubiu est, an fuerint, vel non fuerint, tunc sub conditione sunt baptizandi.

sed quid est de illo, qui bis baptiratur: Dicunt quidam, quod suscipiens secundo baptismu, quamuis ignoraret se fuisse prius baptizatum irregularis est. Vnde de consec. dist. 4. Qui bis dicitur: qui bis ignoranter baptizati sunt, non indigent pro eo poenitere: nisi quod secundum canones ordinari non possunt: nisi aliqua magna necessitas cogat: quod ideo additum est: quia imminente necessitate cum tali dispensandum est per episcopum. Cum illo tamen, qui scienter se faceret rebaptizare, non posset episcopus dispensa re. Fuit autem hoc statutum propter sacramenti reuerentiam, & in de testationem iniuriantium sacramento.

Alij dicunt, quod talis non esset irregularis: quia quamuis hoc olim fuerit ob seruatum in odium rebaptirantium: modo tamen possunt promo ueri: quia ignorantia facti excusat eos. Alij dicunt praedictum decretum intelligi de ignorantia iuris, quae non excusat. Et haec sumpta sunt ex glosa super locum praedictum.

sed contra hauc vltimam opi. vider esse, quod ibi dicit: non indigent pro ea poenitere, quod non esset verum: si cum ignorantia iuris haberent scientiam facti, vt potest probari per ea, quae dicuntur in. c. immediate seq.

Qui vult tenere primam opi. quae magis videtur consona textui: potest dicere ad illud, quod posset opp ni. Primo sic opponi potest, pro eodem facto illicito magis debet puniri agens, quam patiens, sed non inuenitur iure cautum, quod baptizans eum, quem nescit baptizatum sit irregularis. ergo &c.

solutio maior intelligenda est de poe- na, quae infligitur pro peccato. Irregularis autem in casu praedicto non infligitur pro peccato, vt patet per textum praealle gati decreti: sed propter sacramenti reuerentiam: & vt homines sint diligentiores in sollicite cauando: in his, quae sunt in ini uriam sacramenti. In talibus autem poenis quandoque magis fauetur superioribus, quae inferioribus: eo quod irregularitas periculosior est in eis. extra de sententia excommuni. c. Quam periculosum.

secundo arguitur sic. Nullus debet esse irregularis propter alienum factum: ad quod ipse non cooperatur: nec auxi lio, nec consilio, nec fauore, sed hoc non esset verum, si secundo baptizatus ignorans fieret irregularis: quia petens baptismum potest ab aliquo dormiens baptizari. Vnde si dio crastina post petitionem baptismi dormiens baptizatus foret ex hoc irregularis: hoc esset occasione facti, ad quod non es set cooperatus.

solutio, aliquando punitur quis propter factum alienum, ad quod nihil est cooperatus: vt habet. 1. q5. c. 1. vt patet etiam in spuriis, qui non possunt ordinari. Et praeterea per hoc, quod petit baptizari vigilans, cooperatus est ad secundam baptismi susceptionem factam etiam in somno.

Qui autem vult tenere contrariam opi. potest respondere ad argumentum, quod consueuit fieri in oppositum: cum dicitur: Magis cauetur episcopis, quantum ad tuta: per quorum transgressionem incurrit sententia suspensionis ipso facto, quae inferius. extra de sen, excommunicationis Quam periculosum. ergo similiter magis debet caueri irregularitati eorum, quae inferiorum. sed. C ne sacrum baptis. iteretur. l. 1. dicit: Antistitem, qui sanctitatem baptismatis illicita vsurpatione geminauerit: sacerdotio indignum esse censemus ergo multo fortius subditus, in quo iteratur, est irregularis.

solutio, lex illa loquit de rebaptizante scienter. Et praeterea non ligat. Non em pertinet ad Imperatorem poenam irregularita tis infligere. scienter tamen rebaptizantem esse irregularem, si publicum est, probari potest per illud, quod habet extra de apost. c. Ex literarum.

Ad decretum autem, quod adducitur pro parte alia, potest dici, vt dictum est, quod intelligitur de illis, qui postea quam sciuerunt, ratum habent.

Tertia conclusio est de illo monstro: quod habet geminata membra: vtrum in illo debeat geminari baptismus? Et dicunt doctores, quod si membra pricipalia in eo geminent: & perfecte distinguantur: puta, quod habet duo capita, duo pectora, duos ventres: & per consequens duo corila: quia visum est vnum mortuum per annum, & aliud remansisse viuum: dicunt, quod duo funt homines, & per consequens duo baptismata requirentes. si autem econuerso vnum est caput: sed caetera geminantur: sicut vidi de pectore vnius hominis alium egredi: vbi nates, & crura, & tibiae solum erant duplicia: vnus homo vi detur ex materia superflua. Vnde vnicus debet esse baptismus. si autem esset vnum caput perfectum, & aliud imperfectum: & similiter de aliis membris principalibus: tunc vno baptismo simpliciter esset baptizandum corpus illud, in quo membra principalia apparent perfecta: aliud autem, in quo apparent imperfecta esset sub conditione baptiaandum. Videret tamen aliter distinguendum: quia si in illo toto corpore monstruoso non est aliqua pars, qua lesa, vel puncta non transeat dolor ad aliud caput, videtur vnum continuum, & per consequens non nisi vnus homo: cum in eadem parte materiae non sint plures animae eiusdem rationis, nec potest ibi sentire, vbi anima non est. si autem sit aliqua pars, qua puncta, vel lesa vnus sentiat, alius non sentiat, videt contigua, non continua: sicut foetus matri, & sic duo homines, quam uis aliquis diceret, quod etiam in vno continuo sunt partes insensibiles, sicut capilli, & dentes, & vngues. sed tunc non esset ratio, quare magis vni esset illa pars insensibilis, quam alij.

QVANTVM ad secundum sunt qua tuor conclusiones. Prima, quod cathecismus, qui est instructio circa fidei rudimenta. i. circa generalia fidei: debet praecedere in adultis, vt sciant ad quid se obligant: sicut mulieribus secundum leges debet exponi tenor Velleia ni: vt sciant cur renunciant, & nouiciis puncta religionis, vt sciant, ad quid se obligant. sic samuel exposuit ius regni, vt petentes regem scirent, quid peterent. 1. Reg. 8. sic a quibus exigitur iurare statuta: debent, si possunt praeuidere ea. Alias non intendant iurare nisi licita, & honesta: nec te nentur ad alia, ut dicit de iureiuram. lib. 6. c. 1.

Et tamen ista ratio parum valet, quia siue adulto exprimatur, siue non: nihilominus obligatur: quia ista sunt necessaria: quia cum quaedam sit obligatio necessaria: quaedam voluntaria: de voluntaria verum est, quod nemo obligatur, nisi sciens, & volens. Vnde iustum est, quod obligando exponitur. Alia autem est, quae est necessaria: ad quam nesciens, & inuitus obligatur: sicut quilibet obligatur ad ea, quae sunt iuris naturalis, & diuini, & etiam humani, velit, nolit. Vnde licet expediat ei ista scire: tamen si ista exponantur ei, hoc non est ad hoc, quod per hanc expressionem obligatur. Et talia sunt articuli fidei: ad quos credendos omnis homo obligat, siue velit, siue nolit: licet pl fidelis, quam infidelis. Vnde non est simile de pueris religionem intrantibus, quibus quae sunt religionis exponuntur, & de mulieribus fide iubentibus, quia ad illa non nisi volens ob ligatur aliquis: & quia non consentiunt, qui errant: ideo tenor, Velleiani eis exponendus est & omnia: vt sciant, ad quid se ob ligant per votum voluntatis: sed votum baptismi est votum necessitatis: vnde non est simile.

Praeterea si ideo exprimuntur, vt sciat, ad quid obligatur: cum ipse ad omnia, quae sunt fidei obliget, omnia exprimi deberent. Compellit enim stare in fide etiam quantum ad omnia non expressa: non minus, quam quantum ad expressa, imo compellitur credere omnia, quae sunt fidei: omnia, quae sunt in Biblia, vel per ecclesiam determinata. Alias tanquam haereticus iudicatur.

secunda conclusio est, quod similiter paruuli sunt cathecizandi, vt sic nihil minus obligentur per alium ad bonum suum, quam per Adam ad malum. Et hoc quantum ad votum: quod est necessitatis: non quantum ad volum voluntatis, vt si mater pro sanitate periclitantis quicquam voluerit: non propter hoc ipse, nisi voluerit, est ad illud obligatur. Et ideo non valet ratio dicentium, quod ideo paruulus est cathecizandus, quia per alium potest obligare, etiam si nihil ei exprimeret: quando enim in necessitate baptizat, tunc enim substantia non solemnitas seruatur. Et si postea, quod omissumest, non suppleai, nihilominus, nec plus, nec minus ad illa obligatur: igitur nec in adulto, nec in paruulo: propter hoc requiritur cathecismus, vt ipse obligetur: cum siue fiat, siue non, aequaliter obligetur.

Praeterea si nullus patrinus esset, qui pro puero responderet, nihilominus puer obligatur. ideo &c. sed forte propter hoc, quia sacramentum istud est ianua sacramentorum: & fides est ianua prima, & ex fide ecclesiae habent efficaciam sacramenta congruum est, vt ea, quae sunt in fide principalia in hoc sacramento exponantur, & proponantur.

Tertia conclusio est de ritu cathecismi. Vbi sciendum est, quod ibi debet esse patrinus, qui sit baptizatus, non monachus, quia non baptiaatus non debet suscipere de sacro fonte: similiter monachi non debent habere commatres. Debet etiam esse vnus, non plures: sicut est vna mater, non plures: quamuis nunc de facto non seruetur. Non debet etiam patrinus in confirmatio no ille, qui fuit patrinus in baptismo: quia idem non generat bis eundem: quamuis episcopus possit confirmare, quem baptizauit: quia non est prohibitum: primum autem est prohibitum, nisi propter necessitatem·

Quarta conclusio est de effectu cathecismi. Vbi sciendum, quod in eo spiritualis cognatio contrahitur imperfecta. scilicet qua matrimonium impedit contrahendum: sed non dirimit post contractum, sicut illa, quae est ex vero baptismo, & confirmatione: vt habetur de cogna. spi rituali. c. 1. 2. &. 6. Et quis non debeant esse plures patrini: sed omnes tamen contrahitur: licet non inter cos ad inuicem, nec ad baptizantem, nec ad cathecizantem: sed ad parentes carna les baptizati, vel cathecizati, & ad ipsummet baptizatum, vel cathetizatum. quando ergo puer ab obstetrice baptizat postea a sacerdote cathetizat, & exorcizatur solemniter perfecta cognatio in primo contrahitur: vbi est verum sacramentum: sed imperfecta in scd'o: vbi est sacramentale tantum.

QVANTVM ad tertium sunt tres conclusiones. Prima, quod exorcismus debet praecedere baptismum, nisi necessitas occurrat, nec est sacramentum, cum praecedat baptismum, qui est ianua sacramentorum. Vnde nec confert gratiam, nec aufert originalem culpam: vnde cathetizatus, & exorcizatus paruulus moriens ante baprismum nihilominus damnat: quia non est renatus ex aqua, & spiritusancto.

secunda conclusio est de ritu exorcismi. Vbi sciendum est, quod sicut in cathecismo est manus impositio: ita in exorcismo, & neutra est confirmatio: tum quia a simplici sacerdote est: nam sine episcopo est vtrunque: tum quia ante baptismum, ante quem non est confirmatio, nec aliud sacramentum. Cum autem fit vnctio ad cathecumenos in cathecismo debet esse de oleo eodem an no consecrato: quod a suo episcopo debet presbyter per se ipsum petere. non est autem vnctio chrismatis in exorcismo: quia chrima soli competit Christiano: & post baptisma in vertice chrismate perungitur. sic igitur exorcismus cum sit adiuratio, per quam demonis potestas arcet, nec impediat baptizandum a susceptione sacramenti conuenienter praemittitur. sicut enim in generatione naturali: primo remouentur dispositiones contrariae impedientes susceptionem formae, antequam introducatur forma sic, & in generatione spirituali: quae est per baptismum: primo remouenda sunt impedimenta vitae spiritu alis, vt est daemonis potestas: quam ipse accepit ex peccato primorum parentum: quam introducatur vita spiritualis. Et quia hoc fit per exorcismum. ideo praecedit baptismum. Et hoc est, quod dicit Rabanus de institutione clericorum, & recitatur de consecra. dist. 4. vbi dicitur sic: Postquam se baptizandus per confessionem verae fidei in alterius commendauerit dominium, & per abrenunciationem prioris posterioris se alienaueris seruitio: exsufslatur baptizando potestas sceua: vt per pium ministerium sacerdotis spirituisancto cedat fugiens malignus spiritus.

Tertia conclusio est de effectu exorcismi. Vbi sciendum, quod quaeda sunt in exorcismo: quae solum significant. Et illa consistunt in factis, & non in verbis, vt sal in ore positum, & linitio aurium, & narium cum sputo, & vnctio olei in pectore, & inter spatulas. Primum significat discretionem diuinae sapientiae. scilicet sal in ore positum. secundum significat aptitudinem respectu fidei discendae, & approbandae. scilicet linitio aurium, & narium. Auditus enim maxime proficit ad doctrinam. Nares vero de odore indicant. Tertiu vero s. linitio olei, significat expositionem ad pugnam contra hostem. sed tria adhuc pertinentia ad exorcismum, sequuntur baptismum. scilicet chrismatio in vertice: quae significat gratiam Christi descendisse in baptizatum: secundum traditio caerei accensi in signum claritatis fidei, & candida vestis in signum innocentiae restitutae.

Alia vero efficiunt, quod significant ex opere operato, & consistunt in factis simul, & verbis: vt insufflatio cum verbis ad hoc institutis, quae sunt maledictae exi ab eo &c, & manuum impositio cum benedictione. Primum enim significat, quod efficit expulsionem daemonis ne impediat baptizandum a susceptione baptismi. secundum autem praecludit ei viam redeundi. Et quod ita sit, patet ratione, & authoritate. Ratione, quia in ritu ecclesiae, quae regitur spiritusancto, nihil efficit frustra, vel falso, sed nisi praedicta efficerent, quod significant maxime illa, quae profuruntur imperatiue, vt adiuratio daemonis frustra profer rentur. ergo habent efficaciam in illud, quod significant. Ad idem est authoritas Augu. de symbolo lib. 1. & recitatur de consec dist. 4. sicut nostris. vdi dicit. sic paruuli ex sufflantur, & exorcizant, vt pellatur ab eis potestas Diaboli inimica, & idem dicit. c. Ad hoc iterum. tum non propter hoc exorcismus est sacramentum, quia eius virtus non efficit spiritualem effectum, qui sit amotio culpae, vel poenae debitae pro culpa, sed est solum ad remouendu impedimentum, quod posset accidere susceptioni sacri.

Circa hoc tamen sunt diuersae opi. scilicet circa modum expellendi: quia quidam dicunt, quod exorcismus naturali virtute expellere habet diabolicam potestatem: & hanc opi. tangit Magister in historiis. Quam opi. nituntur probare authoritate. I. Reg. 16. vbi di citur, quod Dauid quasi citharizando reprimebat potestatem mali spiritus a vexatione saulis. Virtuosior aut est vox prolata ab homine, quae vox citharae.

Ratione etiam arguunt sic. Oens effectus participant aliquid de virtute suae causae: causa autem vocis humanae est, quid com positum ex corpore, & anima. ergo in voce hominis est aliquid, & de virtute corporis, & de virtute animae. Vnde vna & eadem vox plata ab vno est virtuosior, quam plata ab alio: sicut dicit Hiero. in epistola ad Paulinum: habet aliquid latentis energiae viuae vocis actus. Dicunt ergo, quod quamuis exorcismus non possit artare potestatem daemonis ratione corporalis virtutis: tamen potest ratione virtutis animae, & faciendo in baptizando aliquam dispositionem, quae magis est indispositus ad patiendum a daemone, & etiam directe agendo in ipsum daemonem: non obstante, quod fortior sit naturalis eius virtus, quam virtus animae naturalis: sicut enim ignis, qᷓuis potentior sit terra: tamen agens in eam debilitatur ab eius virtute inquantum ratione suae materiae inferior est forma terrae. sic, & daemon ratione sui passibilis potest pati a virtute vocis, quae est in ea ab actiuo ipsius animae. Et ideo etiam si per naturalem virtutem vocis non possit totaliter vinci potestas daemonis, potest tamen debilitari per eam.

Contra tamen hanc opi. arguitur sic: Anima exorcizantis per naturalem virtutem non potest facere aliquam impressio nem in animam intellectiuam paruuli, nec in sensitiua, q in articulo excommunicato a domino episcopo Parisiensi continet. quia intelligentiae superiores imprimunt in inferiores, sicut anima vna intellectiua in aliam, & in animam sensitiuam error. Vt enim dictum est in lib. 2. dist. 7. Diabolus per suam naturalem virtutem non potest immediate transmutare res istas naturales, nisi ad situm, & ad formam artificialem. Non potest ergo exorcismus per naturalem virtutem animae exorcizantis aliquam dispositionem causare in paruulo: per quam magis sit dispositus ad suscipiendam daemonis actionem. Et si haec virtus non potest agere in paruulum: multo minus in daemonem.

Praeterea exorcismus potest plus ratione significationis, quam ratione vocum: significatio cm̃ dictionis est forma, vox materia. Dictio enim est vox significatiua, sed significatio vocis non potest naturaliter agere in alium, nisi mediante apprehensione illius. Cum ergo paruulus significationes non apprehendat, voces ex, orcizantis nihil agere possunt uaturaliter in paruulum. Non potest etiam significatio vocum naturaliter mouere motione coactiua voluntatem epprehendentis, quia ipsam non mouet, nisi mediante vi cognitiua, quae non possunt cogere voluntatem, & ex consequenti nec virtutem executiuam: igitur significatio vocum, quae dicuntur in exorcizado, non potest naturaliter artare daemonis operatiuam potestatem. Et ideo est alia opi. quod non virtute naturali, nec virtute supernaturali, sicut in subiecto existento in exorcismo: sed ex virtute di uina sibi ex decreto diuinae misericordiae assistente potestas ab applicante expellitur, sic intelligo, quod potestas Diaboli arctat per comparationem ad illum, ne caeteris paribus possit de caetero tantum contra illum, quantum posset, si exorcizatus non esset. Et maxime impediendo baptizandum a susceptione baptismi, & eius effectu.

sed circa ea, quae dicta sunt, est dubitatio, quomodo ex opere opato exorcismus habeat aliquem effectum, quia aut per modum causae, per quam: sicut dicimus de sacramentum no. le. Et hoc est impos- sibile: quia est institutus ab ecclesia. Constat autem pes hoc, quod aliquid ab homine ordinatur ad aliquid, non propter hocaliqua realis forma, vel virtus in eo sit, quam prius non haberet, sed solum relatio rationis. Et sicut verba consecrationis nihil ponunt in calice, nec verba incantatorum quicquam efficiunt in serpente, sic nec exorcismus salomonis in daemone. si autem dicat, sicut videntur dicere, quod ex pactione Dei hoc non videtur, cum in scriptura Deus non pepigerit.

sed potest dici, quod vbi Christus dicit: Qui vos audit, me audit, & dedit vobis potestatem calcandi super omnem virtutem inim ici, dedit hanc potestatem ecclesiae, quod quando diceretur id, quod per eam ad hoc institutum est, Deus arceret potestatem illius: ita, quod ex opere operato, hic fit, quod nisi baptizandus impedimentum apponat etiam si exorcizans sit malus sine opere oponte sequitur hic effectus exorcismi, ficuta causa sine qua non: sicut olim in sacramentis ve. le. & plus: quia ibi requirebatur opus operans, nisi in circum cisione. si autem ratio prima est bona: tunc aqua benedicta ex opere operato expelleret daemonem, quia ibi dicitur, siat aqua exo, cizata ad effugandum &c. Et esset mendacium, & falsum, nisi fugaret.

Vel dicendum, quod ex opere operante, id est, fide ecclesiae per modum orationis, & meriti, & suf fragij non ex opere operato habent istum effectum exorcism & aqua benedicta, & tunc saluatur veritas verborum. Potest igitur dici, quod exorcimus habet effectum spiritualem ex ope re operante, non ex opere operato, vel quod habet ex opere operato ex pactione sola, vel ex virtute inhaerente, sed non talem, qui sit dispositio sufficiens ad gratiam. Et quocumque talium detur: hoc sufficit ad saluandum veritatem verborum, & ad distinguendum ipraem ab omni sacramento no. le. secundum opinionem, quae supraposita est de sacramentis, quod sint causa per se dispo sitiua ad gratiam, Et per haec patet responsio ad oppositum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3