Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum intentio in baptismo requiratur

QUAESTIO SECVNDA. De intentione ad baptismum requisita. Thom. 3. q. 64. art. scilicet 68. & art. 7.

SECVNDO Quaeritur vtrum intentio in baptismo requiratur. Et videtur, quod non. quia i requireretur, requireretur intetio baptizati, sed neutra requiritur. Non baptizati cum puer intentione carens possit baptizari. Non etiam baptizantis: cum ebrio sus possit baptizare: nulla autem alia videtur requiri. ergo &c.

CONTRA, quia si ludo fiat baptis mus, non est baptismus.

RESPONDEO. Hìc sunt tria videnda. Primo, an requiratur intentio in baptizante, & in baptizato. secundo, vtrum requiratur rectitudo intentionis. Tertio, vtrum in baptizante requiratur intentio mentalis, vel sufficiat expressio vocalis.

Quantum ad primum dicendum, quod vtriusque intentio requiritur, sed differenter, quia paruulus, vel ab infantia furiosus non sua: sed aliena intentioneparentum, vel offerentium, aut baptizantis etiam si solus esset cum baptizando baptiratur. si autem dormiens sit, vel amens, qui prius habuit vsum rationis, non baptiraturinisi prius intenderit actu, & per consequens tunc habita. Vnde qui semper contradixerunt, non repiciunt characterem. Qui autem timore, vel aliter consentiunt characterem recipiunt: & ad fidem cogunt. stare. c. Maiores. Qui autem vsum rationis actu habent: nisi actu consentiant, nihil recipiunt. Baptiaantis vero intentio semper est necessaria. 5. Quantum ad secundum, sciendum est, quod rectitudo intentionis non requiritur ex parte bapti aantis, qui forte salutem solum corporis pueri intendit, vt habei de conse. di. 4. Non illud te moueat, & habetur in litera. Nec baptizati, qui forte quaestum intendit, vt Iudei saepe faci unt: sed peruersitas intentionis baptizandi sibi aufert rem sacramenti: baptizans autem sibi soli nocet, sed requirit intentio quo ad sacramentum. scilicet quod iste intendat recipere, & ille tradere, quod ecclesia facit.

Quod non est, sic intelligendum, quod facit ecclesia Rom̃. vel catholica ista, sed quod Christus ordina uit, & quod facie ecclesia catholica, quaecunque sit illa, quia sicut nos indendimus facere, quod facit ecclesia nostra, & nulla alia, ita similiter intendunt facere Graeci, & haeretici, quod facis ecclesia illorum, & nulla alia. Ecclesia autem illorum non est ecclesia, sed synagoga satanae, & tamen non rebaptizamus ab eis baptizatos. Et hoc est, quia intendunt facere, quod Christus instituit, & dare verum baptismum: licet putent nos non dare baptismum verum. Et hoc sufficit. Vnde non oportet, quod intendat facere, quod facit ecclesia formaliter: sed materialiter, & dare verum baptismum Christi.

Quantum ad tertium, dicunt quidam, o non sufficit sola expresio vocalis, sed requiritur mentalis. Quod probant quadrupliciter. Primo, qu dicere, quod sola vocalis exprescio requiratur: contradicit principali conclusioni, quae dicit, in tentio ministri requiritur ad baptismum, quia constat, quod intentio est actus interior, & mentalis. si erpo ille desit. quantumcunque verba exteriora significantia intentionem proferantur: non est ibi intentio: sed proferuntur verba, sicut a non intelligente, sicut esset pica, vel sicut a mentiente, si intelligat.

secundo, quia plus requirit ad sacramentum intentio mentalis conferentis, quam suscipientis: nam in omni actione intentio magis attribuitur agenti, quam passo, sed ad sacramentum requirit intentio suscipientis sacramentum interpretatiua: si sit paruulus, & si sit adultus propria: qui enim nec simpli citer, nec conditionaliter vult baptizari nihil recipit, vt habetur extra de bap. & eius effectu. c. Maiores. ergo fortiori ratione requiritur mentalis intentio ex parte baptizantis.

Tertio, quia si sufficeret exterior expressio verborum absque mentali intentione, tunc qui baptizat sub praescripta forma verborum ab aliquo intendente solum iocum: vere esset baptizatus: hoc autem falsum est, vt patet per Aug. in lib. de baptismo paruulorum. licet in litera praesentis distinctionis dicat, quod in hoc esset diuinum oraculum implorandum: hoc enim dicit, quando incertum est, an fuerit solo ioco baptizatus, an cum ioco intenderetur sacramentum. Legimus enim, quod cum puer Atha. Iudendo se simulans episcopum quosdam pueros baptizauerit: iudicatum est, quod non rebaptizarentur: quia inuentum fuit, quod ipse intentionem habuerit vere baptizandi. Quod ex hoc patuit: quia non nisi cathecumenos baptizauit Vbi autem constaret, quod solo ioco faceret: non intentione baptizandi: essent omnino rebaptizandi, eo quod primo nihil esset factum.

Quarto, quia sicut actus exercitus exprimitur in forma verborum baptismi: sic expraemitur in forma verborum matrimonij, vt cum dicit accipio te in meam, sed nullum est matrimonium: si desit interior consensus, vel intentio animorum, quantumcunque sit expressa exterior forma verborum: extra de spons. c. tua dudum. ergo &c.

Et ideo dicunt, & solam expressionem verborum requiri: potest dupliciter intelligi: vno modo sic, quod ad bapti. non requirat mentalis ministri intentio: quae semp, & actu con comitei actum eius: & hoc verum est: sed sufficit, quod ab intentione procedat, & ex vi principalis, tanquam ex radice perficiatur: quia in operibus meritoriis non plus requiritur: in quibus tantu, vel plus est necessaria intentio operantis: quia talia opera totam efficaciam habent ex intentione operantis. Vix enim est possibile, qui in vno opere, quantumcunque modico interrumpatur intentio.

si autem intelligat, quod talis intentio ministri nullo modo requirat, sed sufficit vocalis expressio verborum institutorum ab ecclesia absque hoc, quod minister a principio, vel tunc intendat facere, quod facit ecclesia, falsum est, vt probatum est.

Hiis non ob stantibus, potest sustineri opinio, quod sola expressio verborum sufficiat: quia quaedam sacramenta sunt, in quibus homo non est principale agens: sed instrumentale, & tunc non requirit intetio cius: sed sufficit exterior expressio, per quam saluatur virtus verbi, sicut in baptismo confirmatione, & consecratione, siue ille intendat, siue non, cum dicit: Baptizo te, vel vngo te, vel confirmo te, vel hoc est corpus meum: quae omnia vera esse possunt, siue ille intendat, siue non, sicut est de seruo, & domino, non oportet, qui seruus intendat, quando dominus per seruum rem suam vendit: dum tamen dominus intendat, & seruus verba congrua proferat exterius: licet seruus non in tendat dominium transferre: quia nec hoc ad eum pertinet, quia dominus non est veruntamen dominium transfertur. Et similiter quando ali quis per interpretem confidet, licet interpres ludere intedat: si tamen confitens confiteri intendat verum sacramentum est. Et similiter, quando aliquis per nuncium procuratorem, vel epistoam matrimonium contrahere intendat, verum matrimonium est: licet epistola nihil intendat, & quod nuncius, vel procurator contrarium intendat, quamuis iniuste distinguerent inter nuncium, qui concipit verbum in persona Domini, aut seruum, qui defert literas, nihil tamen eorum intentio efficit. Vnde domini intentio requirit, & secundum hoc Graecus baptiza- ret non intendens: quia in tertia persona, & episcopus ordinaret non intendens, qui dicit: Accipe potestatem, & sacerdos conficeret, non intelligens, qui in persona Christi verba pro fert. Et sic posset dici prosequendo primam opinionem, quod re quirit intentio in principali agente, non autem in instrumen tali. Quia in matrimonio ratione, qua est contractus per sonarum ipsi contrahentes, sunt principales. Inde est, quod nisi consentiant quicquid verbis exprimant, aut aliunde fit, nihil agitur. similiter in confessione, in qua peccata sunt principalis materia, quorum principalis actor est confitens, si iste intendat ludere, & non confiteri, nihil agit. sed conferens sacramentum non est nisi sacramenti instrm, & nuncius. ergo non requiritur eius intentio, sed sufficit congrua verborum expressio.

Praeterea si aliquis ignem applicet ad stupam, quamuis non intendat conburere nihilominus quamuis nolit combureret: quia virtus in igne existens agit de necessitate naturae, nihil accipiens ab applicante. si ergo sit virtus in sacramentis, cum illa non sit in eis ab ipso ministro: sed a Deo quamuis minister applicans non intendat, oportet tamen, quod virtus agat, & hoc videtur esse in baptismo, in quo non est necessarius determinatus minister, sed in aliis, quae requiruntur determinatum ministrum, si nihil intendat, videtur, quod nihil faciat, sicut solus sacerdos vngit, conficit, absoluit, & solus episcopus ordinat, confirmat inquantum huiusmodi: vnde forma, & materia non sufficiunt: vnde cum ipse sit agens principale. nisi hoc intendat, videt, quod nihil agat: quia ea, quae applicantur ab ipso, habent, quod aliquid agant. sab intentio ne sua.

Et ideo potest dici, quod in omnibus sacramentis, in quibus operatur virtus hominis supernaturalis, & quae requirunt characterem in ministro requiritur intentio ministri in confirmado, ordinando, conficiendo, absoluendo, inungendo in matrimonium contrahendo: sed non in baptizando, vbi non est nisi applicatio, sicut in applicante ignem.

Potest ergo dici praedicta recolligendo, vel quod in solo matrimonio requiritur interior intentio, quia in isto solo homo est principale agens in omnibus alis instrumentale, vel quod in solo baptismo non requiritur: quia ipse baptizans est sicut applicans, in caeteris vero omnibus est sicut propria virtute aliquid coagens, & per hoc quasi principale agens.

si quis vellet sustinere hanc vltimam opinionem posset respondere probabiliter ad quatuor superius tactas rationes.

Ad primum posset dici, quod requiritur intentio ministri proferendi verba, & applicandi materiam, sicut facit ecclesia: sed non requirit intentio aliquid operandi, cum nec ipse aliquid ibi operai, sicut de applicante ignem dictu est.

Ad secundum, dicendum, si non es set aliquis in mundo, qui intenderet baptismum suscipere pro paruulo: dum tamen aliquis intenderet eum vere baptizare, vere esset baptizatus: de adulto autem, quia ipse principaliter cooperari habet ad sui salutem reqrit, quod intendat illud recipere, & bene recipere, si debeat vtrunque effectum habe re: vnde ad formam argumenti est dicendum, quod si est agens principale, & necessariu requiritur intentio agentis, & patientis. sed quando est solum agens instrumentale applicans non requirit. Vnde sicut ad hoc, quod medicina sanet, sufficit, quod illa ipsa, quae de se est sanatiua, applicetur, & natura infirmi cooperetur. Nec oportet, quod applicans medicus, vel apothecarius intendat sanare. sed forte magis intoxicare: sicut mulier credens occidere virum leprosum veneno, quem curauit, sic in baptismo in quo minister non est nisi adhibens medicinam efficacem non sua intentio requiritur, qui nihil cooperat, sed illa suscipientis, quae cooperat ad sui iustificationem. Vnde non est simile de actionibus aliis.

Ad tertium dicendum, quod si vterque ludere intendat, nihil agitur. sed si solus ille, qui baptizat ludere, vel de ludere intendat: velit tamen dicere, vel applicare quicquid ecclesia exterius dicit, vel facit, & ita facit, nihil nisi ludum. Ex quo tamem, qui petit baptismum, intendit baptizari, batii mus est, quia ecclesia, quae eum posuit, non intendebat per eum decipere, & si diceret, quod intendebat ludere, non baptizare, ci credendum non esset ad rebaptizandum, sicut non creditur ei, qui verba matrimonij protulit, si dicat, quod non intendebat, imo ipsemet, qui certus est, rebaptizare non debet, quia verus baptismus fuit, & si rebaptizaret, puniendus esset.

Ad quartum dicendum non est simile, in quo consensus interior est causa principalis, & non instrum entalis, & ipsae personae sunt principales essentiam matrimonij, & contractum quendam causantes, & ideo intentio eorum requirit, sicut & in conficiente: secus autem est in aliis sacramentis, in quibus homo est minister, & instrumontum. solutio autem, quam dant ad rationem, non valet: quia quantucunque offerentes intendant baptismum verum, si tum illae adhibent ceruisiam loco aquae, vel non dicant verba debita, Deus uon suppleret: materia igitur non ita saltem essentialiter requiritur intentio ministri, sicut materia, vel forma: tamen Deus intentionem supplet, qui formam, vel materiam non suppleret. si enim parentes aquam desiderarent, nec haberent, & sic puer moreret, non propter hoc saluaretur, nisi forte de gratia speciali per orationes corum.

Ad argumentum in oppositum respondent de contraria opinione, quod intentio pueri interpraetatiua est ipsius ecclesiae, vel parentum, qui offerunt: ebriosus autem accipitur non pro illo, qui vsum rationis, non habet. sed qui vno, vel alio peccato irritus, nihilominus scit, quid facit, & baptizare intendit.

Et aliqui dicunt primam opinionem superius recitatam esse de mente Tho. in opere, & in summa in solutione argumenti primi. in. 4. vbi dicit, quod in instrumento inanimaro: quo non agitur tantum: sed quodammodo agit: requiritur intentio exequendi ministerium: ad quod applicatum est. In summa. q. 64. dicit intentio ministri sic, quod intendad facere, quod facit ecclesia. Et si non adsit actualis intentio: quando actu profert verba dummodo prius intenderit, sacramentum non impedit, quia tunc operatur in vim principalis intentionis. Non enim oportet, quod semper in opere intentio cuniungatur: sed sufficit, quod opus ex intentione procedat: haec Tho. Addunt autem aliꝗ, quod si intelligat, quod mentalis intentio ministri: in sacro nullo modo requiratur: sed quod sufficit vocalis expressio verborum institutorum ab ecclesia: absque hoc, quod minister a principio vel tunc intendat facere, quod facit ecl'ia falsum est, vt deductum est.

sed prima opi. tanquam communior, & tutior est tenenda. Ideo ad pdicta dicendum ad primum, quod si dominus nollet rei venditae dominium transferri, nisi per voluntatem serui: tunc defectus intentionis in seruo impediret translationem dominij. sic autem est hic, quia voluntas Christi est secundum in tentionem ministri sacramenta operari, vt patet per illud, quodcunq, solueris super terram &c. Et quorum remiseritis peccata &c. Cui enim Dominus committit claues, committit potestatem secundum voluntatem suam aperiendi, & claudendi.

Per idem ad alia de igne, & medicina: quia non habent virtutem agendi ex intentione applicantis, sicut habent sacramenta: vnde non est simile.

Ad argumentum in titulo quaestionis adductum patet solutio ex dictis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2