Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

De confirmatione secundum se

DIsTINCTIO. 7 QVAESTIO. I CIrca distinctionem septimam quaeruntur quatuor. Primo, de confirmatione secundum se. secundo, de erecru eius. Iertio de subecto. Quarto, de ministro. De confirmatione.

Thom. 3 q. 72. art. 1. &r. 23.

QVANTVM Ad primum, quae& videt, quod non: quia non legit a Christo institutum. ergo & caetera.

OPPOSITVM dicit Magister in litera.

RESPONDEO, ad euidentiam huius quaestionis sunt tria notam da. Primo, quo confirmatio est sacramentum. secundo, de eius materia, Tertio, de eius forma.

Quantum ad primum sunt tres conclusiones. Prima, quod est sacramentum speciale ab aliis distinctum, quod probat: quia omne sanans mentem cum signo visibili ad specialem effectum gratiae est speciale sacramentum: confimatio est huiusmodi, vt patebit-ergo &c. Et probatur hoc, de consecra. distin. 5. c. De his. vbi dicit. scitote vtrumque ma gnuum esse sacramentum. Et postea haec duo sacramenta tangit, loquens de baptismo, & confirmatione. Nam quod ab aliis distinguatur, patet ex materia, & forma, & effectu.

secus da conclusio est, quod est sacim necessitatis non quidem simpliciter, & ex sua institutione, sicut illa, sine quibus non est salus: vt est baptism', & poenitentia, sed secundum quid. Quis de facto, & meritorie potest homo confiteri fidem tempore persecut ionis per donum fortitudinis, & virtutem charitatis, q

tur, vtrum confirmatio sit sacramentum, in haptismo dantur, quia minima charitas sufficit ad re sistendum cuicunq, tentationi.

Vnde cum haeretici sine spiritu sancto sustineant mortem pro sua haeresi: multo magis prophetae sine sacramento confirmationis mortem constanter sustinuerunt, & Emerentiana ante baptismum, & multi alij. Item ad sustinendum mortis pericula sufficit virtus fortiiudinis, & charitatis: quia fortis est, vt mors dilectio: sed omnes virtutes habentur per baptismum. ergo propter opus fortitudinis non est aliud sacramentum necessarium, nisi propter bene esse ipsius, & haec est necessitas secundum quid.

Item confirmatio non est necessaria ex institutione Chri: quia Christus per seipsum promulgauit sub comminatione damnationis illa, quae sunt necessitatis, vel ex institutione, vt baptismus, de quo dicit: Nisi quis renatus fuerit denuo &c-& poenitentia, de qua dicit: Nisi poenitentiam egeritis &c. vel ex sua praeceptione, vt eucharistia: de qua dicit: Nisi manducaueritis carnem filij hominis &c. nihil autem tale legitur de confirmatione. ergo ipsa non est necessitatis simpliciter, vt praedicta.

sed in casu vbi imminet confiteri fidem coram tyranno tali si habet confirmantem, & omnia parata videtur necesse, vt confirmetur: quia tunc vix pollet excuiari a conteptu, vel a praesumptione. Licet enim ad confitendum fidem sufficeret gratia baptismalis: nescit tamen se haber eam. Vnde propter periculum debet magis facere certam vocationem suam ex susceptione sacri ad hoc specialiter praeparantis: licet etiam tunc non posset esse certus, quod reciperet gratiam. Vnde Actu. 1. sedete in ciuitate, donec induamini virtute ex alto. Quanuis enim haberent gratiam baptismalem: tamen eis prohibuit ne se exponerent periculo publicae confessionis quousque essent confirmati. Multo minus alij hoc debent facere.

Item hoc videt nesiaril ex ordinatione ecclesiae: ita. scilicet quod sicut ex ordinatione ecclesiae homo tenetur confiteri, & communicare semel in anno, alias peccaret mortaliter: sic ex ecclesiae ordinatione etiam si nunquam occurrat confessio persecutionis: tamen homo tenei semel in vita confirmari. Et si possit, & negligat, licet aliter sacramentum non contepnat, mortaliter peccat: & damnat moriens, nisi confirmetur tune si potest, vel nisi poeniteat, & confiteatur de hoc, quod in sanitate potuit, & neglexit. similiter si quis bellum mortale intret, qui prius confirmari potuit, & neglexit, deuet ne noc tunc conteri, vel confirmari, si pont: sicut & prius debet accipere viaticum, vbi est mortis periculum. sic enim dicit extra de poen. & remis. Omnis vtriusq: sexus. semel in anno confiteat, & recipiat eucharistiam: quod si non fecerit, & viuus ab ingressu ecclesiae arceatur, & mortuus Christiana careat sepultura, per quod licet non sit ibi verbu praecepti: reputatur tamen praeceptum, similiter dicitde conse. dist. 5. Oca fideles post baptismum recipere debent per manus impositiqnem spiritusanctum: quia vt videtur. e. dist. c. Vt iciuni. fod erit Christiapus: qui vnctione episcopali chrismatus non fuerit, supple si potuerit. Et ea. dist. spiritus sanctus victuris necessaria sunt confirmationis auxilia. Et. c. De his: dicitur, quod haec duo sacramenta baptismus, & consirmatio ita coniucta sunt, quod nisi morte interuenrente vnum sine altero perfici non potest: quod de effecti intelligit: quia. scilicet effectus baptismi non sufficit ad salutem illi, qui potest superaddere confirmationem, & non vult: 1o Tertia conclusio est, quod est sucrm magnae dignitatis. siquidem sacra se habent, vt excedentia, & excessa secundum illos vsrs? Maior in effectu baptismus: corpus inesse. Conlugium figno, sed & ordo ehrisma ministro. sed simplititer loquendo eutharistiti tenet primum gradum dignitatis: quia continet maiorem sonctitatem intrinsecae: quia

Ihristum: caetera vero extrinsete tantum causaliter, & dispositlue: quia in hoc sacro est Deus modo speciali, & non tantummodo in suscipiente hoc sucim. In aliis autem non: sed in suscipiente per illa fit Trinitas modo speciali. secundum gradum tenet ordo, non solum ratione ministri, sed propter maiorem collationem boni: quia immediatius ordinat ad cor pus Christi verum. Tertium confirmatio, quae plenitudinem spiritui sancti continet. Quartu baptisma in amotione omnis mali culpae, & poenae. Quintum poenitentia in amitione omnis culpae actualis. sextu extrema vnctio in amotione venialium, vel reliquiarum. Vltimum matrimonium, quod est omnibus indignius simpliciter, & infirmius in collatione boni, & amotione mali: licet sit expressius signum coniunctionis Christi, & ecclesiae, propter quod dicit ad Ephe. Hoc autem sacramentum magnum est: dico autem in Christo, & ecclesia. Quod autem confirmatio sit sacramentum dignius haptismo, habetur expresse de conse. dis. 5. c. De his. Maior, inquit, vene ratione venerandum est, & tenendum, supple, sacramentum confirmationis respectu baptismi: quia illa duo comparantur ad inuicem. Et quia baptismus est dignius omnibus aliis propter eucharistiam, & ordinem. ideo &c.

CIRCA secundum sunt tres conclusiones. Prima est, quod eius materia est chrisma ex oleo oliuarum propter nitorem conscientiae, & ex balsamo propter odorem bonae famae compositum, vt habei extra de sac. vnc. c. Vnico. Christus autem quando paruulis manus imponens benedixit, vel sacramentum confirmationis, tunc non contulit: quia eius vsus ante missionem spiritussancti non conueniebat, sed tunc instituit ipsum siguran do. Vel si tunc figurabat manus impositionem, quae fit in cathecismo, & exorcismo ante baptismum: alias tamen ipsum instituit: licet scriptum non sit, quia multa fecit Christus, quae non sunt scripta, vel si tunc instituit, & sacramentum contulit chrismate tamen vsus non fuit: quia sacramenti effectum sine materia, & forma conferre potuit. Apostoli autem in die Penthe. confirmati fuerunt sine chrismate a spiritu sancto descendente in igneis linguis. Nam si Christus secundum quod homo sacramenti effectum sinae materia conferre potuit multo magis spiritus sanctus, qui tam visibiliter apparuit, quod aliud signum necessarium non fuit. Nec aliam confirmationem illi. 120. habuerint, & characterem receperunt: sicut nec apostoli aliam ordinationem habuerunt, quam illam, qua dictum est eis: Hoc facite in meam commemorationem. & Quorum remis. &c. Vel quia baptizare, & inungere infirmos est officium sacerdotis: diceret aliquis, quod eo ipso, quod eormi sit praedicare imponens eis hoc officium inungendi, & baptizandi fecit eos sacerdotes etiam ante coenam: quando dixit eihoc facite &c. & antequam eis diceret, quorum remis &e. fi úe ante passionem: vt Matth. 18. fiue post, vt Ioan. 20.

quando autem apostoli caeteris manus imponebant confirmantes: Actu: 8. &. 19. chrifmate vtebant. Velsi non vtebantur: quia tunc dabatur spiritus sanctus visibiliter, hoc fuit dispensatiue a spiritus sancto: sicut baptizabant in nomine Iesu. Vnde sicut nunc non potest baptizari in illa forma: quia cessant causam, & per consequens dispensatio ipsa sic: quia non datur nunc spiritus sanctus visibiliter cessat dispensatio: Nec modo Petrus si viueret fine chrismate confirmaret.

secunda conclusio est, quod chrisma debet esse per episcopum consedraru. Quod autem consecratio requirat, probatur dupliciter: Primo, quia Christus ista materia vsus non est. fvvictione, nec in confirmatione, nec in extrema Vnctione: ideo indiget consecratione. Alias fieret iniuria sancctificationi, quae fiebat ex tactu Christi in materiis, quibus ipse vtebatur.

Sed hoc reprobant quidam: quia, vt dicunt, Christus fuit vstis vnctione, quam fecit Magdalena pluries in vita, & etiam Nichodemus in sanctificationem, vt aqua in baptismo, & panis in consceratione &c. videtur, quod vltra sanctificari non debeat, aut fit iniuria priori sanctificationi: & fn aqua baptismi, & panis sanctificatur.

Ideo dicunt aliter ad proban. morte. Erdicunt, quod si materia ex tactu Christi habuit dum proposium. scilicet quod cum materia sacramenti sit quasi quoddam instrumentum, quo minister vtit: ideo debet conuenire ministro: & minister materiae. Ideo in quocumque sacro minister est determinatus aliqua ordinatione: materia est determinata aliqua benedictione: & vbi vnum deest, & alterum sicut patet in baptismo: cuius minister non est determinatus aliqua ordinatione. Potest enim quilibet baptiza re, nec materia quantum est de necessitate sacri, indiget aliqua benedictione. sed in sacro confirmationis minister est determinatus certa ordinatione. sepiscopali. ideo necessarium est materiam esse determinatam certa benedictio ne: & sic de chrismate non benedicto nullus confirmare potest.

sed licet haec ratio sit probabilis: non tamen necessaria: quia in sacramento altaris minister est determinatus certa ordinatione: quia sacerdos est: ita, quod alius conficere non potest, & tamen non est necesse materiam esse determinatam certa benedictione: imo omisso toto canone per sola verba substantialia formae posset confici: sicut sine aqua exorcismo, & benedictione potest quis baptizari, & sine Euangeliorum libro benedicto dat diaconatus.

Nec valet instantia eorum: quia Christus viuus, & mortuus vsus fuit vntionibus visibilibus, sed non per modum sacramentai: sicut vsus fuit pane, & vino consecratis, & conuersis, nec per modum sacri, sicut vsus est baptismo Ioannis. Non enim oleo, cum quo misit apostolos vnctus est, nec per se vnxit aliquem. Nec valet, quod dicit de iniuria: quia tunc fit iniuria rei consecratae, quando idem genus consecrationis repetitur: non quando aliud, & aliud, maxime quando vnum ordiuatur ad aliud. Consecratio autem sacramentalis praecedit consecrationem, quae est sacramentum in eadem materia, sicut post benedictiones multas super panem, & vinum proferuntur verba consecrationis. sic in proposito in materia chrismatis praecedit consecratio sacramentalis, quae non est sacramentum. sic & sanctificatio, qua Christus contulit materiis aliquibus sacramentorum, cum sit alterius rationis a sanctificationibus sacramentalibus, & verbalibus nihil prohibet eas illi superuenire: sed bene vnam alteri ciusdem rationis: sicut in eodem subiecto in naturalibus sunt plu ra accidentia simul diuersarum rationum, non autem rationis vnius.

Vider ergo dicendum secundum primam probationem, quod oportet chrisma esse consecratu: quia ad sacramentum, quod requirit ministrum consecratum praeexigit necessario: de necessitate sacramenti materiae exterioris sanctificatio: quae sit, vel a Christo illi materiae collata ex contactu Christi: vt in sacramento altaris, & baptismo, siue ex vsu sacramenti in persona Christi, etiam sine illa materia, vel q sit ab ecclesia exhibita illi reseruata, vt est in proposito. simplex tamen sacerdos non potest chrisma conficere: quia necent oleum ad cathecumenos, & ad infirmos, quae minora sunt, potest consecrare. 26. q. 6. c. 2. &. c. 3. presbyter chrisina nunquam conficiat. Item episcopus electus, & confirmatus, si non est consecratus. non potest chrisma conficere: quia hoc est ordinis, & consecrationis episcopalis. 68. dist. Quamuis. Potest tamen alteri episcopo committere. Hoc enim est iuris. lictionis: illud autem consecrationis. Iurisdictionem enim habet, sed non consecrationem. similiter archiepiscopus antequam habeat pallium, quamuis sit consecratus, non debet se vocare episcopum, nec facere ea, quae sunt ordinis episcopalis: puta conferre ordines, ecclesias consecrare, nec etiam chrisma conficere. Ita expressum est de electione. c. Quod sicut. Tamen si consecraret, ex quo consecratus est, verum chrisma esset. Debet autem in die coenae consecrari.

Tertia conclusio est, quod si confirmatio fiat ab episcopo sine chrismate consecrato non est conrmatio, siue sacramentum, licet iterum est conferendum: quia quod sit chrisma, & quod sit ab ipso consecratum est de essentia: nisi forte Papa dispensante, vt dicetur infra. q. vlti. Quod autem consecratio sit facta post obtentum pallium, vel in die coenae, non est de necessitate sacri: lices sit de necessitate praecepti: sicut & quod sit chrisma ciusdem anni, quo debet baptizatus in aertice inungi a sacerdote. de conse. dist. 4. c. si quis de alio chrismate. Multo magis confirmatio debet esse de chrismate ciusdem anni. i. confecto, & consecrato illo anno.

sed contra hanc conclusionem videtur esse decretalis: de sacra. itera. c. 1. vbi dicitur: si quis per errorem non chrismate: sed oleo fuerit delinitus non est aliquid itcrandum, sed caute supplendum, quod fuerat praetermissum incaute. Et sic nec forma repetet: sed debita materia linietur. Propter quod videt chrisma non esse de essentia: eo quod quando aliquid de essentia est omissum non tantum illud supplet: sed omnia essentialia simul adduntur. Alias si prius non fuit sacramentum propter defectum vnius essentialium multo minus tunc esset proptet defectum plurium.

Dicendum ergo, quod chrisma est de essentia, sine quo nihil actum est: sed quando aliquis effectus non sequit, nec gratiae, nec characteris: tunc nihil videtur esse actum. Et ideo si denuo totum agitur, nihil iteratur: quia qu iterat, licet aliquid fuerit de facto: nihil tamen fuit de sacramento.

CIRCA Tertiu sunt tres conclusiones. Prima quod debet habere formam verborum certam: quia licet sacta, quae non habent materiam aliam extra suscipientem non sic requirant determinatam formam verborum, vt poenitentia, & matrimonium: tamen quaecunque requirunt determinatam materiam exterius suscipienti applicandam requirunt etiam determinatam formam verborum: vt baptismus, & eucharistia, vt vnctio extrema, & huiusmodi: de quibus dicit Aug. Accedit verbum ad clementum, & fit sacramentum.

secunda conclusio est, quod forma non est consecratio materiae. solum enim sacramentum eucharistiae est, cuius essentia existit, & consistit in consecratione materiae: caetera vero non: & praecipue istud, vel sicut nec extrema vnctio, de cuius essentia est mateteri consecrata, sicut istud. Alioquin sicut vbicumque, est materia consecrata eucharistiae est corpus Christi, siue venias in ho minum vsum, siue non: sic vbicunque esset chrisma consecratum, ibi esset hoc sacramentum. Et sic quando sacerdos simplex inungeret baptizatum chrismate in vertice confirmaret: quod tamen falsum est: quia confirmatio non est nisi in fronte: nec est a simplici sacerdote. similiter quando chrisma fundit in aquam baptismi, & calis, vel altare inunguntur: vt beatus syluester instituit, de sacra. vnc. c. Vno. versus finem. esses confirmatio, quod est falsum: quia susceptiuum huius sacramenti non est res nominata. Item caput, & manus pontificis, & sacerdotis chrismate inunguntur: sicut ibidem dicit, nec tamen est confirmatio: quia consecratio sacerdotalis, & episcopalis supponunt confirmationem saltem de congruitate. Et sic confirmatio in codem iteraretur.

Tertia conclusio est, quod forma est ista. Consigno te signo crucis, & confit mo te chrismate salutis, vel sanctificationis: In nomine patris, & fil. & spiritus sancti. Hanc autem formam non habemus ab Euangeliis: sed a traditione Romanae ecclesiae: quae eam accepit ab apostolis: qui cam a Christo acceperunt. Vnde. 1. Co rin. 11. Ego enim accepi a Domino, quod & tradidi vobis. Et qm̃ non ab homine, neque per hominem: sed per reuelationem Iesu Christi accepi illud. Et si apostoli non fuerint vsi hac forma hoc dispensatiue fuit: sicut tunc de forma baptismi. Magis tamen creduntur vsi: licet non legatur: quia occultabant formas sacramentorum propter irrisiones gentilium. Dicit enim: Consigno te signo crucis: quia in signo crucis omnia sacramenta perficiuntur: de cons. dist. 5. c. Nunquid. Confirmo te chrismate salutis, materia finis. In nomine patris &c. causa principalis. De mutatione autem formae idem sciendum est, quod dictum est supra: dist. 3. de mutatione formae baptismi.

Ad argumentum in oppositum dicendum est, quod licet non legatur hoc sacim institutum a Christo: fuit tamen ab eo institutum, non ab apostolis, & multo mi nus a concilio, nec ab ecclesia, quia cum ipsi non sint funtdato res, & factores legis, sed ministri, & fundamentum cuiussibet legis in sacramentis consistat. ideo &c. Dato etiam, quod apostoli fuerint bases legis, & ecclesiae, non tamen fundatores. ideo ad eos non pertinebat sacramenta instituere.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1