Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum confirmatio characterem imprimat
SECVNDO Quaeritur, vtrum confirmatio characterem imprimat. Et videt, quod non: quia per hoc quod olim eligebantur fortes a timidit, vt praeliarent in deserto, & in aliis bellis Domini non imprimebar eis character. ergo nec nunc.
AD Eui dentiam huius quaestionis tria sunt videnda secundum tres effectus huius sacramenti, qui sunt character, gratia, & cognatio spiritualis.
Prima, quod primus effectus confirmationis est character. Cum enim confirmatio sit sacramentum, quo homo deputatur ad aliquid sacrum: puta ad confessionem fidei, & constantem eius defentionem, ideo characterem imprimit. sic enim videmus, quod his, qui ad mundi militiam eligunt, imprimit aliquod signum permanens: puta, quod aureis paramentis vtuntur in armis, & equestribus instrumentis ad differentiam aliorum. In bellis etiam certa signa portantur ante eos, & olim militibus in brachio, vel alibi cauterium imprimebatur. ergo conueniens est milites Christi aliquo spirituali charactere distingui, & consignari. Nec obstat, quod arguit, quia in ve. le. illa distinctio non erat sacramentum: & sacramentum, quod ibi erat distinctiuum, vt circuncisio signum sensibile imprimebat, vnde inuisibili non egebant.
secunda conclusio est, quod confirmatio imprimit characterem distinctum a baptisinali, & ordinis, quia diuerfarum causarum suut diuersi effectus immediati. Vnde cum character sit immediatus sacramenti effectus characterem imprimentis tria sacramenta no. le. characterem imprimentia tres diuersos characteres imprimunt. Propter quod nullum horum trium est iterabile.
Hic tamen est dubium, vtrum sit irregularis reconfirmans, sicut rebaptizans scienter, & reconfirmatus, sicut rebaptizatus ignoranter. Nam de rebaptizante, vel ministerium praebente: habetur extra de aposta. c. 2. de rebaptizato. de consec. dist. 4. Qui bis. De reconfirmante non sic expressum est, nec de reconfirmato, nisi quod dicit de consec. dist. 5. Dictum est nobis bis, vel ter, vel amplius baptizatos, aut confirmatos, non seculo, sed soli Deo sub habitu regulari, vel clericali religiosissime famulari decretum est. Ex quo posset videri, quod aequaliter vterque esset irregularis: sed glo. intelligit ad oppositum propter id, quod dicit in habitu. Ex quo videt, quod in clericatu possit remanere, & promoueri. Vnde significat contrarium decretum. c. qui bis. vbi dicitur, quod est irregularis. Et respondet, quod in casu necessitatis remanent in habitu clericari dispesatiue, vel in habitu clericali, sed sine ordine, & dignitate, per quod nihil habet, de reconfirmato, si istud capitulum, quod dictum est non imponit irregularitatem: quia illud. c. qui bi. non loquitur nisi de rebaptizato. Et licet aequaliter prohibeantur reiterari: quia tamen poena, quae de vno exprimitur, in alio tacetur, non est extendenda maxime ista paena, quia nullus iudicandus est irregularis, nisi sit iure expressum de sententia ex. Isꝗ in ecclesia. lib. 6.
Tertia conclusio est, quod chara- cter confirmationis praesupponit characterem baptismalem, non illu ordinis cuiuscumque. Primum patet, quia baptismus est ianua sacramentorum, sine quo nullum sacramentum recipi potest, nisi forte matrimonium. Vnde & presbyter non baptizatus baptizandus est, & per omnia ordinandus, & pari ratione confirmandus, si prius fuisset de facto confirmatus: de presbytero non baptizato. c. 1. secundum patet, quod licet apostoli prius fuerint ordinati, quam confirmati, quia non fuerunt confirmati ipsi, nec aliquis alius hoc sacramento ante Penthe. quia nec ante debuit dari spiritus robur. & plenitudo: qui tamen ante fuerant sacerdotes, non sic tamen debet fieri in nobis. Prius enim debet recipi sacramentum, quod est commune, quam id, quod est speciale. Vnde de congruitate character ordinis praesupponit characterem confirmationis, & non econuerso. Nam & si apostoli prius comederunt agnum, postea conicauerunt, non propter hoc nos sic facere debemus.
De ite ratione autem confirmationis prohibita habet. 1. q. 1. manus impositio: vbi glo. dicit, quod est quaedam manus impositio reconciliatiua: qua reconciliantur ab haeresi reuertentes, quae potest iterari. Alia est curatoria, super egros manus imponent, & bene habebunt. Et haec etiam iterat, quod potest intelligi de extrema vntione. Tertia est absolutoria in sacramento poenitentiae, quae etiam iterat, nisi solemnis. Quarta est con firmatoria. Quinta ordinatoria. Haeae duae non repetuntur, quia per eas characteres imprimunt.
CIRCA secundum sciendum est, quod secundus effectus confirmationis est gratia. Vbi sunt tres conclusiones.
Prima, quod sacramentum confirmationis confert gratiam, & non solum coni ratione, quia est sacramentum no le. sed speciali ratione, quia deputat ad aliquid sacrum: quod digne sine gratia fieri non potest, quia non est speciosa laus in ore peccatoris. Item quia deputat ad opus ardussimum, & maxime charitatis, vt animam suam ponat quis pro Christo. Vnde quia Deus non deficis in necessariis. ideo in hoc sacramento dat gratiam, & etiam plenitudinem gratiae: vt dicitur in litera. Et habet de conse. dist. 5. c. Nouissime. vbi dicit, quod in hoc sacramento datur spiritus sancti gratia septiformis cum omni plenitudine sanctificatis.
secunda conclusio est, quod gratia confirmationis differt a gratia baptismi, non quidem gratum faciente: quae est vna in omnibus sacramentis: sed gratia sacramentalis, quae differens est in differentibus sacramentis: vt declaratum est supra dist. 2. Nihilominus tamen quia & haec gratia sacramentalis fluit ab illa, quae est in essentia ad eam debet adultus per liberum arbitrium se praeparare. Inde est, quod illi, qui perfectae aetatis sunt, monentur confessionem facere prius: vt mundi donum spirituss. valeant accipere, de conse. dist. 5. c. Vt ieiuni. quod etiam in omni so sceptione sacramenti post baptismum obseruandum est ei: qui post baptismum mortaliter peccauit: quia sicus baptismus est ianua sacramentorum ante quod nullum sacramentum recipi potest, aut debet, sic penitentia est secunda tabula post naufragium. Vnde post naufragium ad eam prius, quam ad aliud est recurrendum. Vnde contritus antequam confessus, si commode potest, nec eucharistiam, nec ordinem, nec extremam vnctionem, nec confirmationem accipere debet ante confessionem.
Tertia conclusio est, quod gratia confirmationis perficit gratiam baptismalem, sed differenter: quia gratia sacramentalis confirmationis perficit sacramentalem baptismum: sicut vna virtus perficit aliam a se differentem: sicut fortior minus fortem: vnde perfectio earum requirit connexionem. Vnde de conse. di. 5. c. De his. in fi. vnum sine altero perfici non pont: sicut nec liberalitas sine magnificentia, nec aliqua virtus sine magnanimitate. Gratia vero gratum faciens in baptismo collata, si perseuerat per confirmationem perficit, quia & essentialiter auget, vt aucta mereat perfici. Vnde de conse. dist. 5. c. 1. Omnes fideles per manus impositionem episcoporum post baptismum spiritum sanctum accipe debent, vt pleni Christiani inueniant.
CJRCA Tertium sciendum est, quod tertius effectus Spiritus sancti est cognatio spiritualis. Circa quam sunt tres conclusiones.
Prima, quod confirmatio indu- cit spiritualem cognationem, sicut baptismus. 30. q.4. Si q- vnus. Vnde sicut inter baptizantem, & vxorem eius matri-¬¬ monio consummato, & omnes filios eius ex vna parte, & ba-¬¬ ptizatum, & patrem, & matrem eius ex altera: & similiter inter leuantem de sacro fonte, & vxorem eius matrimonio consum mato ex vna parte cum filiis suis, & baptizatum ex alia cum patre, & matre eius contrahitur cognatio spiritualis: quae matri¬¬ monium impedit, & dirimit omnibus illis modis est de con-¬¬ firmato, & tenente eum, & vxoribus, & liberisde cognatione spirituali. c. 1. lib. 6.
Secunda conclusio est, quodsicut non debent plures leuare baptizatum: si tum fiat spiritualis co-¬¬ gnatio ad omnes contrahitur: non quidem inter illos adinui¬¬ cem: sed inter quemlibet eorum ex vna parte, & baptizatum, & parentes eius ex altera: sic per omnia est de tenentibus confirmationem: de conse. di. 4. Non plures. & de cognatio- ne spirituali. c. 2. lib. 6.
Tertia conclusio est, quodsi cut vir non debet tenere vxorem, nec filiu eius in baptis-¬¬ mo: quod siscienter fecerit, priuat se iure suo in petendo debitum: si autem ignoranter, non propter hoc separan-¬¬ tur: sic per omnia est de confirmatione. 30. q. 1. de his. & infra de cognatione spirituali. q. 2. dist. Et per haec pa-¬¬ tet responsio ad oppositum, quia non est simile.
On this page