Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

QAESTIO IERIJA. De tempore, & loco confirmationis.

Thom. 3. q. 72. art. 9. &. 12.

TERTIO Quaeritur, vtrum confirmatio debeat fieri in fronte: Et videt, quod non, quia ex-¬¬ trema vnctio, q est imperfe-¬¬ ctior, fit in omni parte. ergo multo magis confirmatio de¬¬ bet fieri in omni parte.

CONTRA, est quod dicitur de sacra vnctio- ne. c. vni

Ad euidentiam quaestionis tria viden- da sunt: primo, de membro: secundo, de tempore: tertio de lo-¬¬ co.

QVANTVM ad primum sunt dua conclu-¬¬ siones. Prima, quod in fronte tantum est facienda: quia, vt ma-¬¬ gis audacter, & sine timore, & rubore homo confiteatur nomen Christi fit confirmatio. Et ideo potius in fronte debet ficei, vbi apparent magis huiusmodi passiones. Et licet ex hoc magis viderei debere fieri in genis: tamen dicit de homine non timente, nec verecundante, quod fronte aper-¬¬ ta, & effronte agit hoc, vel illud.

Secunda con-¬¬ clusio est, quod debet frons ligari quousque chrima desiccei. Non oportet autem, quod pannus septem diebus ligato capite portei: sed quod septem diebus caput a lotione seruetur: & hoc propter reuerentiam chrismatis: propter septem Spiritus. s. dona. Propter quod etiam septem diebus aduentus Spiritus. s. celebra-¬¬ tur

QVANTVM ad secundum sunt tres con-¬¬ clusiones.

Prima, quod chrisma solum die coenaede- bet confici: extra de consec. di. 3. literas. Chrisma in coe- na Domini quolibet anno conficiendum est: & vetus intra ec-¬¬ clesiam est exurendum. Et quod dicit de consec. dist. 4. c. Om-¬¬ ni tempore liceat episcopo chrisma conficere. i. omni anno: sed in die coenae tantum tempore missae. Confirmatio autem si¬¬ cut quod tonsura omni tempore conferri potest sine peccato.

Secunda conclusio est, quodam ieiunis suscipi, & dari debet: de consec. dist. 5. c. Ne ieiuni. &. c. sequenti: quod & de omni sacro intelligendum est. Vnde nec post prandium sine magna, & iusta causa audicuda, vel facienda est con-¬¬ fessio maxime de mortalibus. Est autem iusta causa, si ho-¬¬ mo timeat obliuisci peccatum: differens vsque in crastinu, vel se habiturum tempus ita oportune, & similiter si episco-¬¬ pus debeat mane recedere, qui post prandium paratus est confirmare. Similiter indecens est, quod in prouincia prouin-¬¬ ciae consuerum est nuptias in vesperis, & de nocte cele-¬¬ brare: quia sacramenta lucis non debent ministrari tempore tene¬¬ brarum: sicut haeretici, qui male agunt, fugiunt lucem, nisi ne-¬¬ cessitas vrgent.

Tertia conclusio est, quod tempo-¬¬ re interdicti confirmatio, sicut & baptismus dari potest, & occasione huius chrisma confici. extra de sententia excommuni. c. Cum ex eo. &. e. ti. Qm. lib. 6. Ex quo aliqui arguunt confirma-¬¬ tionem esse sacramentum necessitatis: & magis quam poenitentia: eo quod tempore interdicti etiam viuenti, & sano non negatur, si-¬¬ cut nec baptismus: cum tamen poenitentia iure ve. negaretur: nisi peregrinis, & cruce signatis, & morientibus: licet lure non concedatur: de sententia excommuni. c. Alma. li. 6.

Vbi etiam dubitari potesti an sicut per confirmationem, quae dari potest tempore interdicti: licet tunc chrisma celebrari: li-¬¬ ceat similiter propter baptismum fontes benedici in Sabba-¬¬ to sancto Paschae, & Penthe.

Dicendum, quod non est simile, quia chrisma est de necessitate confirmationis: fontium autem benedictio non est de necessitate baptismi: videretur tamen alicui de solemnitate Paschali, & Penthe. esse officium vigiliae. Et quia iure nouo illius Decretalis, Alma. licet solemniter ecclesiam officiare sic, & vigiliam, & per con-¬¬ sequens benedicere fontes, & laetanias facere, sicut Sab-¬¬ batum requirit.

QVANTVM ad tertium sunt tres conclusiones.

13 PRJMA, quod in om-¬¬ ni loco, dum tum decenti, & honesto, potest episcopus confir-¬¬ mare sine peccato, non solum in ecclesia, sed extra: quamuis chrisma in ecclesia solum confici debeat, quia quod est pro-¬¬ hibitum, est concessum.

Et sacramentum ordinis meri-¬¬ to dat in ecclesia: quia in ecclesia est eius erecutio. simili- ter sacramentum baptismi, per qodd est ingressus ad ecclesiam, sed non sic extrema vnctio, per quam est exitus: similiter nec confirmatio, per quam homo extra ecclesiam armatur.

15 Secunda conclusio est, quod in loco suae diccesis, & non extra, episcopus debet confirmare, sicut nec alia sa-¬¬ cramenta, nec sacramentalia ministrare. Non enim extra do- bet ecclesias, vel virgines consecrare, nec huiusmodi face re: quamuis sit dissimile: quia confirmatio homini non loco exhibetur: qui homo vbicumque sit, subditus est episcopo suo Et ea, quae sunt voluntarie iurisdictionis extra territorium in sibi subditos, alias exercentur: non tamen inuenitur de confir-¬¬ matione expresse permissum. Et iure communi episcopus extra suam diccesim prohibet ea, quae sunt ordinis exercere, imo nullus extra suam diccesim debet sacramenta percipere. Nec di- stinguitur a suo, vel alieno episcopo. 16. q. 3. licet. in fi- ne. quia extra territorium ius dicenti impune non paret. ff. de vnct. iube. L inter. licet illa lex loquatur in his, quae sunt contentiosae iurisdictionis. De hoc tamen plenius dicet infra dist. 19. quantum ad absolutionem iudicialem, & sacralem ex¬¬ tra dicecesim faciendam.

Tertia conclusio est, archieps, q visitat puinciam, posset, vt videret alicui illos, qui sunt de familia sua confirmare, dum est in diccisibus soffraganeorum: quia tunc sibi subditi sunt, & locus secundum quid aliquo modo sibi subditus est pro tunc: licet non sim¬¬ pliciter. Vtrum autem subditos suffraganeorum: tunc possit confirmare, videbit in sequenti quaestione.

Ad argum entum in oppositum dicendum est, quodnon est simile de extrema vnctione, & confirmatione: quia extrema vnctio datur contra reliquias peccatorum actualium: vnde ipsis om-¬¬ nibus radicibus peccatorum adhibetur: istud autem ad au- daciam, & fortitudinem conferendam, quae magis in fron-¬¬ te apparet.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3