Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum episcopus sit proprius minister huius sacramenti

QVAESTIO QVARTA. De confirmato, & confirmante pro tempore, & loco.

Thom. 3. q. 72 art. ii.

QVARTO Quaeritur, vtrum episcopus sit proprius minister huius sacramenti. Et videtur, quod non, quia plus est minores ordines conferre, quam confirmare: sed illos potest conferre, non episcopus: puta praeibyter, cardinalis. ergo &c.

CONTRA, quia confirmare est proprium eporum: vt dicit dist. 68. quaeuis. Et di. 95. Presbyteros.

Ad euidentiam huius quaestionis sciendum est, quod cum tres personae conueniant in confirmatione. scilicet confirmans confirmatus, & tenens: primae duae. scilicet confirmans, & confirmatus: sunt de necessitate: quia idem non potest seipsum confirmare, sicut nec baptizare extra de bap. c. Debitum.

Tertia est de congruitate, & de necessitate non simpliciter, sed praecepti: si adsit facultas. secundum haec igitur circa quaestionem istam tria sunt videnda. Primo, de per sona tenente. secundo, de confirmata. Tertio, de confirmante.

QVANTVM ad primum sunt. 5. conclusiones. Prima, quod ideo tenens conuenit huic sacramento: quia ille, vt infirmus petit confirmari, & ideo alio est, vt baculo substentandus. Propter quod dicunt aliqui, quod mulier tenere virum non debet: quia repugnat significationi. Vider tamen, quod mulier possit tenere, sicut & in baptismo: quia non significat, quod ipsa teneat, sed quod ille ab alio teneri indiget.

secunda conclusio est, quod non plures vno tenere debent, sicut nec in baptismo, in quo tamen contraria consuetudo forte excusat: de conse. dist. 4. Non plures. Et qumos erat, crimen non erat.

Tertia conclusio est, quod sicut in baptismo non baptizatus non debet tenere baptizatum, sic nec in confirmatione non confirmatus non debet tenere confirmandum: de conse. dist. 4. In baptismate.

Quarta conclusio est, quod nec qui leuauit in baptismo, debet tenere in confirmatione, nisi in necessitate.

Quinta conclusio est, quod non debent se mutuo tenere consanguinei, vel affines: quia ad amicitiam sufficit eis vin culum naturale, & carnale.

CIRCA secundum sunt quatuor conclusiones. Prima, quod omnis homo qui fuit capax bapt ismi, debet, & potest confirmari. Vnde de conse. di. 5. Oens fideles per manus impositionem &c. spiritum sancti post baptismum recipere debent. Qui dicit omne nihil excepit, & concipit foemininum: quia in Christo Iesu non est masculus, nec foemina: quia & mulieres pro Christo dimicauerunt. Et sic non solum masculi, sed foeminae, & hermofroditi, & monstruosi quicumque ex quo Christiani sunt possunt confirmari.

secunda conclusio est, que non solum adulti, sed etiam paruuli possunt confirmari: quia & si nunc non habeant, tamen forte postea habebunt confiteri: & tunc magis parati sunt, inquantum minus ficti. Christus etiam paruulis manus imposuit. Tamen quia hoc sacramentum ite rari non debet: nec sic praesumit de conuersato inter Christianos, quod fuerit confirmatus: sicut, quod fuerit baptizatus ideo non expedit, quod paruuli confirment, quousque sint circa septennium, vt magis recolere possint, quibus & propter hoc solet dari alapa. Et in illa aetate non ante debet dari tonsura clericalis: de tempore ordi. c. vlti. lib. 6. licet secundum legem Moysi ad militiam non ascribantur, nisi a. 24. annis, & supra: quia statim armabantur ad bella. sed licet sacramentum confirmationis aequaliter det paruulis, & adultis: non tamen praeceptum eius, quod ecclesia facit, ligat nisi adul tos. Vnde baptizari paruuli morientes sine distinctione saluantur ante confirmationem: non sic adulti, si neglexerint, vel contempserint.

Tertia conclusio est, quod surdi, & muti, & huiusmodi possunt confirmari, quia & istos Christus tetigit. Vnde expuens tetigit linguam, & misit digitos in aures: vt dicit in Marco.

Quarta conclusio est est, quod infirmi, & morientes debent, & possunt confirma ri, quia tunc imminet pugna inuisibilis contra hostem. Et si dicatur, quod contra illam non est confirmatio: potest dici, quod si nobiles imminentibus conflictibus mortalibus facium se fieri milites, ne moriantur non milites: multo magis vt morientes annumerentur militiae Christi, & nobilitentur: non solum vt agricolae de simplici familia debent se si possunt facere confirmari. Christo autem, qui omnia portabat, & portat verbo virtusis suae non competebat confirmatio.

QVANTVM ad tertium sunt tres conclusiones.

Prima, quod solus episcopus habet ex officio confirmare, sicut & chrisma conficere: licet non sequat: solus habet materiae consecrationem. ergo solus habet vsum quia oleum ad cathecumenos, & ad infirmos solus consecrat: qui tamen non solus vtitur: sed etiam simplex sacerdos.

si autem episcopus quencumque hominem, siue subdi tum, siue non subditum confirmet, est confirmatus, quamuis non debeat, non subditum confirmare, sicut nec ordinare. Non tamen confirmans alienum suspensus est a collatione confirmationis, sicut ille a collatione ordinum, & tonsurae: de tempore ordi. c. 2. & lib. 6. quia hoc non est expressum: sed generaliter prohibitum est: ne exteris sacramenta ministrent. 16. q. 1. Interdicimus.

Archiepiscopus autem lices possit dare indulgentias per totam prouinciam: de poe. & re. c. Cum ex eo. licet etlam possit audire confessiones subditorum suffraganeorum, quando visitat diccesim eorum: de censibus. c. vlt. lib. 6. Non tamen licite potest confirmare subditos eorum: quia non habet potestatem, nec iurisdictionem in eos: visitans, nec non visitans: nisi in casibus in iure concessis, & ex pressis. Ille autem non est de illis. ergo &c.

Electus autem, & confirmatus, sed non consecratus etiam subditos non solum non debet: sed non potest confirmare: sed alius eps de voluntate eius potest: quia ea, quae sunt iurisdictionis, cum sit confirmatus: non autem ea, quae sunt consecrationis: quia non est consecratus. Vnde potest demandare, quod est iurisdictionis, sed non potest per se conferre, quod est consecrationis. Non tamen esset irregularis, si confirmaret: licet exercens ea, quae sunt ordinis sacerdotalis non habens ipsum sit irregularis: quia non est expressum de illo, sicut de isto.

Idem de archiepiscopo ante obtentum pallium consecrationis, sicut de episcopo confirmato, sed non consecrato dictum est.

secunda conclusio est, quod simplex sacerdos excommissione Papae potest confirmare, & minores ordines conferre: quando Papa consecratus sit, non autem maiores. Nec ex commissione cuiuscunque inferioris potest praedicta. Ratio est, quia cum episcopatus non addat aliquid supra sacramentum per relationem ad corpus Christi verum, sed solum per relationem ad corpus mysticum Papa per hoc, quod est episcopus summus episcoporum, non dicit habere plenitudinem potestatis per relationem ad corpus Christi verum, sed ad mysticum. Potestas autem perfecta super corpus Christi mysticum supponit, & requirit potestatem super verum: quia ab ea descendit. Vnde solus sacerdos potest absoluere in foro poenitentiali, & baptizare ex officio. Et ideo promouere ad illas perfectiones, quae non respiciunt corpus Christi verum: sed corpus mysticum potest Papa, qui habet plenitudinem pontificalis potestatis sacerdoti committere, qui habet actum suum super corpus Domini verum: non autem diacono, nec alteri inferiori: qui non habet potestatem super corpus Christi verum. simplici etiam sacerdoti non potest committere, quod pro moneat ad perfectionem, quae respicit corpus Christi verum, sicut sunt sacri ordines. secus autem est de minoribus ordinibus, & confirmatione, quae respiciunt corpus Christi mysticum: supra quod est plenitudo potestatis com mittentis. Et commissarius est capax potestatis perfectae super corpus mysticum, cum habeat potostatem super verum. supra ordines vero maiores, quae immeliate respiciunt eor pus Christi verum non habet Papa plenitudinem potestatis vt possit eorum collationem committere simplici sacerdoti: licet sit capax. Quia vero diaconus, & caeteri inferiores sacerdotes non sint capaces potestati perfectae super corp mysticum, ad quam pertinet confirmare, & ordinare, cum non habeant perfectam potestatem super corpus Christi verum. ideo Papa non potest eis committere hoc: licet non fit defectus committendis, qui habet talem pertectam. Item inferior Papae non posset committere sacerdoti confirmationem: quis ipse non habet plenitudinem potestatis. Item dico, quod Papa non posset confirmare siue chrismate: quia non potest mutare formam, vel materiam sacri.

sed contra

ea, quae dicta sunt, arguunt aliqui multipliciter. Primo, quod Papa non possit mutare ministrum sacramenti confirmationis: quia de integritate cuiuslibet facii sunt materia, forma, & minister: sed Papa nihil potest immutare circa materiam, & formam sacramentorum. ergo nec circa ministrum. Aut ergo sacerdos simplex ex institutione diuina est minister confirmationis: & tunc absque commissione Papae potest cam conferre, aut non est minister, sed solus episcopus, & tunc ex quacunque commissione non potest.

sed forte ad hoc dicet, quod minister non sit de integritate sacri, sicut materia, & format quia materia, & forma sunt intrinseca sacramento: minister autem extrinsece se habet ad ipsum propter quod aliqua variatio potest fieri circa ministrum: non autem circa materiam, vel formam, quod patet in sacramento poenitentiae, in quo potest fieri per Papam circa ministrum variatio: sicut quando Papa dat aliquibus priuilegium absoluendi, qui prius absoluere non poterant: & ab eis aufert. quando vult, vel etiam ab aliis, qui prius habebant potestatem. Nus quam autem potest mutare materiam, & formam sacti poeniten tiae. Et similiter videt, quod possit facere circa alia sacra mutando ministrum, non autem materiam, vel formam.

sed hoc non valet. Primo, quia Papa circa sacramentum poenitentiae non mutat ministrum: quia minister eius est omnis sacerdos: cum omni sacerdoti dicatur in sua ordinatione. Accipite spiritum sanctum, quorum remise. pec. &c. sed subtrahit materiam isti, vel illi, sicut sibi placet, & alteri tribuit. Quod est pro tanto: quia cum sacim poenitentiae sit iudiciale materia huius est peccator subditus. Potest autem Papa facere, quod subditus isti sacerdoti sibi amplius non sit subditus: & sic sub trahit materiam absoluendi: qua subtracta non potest absoluere, vel ligare: sicut si sacerdoti subtraheretur panis, & vinum non posset conficere. similiter Papa potest alicui subdere subditum, qui prius ei subditus non erat: & tunc potetit eum absoluere, qui prius poterat ex defectu materiae. Non mutat ergo Papa ministrum poenitentiae sicut nec in aliis sacramentis, sed dat materiam, vel subtrait.

Vel potest alio modo dici, quod Papa ministrum alicuius sacramenti mutare non potest: potest tamen praecipere, quod nullus sacramenta recipiat a tali, vel tali ministro. Et tunc recipiens contra inhibitionem Papae peccat, nec recipit gratiam. Et quantum ad sacramentum poenitentiae, aut nihil omnino recipit, nec sacramentum, nec rem sacramenti: non quia sacerdos non sit minister, sed quia confessio non est integra, quando tacet peccatum, quod actu committit contra inhibitionem Papae faciens, & sic est defectus in materia: aut si non tacet, nihilominus non recipit rem sacramenti. scilicet gratiam cum actu committat culpam: est tamen verum sacramentum. sed quia totus effectus poenitentiae est remissio culpaei. ideo sacramentum est in tali iterandum: sicut esset aliud sa cim, per quod nihil penitus est factum.

Non va letetiam, quod dicit, quod minister extrinsece se habet ad sacramentum: materia vero, & forma intrinsece: quia sicut minister conferens se habet extrinsece ad sacramentum, sic & suscipiens ipsum. sed vbi suscipiens aliquod sacramentum determinatus est: sicus in extrema vnctione infirmus, vel in ordine masculus per Papam mutari non possunt: & tamen si fiat, verum est sacramentum: vt si sanus inungatur, vel mulie rordinetur. ergo similiter circa ministrum facientam nihil omnino mutari potest absque eu acuatione sacri, quamuis extrinsece se habeat ad sacramentum.

Tertio, patet idem principaliter sic: dispensare sacramenta, quorum actus respiciunt corpus Christi mysticum non connenit Papae, & episcopis ratione iurisdictionis: quia cum Papa electus, & episcopus confirmatus habeant plenariam iurisdictionem, antequam sint consecrati, possent tunc sacra conferre, seu dispensare quod falsum est. ergo non conuenit eis ratione iurisdictionis: sed ratione consecrationis: sed ea, quae consecrationem respiciunt non consecrato committi non possunt: vt habei extra de conse. ec. vel al. c. vlt. ergo Papa, vel epraes non possunt committere non cpoo q possit talia sacra conferre.

Quarto sic. Papa non habet maiorem potestatem, quam epraes, nisi in foro causarum. fi ergo ex commissione Papae simplex sacerdos potest confirmationem, vel minores ordines conferre: idem poterit sacer dos quilibet ex commifsione proprij episcopi, quod a nullo concedit.

Quinto sic. sicut in baptismo confertur potestas suscipiendi sacramenta, sic in ordine confert potestas dispensandi ea: sed Papa non potest facere, quod non baptizatus suscipiat verum sacramentum. ergo non potest facere, quod non ordinatus illa ordinatione, qua quis recipit potestatem dispensatiuam confirmationis, vel ordinis possit haec sacramenta conferre.

sexto, quia mirum esset, si aliquis posset in actum, respectu cuius non habet potentiam: sed secundum istos character ordinis, vel baptismi sunt potestas suscipiendi, & conferendi sacramenta: nullus autem pote st habe re characterem ordinis, vel baptismi ex commissione Papae: sed requiritur susceptio sacramentorum. ergo non habenti characterem ordinis per susceptionem sacramenti non potest per quencunque committi actus illius sacramenti. Tunc deducat, vt prius, quia minister confirmationis aut est ordinatus ordinatione episcopali: aut simplicis sacerdotij: si episcopali, committi non potest non episcopo, si simplicis sacerdotij non est necessaria commissio: nisi forte propter prohibitio nem ecclesiae ad vitandum culpam inobedientiae. Ex his patet, quod ex commissione cuiuscumque nullus posset conferre sacrm, quod non posset conferre ex se.

septimo, ratio praecedentis opinionis non videtur concludere. Cum enim dicit, quod Papa habet plenitudinem potestatis super corpus mysticum: verum est illam, qua potest sacramenta dispensare, sed non committere: cum haec sit potestas consecrationis, in qua cum ipso communicant omnes episcopi. Aliam potestatem habet, quae est iurisdictionis, quae est in statuendo, citando, excommunicam do, suspendendo, in qua nullus ei aequat. Et hanc potest committere, cui vult, vel in toto, vel in parte. sed de hoc nihil ad propositum: sed solum de potentia, quae committi non potest.

Octauo, quod dicitur, quod illa commissio non potest fieri nisi sacerdoti, qui habet potestatem super corpus Domini verum non videt cogere: quia a corpore Domini, vt consideratur per se, vel in se: puta passo vel mortuo fluit gratia in corpus mysticum, & non ab ipso solum, vt est in sacramento· sacerdos autem non habet potestatem super corpus Domini verum, vt est in se: sed solum prout est in sacramento. Et ideo quantum est de virtute rationis, non est necesarium, quod sibi soli competat dispensatio sacramentorum: per quae effluit gratia in corpus Chri mysticum.

Quod etiam patet, quia alius a sacerdote potest conferre baptismum: quantum est de ra- tione sacramenti: licet ex institutione ecclesiae solus sacerdos habeat authoritatem ministrandi.

Ad primum argumentum contra id, quod dicit, quod presbyteri cardinales conferunt minores ordines: dicendum, quod aeque dubium est de minoribus ordinibus, sicut de confirmatione. Noenim claret, quomodo possint a non episcopo conferri si solus episcopi scopus ex ordinatione Christi sit horum sacrorum mini ster. si vero omnis sacerdos sit minister, si ex ordinbtione ecclesiae tescruat solis episcopis: tunc quilibet sacerdos potest vere confirmaro, & minores ordines conferre: licet peccet conferendo, faciens contra praeceptum ecclesiae. Ecclesia enim potest ministrum sacramenti suo statuto ligare: sed non potest irritare sacramentum concurrantibus his, quae sunt de necessitate sacramenti. Et si hoc est verum:tunt Greg. potuit conferre sacerdotibus, quod licite confirmarent: quia alias peccassent confirmando, licet vere confirmassent. si autem non est ita, sed solus episcopus est minister: nescio cur non pos sit dici, quod Greg. cum fuerit homo, & non Deus, errare potuerit. Et per hoc patet ad secundum.

Videtur autem, quod proprius minister confirmationis sit episcopl: per id, quod dicit: de cons. di. 5. c. Manus. Minister autem minorum ordinum videt esse simplex sacerdos: vt patet per illud, quod dicitur extra de ordinato ab episcopo, qui renuncia uit episcopatui. c. 1.

sustinendo autem communem opinionem potest responderi ad ista per ordinem. Ad primum dicendum, quod cum sacerdos fiat episcopus, & minister huius sacramenti sit sacerdos episcopus, quia nec potest esse episcopus, nisi sit sacerdos, imo non videi alius character, sed idem vtriusque : plenior tamen episcopi committere sacerdoti simplici est non mutare ministrum quo ad substantiam:

Ad cuius euidentiam est sciendum, quod forte ex dispensatione Papae ex chrismate non consecrato: & de oleo non benedicto possent sani confirmari, & morientes inungi, & esset eadem materia: quia consecratio illa nihil reale addit, sed puram relationem rationis dicit. Vnde Christns materiam instituit, sed sanctificationem ecclesiae commisit. vnde Papa, qui est super totam ecclesiam, non potest quidem materiam mutare, sed eius consecrationem potest mutare, vel omittere, quia sic Christus instituit, quod oleum, vel chrisma sit materia: eodem modo, quo fuerit per ecclesiam determinatum. Vnde forte non idem modus est consecrandi apud omnes. Et quia consecratio illa non est sacim, sed aliquid sacramentale. ideo videtur esse in dispositione ecclesiae. sicut autem nullum est matrimonium inter personas, quas ecclesia reddit illegitimas, sic non esset confirmatio, nec vnctio, si fieret de materia contra ritum ecclesiae praeparata. ergo a simili si consecratio episcopi non sit sacramentum, sed sacramentale, videtur, quod Papa possit circa illud dispensare: vt s. minister conferens illa sacramenta, quibus aliquis praeficitur corpori Christi mystico, sic sit a Christo determina tus, quod scilicet sit sacerdos, secundum quod placuerit ecclesiae ipsum consecrare. Vnde qui praeest toti ecclesiae, potest ei committere sine hac consecratione. sed quia generaliter statuit, quod non episcopus hoc non faciat. ideo qui contra hoc agit nihil facit. Determinationem enim sacerdotis Christus ecclesiae commisit, sed quod sacerdos esset, hoc determinauit. Vnde forte Papa facere posset, quod simplices sacerdotes episcopum consecrarent. sed respectu aliorum sacramentorum, quae respiciunt corpus Christi verum, Christus determinauit non solum, quod esset sacerdos: sed etiam qualis sacerdos: quia episcopus. scilicet secundum ritum ecclesiae consecratus. Vnde modo consecrandi ecclesiae commisit: sed eum consecratum noluit esse vlteriori ritu, quae simplicem sacerdotem. Et quamuis ista non probentur: tamen isto modo esse potuit. Et isto modo sal nari potest, quod ecclesia Romana facit: de qua supponendum est, quod non errat.

Ad illud, quod dicunt de suscipiente, & conferente: dicendum, quod actio transiens non solum essentialiter, sed etiam subiectiue differt ab agente, sed patiens est idem subiecto cum ea. Vnde essentialius se habet patiens ad actionem transeuntum, quam agens. Vnde dissimile est de vtroque.

Vel dicendum, quod sicut Papa non potest mutare subiectum a Deo determinatum: sic nec agens a Deo detorminatu. sed subiectu quidem est nque a Deo determinatum totaliter, & simpliciter, & tunc Papa nihil pont: aliquando conditionaliter. scilicet sopposita ordina cione ecclesiae, sicut in matrimonio vir, & mulier. Vnde ibi potest Papa facere personas illegitimas, & legitimas. Et similiter est ex parte ministri, quando est determi natus totaliter, & simpliciter Papa nihil potest: puta sacerdos est determinatus ad inungendum, & ad absoluendum. quando autem est determinatus sub conditione, cuius impletio ost in potestate ecclesiae, tunc Papa potest. Et sic supponitur esse hic: sicut econtrario supponitur in suscipiente omnia iacramenta praetor baptismum, & matrimonium, quod baptizatus est susceptiuus, & non alius. Vnde nec Papa facere potest, quod non baptizatus possit aliquod sacramentum recipere: quia sic Christus ordinauit. si autem simpliciter ordinauit, quod folus sacerdos sit susceptiuus episcopalis consecrationis: tunc Papa non potest dispensare. Vnde quia supponimus, quod ecclesia non errat in his, quibus ecclesia dispensatiue vtitur: supponendum est a Christo determinationem vltimam eoclesiae commissam esse. In quibus vero nondum attemptauit supponendum est a Christo determinationem factam esse.

Ad tertium dicendum, quod non est simile: quia licet episcopi scopus non possit committere non consecrato in episcopum ea, quae sunt episcopalis consecrationis: puta dedicare ecclesias, & huiusmodi: Papa tamen posset non episcopo, imo etiam non sacerdoti: nisi illa, quae includunt missae celebratio nem committere, quia talia sunt de iure positiuo. De his vero, quae sunt de iure diuino, nihil licet inferiori Papa, sed Papae sic, secundum distinctionem factam.

Vel Potest dici, quod non consecrato non possit committit etiam a Papa, sed consecrato in sacerdotem, licet non sit consecratus in episcopum, possunt aliqua committi a Papa, & non ab alio, sicut illa, de quibus agitur. Vnde Decretalis illa: de consec. eccle. non est ad propositum, quia loquit de episcopo, qui ea, quae sunt consecrationis non potest non epraeo com mittere, imo nec tonsuram conferre: cum tamen constet, quod huiusmodi Papa committat: quia cum habeat plenitudinem pontificatus: ea, quae sunt pontificum etiam non pontifici amittit: quod non potest facere particularis pontifex. Perfectum enim est, quod potest sibi simile generare. Et quandoque vnus episcopus alteri committit, quod ordines in sua diccesi teneat, vel huiusmodi: ille, qui ordines confert iure suo, & authoritate sua confert, non committentis: quia etiam non consecratus committere potest. Propter quod oportet, quod is, cui committit: qui iure suo hoc facere habet, sit consecratus illa consecratione, ad quam hoc pertinet. sed quando ex commissione Papae confirmat, vel dat minores ordines: non sua authoritate, sed vice Papae hoc facit, quia si potest facere perfectum episcopum, sicut vult. scilicet mutando materiam, & formam: potest & partialem episcopum facere. i. in parte dare alicui potestatem episcopi, vt epraes est, non: quam habet, vt eps, & sacerdos. i. collationem maiorum ordinum, quae respiclunt corpus Christi verum.

Ad quartum dicendum, quod licet Papa non habeat maiorem potestatem in conferendo sacramenta per se, quam episcopus: tamen habet maiorem potestatem in conferendo ea per alium: quia conferre est consecrationis, sed committere est iurisdictionis. Est autem Papa maior in iurisdictione, quam alius epraes: sed aequalis est in consecratione: quia aequalis est vtriusque consecratio. cum sit eadem. Vnde episcopus factus Papa non amplius consecratur. Et potest poni exemplum in episcopo, & in inquisitore: quia non habet epraes maiorem potestatem in cognoscendo de crimine haeresis per se: imo de pari currunt: sed episcopus cum sit ordinarius, habet maiorem in comittendo, quam inꝗsitor, qui committere non potest.

Praeterea, consequentia apparet falsa in omnibus consecrationibus, quae sunt sacramentales, & non sacramenta: quia ita potest episcopus per se in illis, sicut Papa: sed Papa potest eas committere non episcopo: non autem hoc potest simplex episcopus. Vnde in Decretali aliqua, Papa dissimulando ratam habet consecrationem factam a simplicibus sacerdotibus, ad quod ratihabitio inferioris nihil faceret.

Ad quintum dicendum, quod sicut Papa non potest facere, quod non baptizatus suscipiat alia sacramenta: quia character baptismi est simpliciter potentia passiua ad alia sacramenta: & nemo recipit ilIud, cuius non habet potentiam receptiuam: sic non potest facere Papasq non ordinatus, qui caret charactere ordinis possit conferre confirmationem, vel minorem ordinem: quia character ordinis est potestas actiua ad conferendum ea. Vnde bene oportet, quod characterem sacerdotalem habeat: cui Papa hoc committit: sed non, quod habeat ordinem episcopalem, sicut diceret, quod character ordinum inferiorum est potestas faciendi ex officio: quod sine illis homo ex se facere non potest, sed ex commissione. Ita etiam ordo episcopalis est prans conferendi ordines ex se, sine quo ex se: & ex proprio officio nullus potest conferre. sed ex commissione Papae sacerdos potest illud, quod episcopus potest ex se in talibus: quasi non fit ordo potestas conferendi, sicut character baptismalis recipiendi. sed aliquis ordo est potestas faciendi, quod ali ter fieri non potest, vt sacerdotium conficiendi, & ligandi, & absoluendi, & episcopatus ad maiores ordines ordinandi, quod alius non potest. Est autem potestas in aliis faciendi ex officio ordinare, quod alius non pont: nisi ex commisso, & vice alterius. Et sic ordo inferiorum ad suos actus, & episcopi scopatus ad minorum collationem, & consecrationem proportionaliter, & conformiter se habent.

Ad sextum dicendum, quod minister est duplex: vnus simpliciter, qui sic potest facere hoc, quod nullus alius, & talis per Papam non potest poni, nec amoueri, sicut sacerdos est minister conficiendi: quia nec prohibitio Papae impedit, quin sacerdos possit conficere, nec facit eius commissio, quod non sacerdos conficiat. Et sic nullus est minister consirmandi, vel ordinandi minores ordines. secundo, est alius minister non simpliciter, sed ex officio: qui. scilicet potest aliquid ex officio suo, quasi ordinarie, quod alius iure suo non potest, sed tam tum ex commisso: & talis minister per potentiam poni pont: licet per Papam ille, qui ex se hoc habet, amoueri non pos sit, sicut confiteri fidem pertinet ad confirmatum, & ad mino res ordines actus illi: quos tamen superior alteri potest committere: vt fiant ab alio licite: authoritate etiam minoris praelati, quam sit papa. sed non potest facere, quin ad istos ex officio istud pertineat: licet possit prohibere, quod officium suum non exerceant. Et sic minister confirmationis, & collationis minorum ordinum est episcopus, vt ad ipsum solum per tineat ex officio, quod Papa sibi auferre non potest: licet possit eum ab executione suspendere. sed hoc ipsum potest Papa non episcopo committere: tum tamen sit sacerdos: quia ille est minister simpliciter, & imperfectus de se, nisi maior consecratio, vel superioris commissio suppleat.

Ad septimum, in quo innuunt talem rationem. Quia aut intelligitur Papam habere plenitudinem potestatis ratione consecrationis, vel ratione iurisdictionis, non ratione consecrationis: quia quantum ad istam omnes episcopi sunt sibi aequales. si ratione iurisdictionis sic est verum: sed ad illam non pertinet commissio talis. ergo Papa non potest committe re sacerdoti confirmationem, & minores ordines conferre. Dicendum, quod Papa habet plenitudinem potestatis etiam quantum ad consecrationem: in qua etiam alij episcopi sibi non aequantur: quia licet omnia sacra possint alij episcopi conferre, sicue ipse: tamen in sacramentis conferendis alij tenent ad modos consecraui di, ad quod ipse non tenetur. Item in multis consecrationibus ipse habet potestatem excellentiae: quia sine illis potest res consecrare, ex quo consecratio est per institutionem ecclesiae.

Item quod dicunt, quod ad plenitudinem iurisdictionis: in qua nullus ei aequatur, non pertinet commissio, falsum est. Omnis enim commissio ad iurisdictionem pertinet: quia in iurisdictione continetur iudicis dandi licentia. ff. de iu re omni. Iud. lib. 1. Et licet per se ordinare, & confirmare sit consecrationis: tamen hoc committere est iurisdictionis. Vude non sacerdos curatus potest commitere audientiam confessionum sacerdoti, & non consecratus episcopus committit episcopo ordines conferre in sua dioecesi.

Ad octauum dicendum, quod licet gratia fluat a Christo non solum prout est in hoc sacramento, sed etiam prout est in se, & prout est in aliis sacramentis, quamuis sacerdos non habeat potestatem super ipsum, prout est in se: habet tamen potestatem super ipsum: prout est in hoc sacramento, & in aliis: quia omnia alia ordinantur quodam modo ad istud. Et ideo llle, qui ex officio habet potestatem in istud sacramentum. scilicet eucharistiam ex hoc ipso aptus est, vt habeat potestatem in alia ex commisso.

Potuit tamen Deus aliter ordinare: sed supponimus, quod sic ordinauerit: ex quo ecclesia Romana sic facit.

Quod autem dicit, quod non sacerdos potest baptizare: & sic confert sacramentum gratiae, qui non habet potestatem super corpus Christi verum: dicendum, quod hoc est ex ordinatione Christi, & non Papae. Et similiter matrimonium contrahunt, in quo dat gratia non sacerdotes, quod non est ex commissione Papae, sed ex ordinatione Dei. sed ex commissione Papae fieri non potest, quod ille conferat sacramentum gratiae, qui nec est sacerdos, nec alias sine ordinatione Papae illud conferre posset. Tunc enim Papa haberet potestatem excellentiae in sacramentis, si ad libitum posset ministrum statuere, vel destituere.

Ad argumentum dicendum, quod aliqua sunt episcopi vt episcopus est quantum ad posse simpliciter, & totaliter, quae non possunt committi non episcopo, sicut illa non presbytero, sicut conferre maiores ordines, aliqua autem sunt episcopi: vt episcopus est non quantum ad posse simpliciter sed quantum ad posse ex officio, sicut confirmare, & ad minores ordinare. Et ista a solo Papa possunt committi non episcopo: vt fiant authoritate summi epi.

Ad illud de Greg. non bene dicit: quia extra de consue. c. 4. ex presse dicitur, quod si simplex sacerdos sine commissione confirmat, non solum peccat, sed inaniter confert, & veritas sacramenti non subest, & multo magis de minoribus ordinibus. ergo illud membrum, quod dicit sacerdotibus compete re, sed superioribus reseruatum non valet. Aliud vero, quo dicit Gregorium errasse, est peius.

Ad secundum cum dicit, quod simplex sacerdos est minister minorum ordinum: dicendum, quod verum est ex commissione iuris: vt abbates lectoratus secundum quosdam antiquitus, vel ex commissione Papae, vt presbyteri cardinales aliter non. Vnde dicitur de ordinatis ab illo, qui renun. episcopi. qui tales ordines quandoque a non episcopis conferuntur: quando. scilicet cis committitur, & non ex officio, vt de aetate, & quali. Cum contingat. 70. dist. Qm̃ videntur. Et si diceremus subdiaconatum, & minores ordines ab ecclesia institutos propria authoritate: tunc Papa pro libito posset horum collationem conmittere, etiam non sacerdoti, sicut consecrationes alias, quae non sunt sacramenta.

Tertia conclusio est, quod ex commissione electi in Papam, & nondum consecrati non potest hoc simplex sacerdos: licet posset episcopus electus in Papam ante coronationem, per quam quidem non recipit consecrationem. Et si presbyteri cardinales Papae non electo, vel electo: nondum tamen consecrato conferant minores ordines: hoc est ex iuris concessione, vel ex consuetudine, quae iuri aequipollet, si sit per Romanam ecclesiam approbata. sed Papa non consecratus conferre mi- nores ordines committere sacerdoti non potest: quia cum oporteat principale agens, vel instrumentale esse tale formaliter, vel virrualiter, quod est nobilius, & ordo, vel ordinatus sit altior status in ecclesia non ordinato, vel non ordine, cum sacerdos iure suo hoc non possit, videtur

necesse. quod committens iure suo hoc possit. Vnde cum iure suo nullus non ordinatus hoc possit: quia est inferior ordinato: imo cum nullus nisi episcopus iure suo hoc possit videtur necesse: quod Papa hoc committens sit in Papam consecratus: ita, quod ista commissio est simul, & iurisdictionis, & ordinis: quam solus Papa potest facere non consecrato episcopaliter: dum tamen sit consecratus sacerdotaliter. Nec hoc aliter probari potest, nisi quia ecclesia Romana sic vtitur, & creditur non errare. Ipsa etiam tenet, quod si sim plex sacerdos sine Papae commissione confirmet, vel ordinet, quod nihil agit.

Ex his patet ad argumentum in oppositum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4