Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum peccatori liceat sumere corpus Christi

QVAESTIO SECVNDA. De licita sumptione corporis Christi.

Thom. 3. q. scilicet art. 4 &. 5.

SECVNDO Quaerii. Vtrum peccatori liceat sumere corpus Christi. Et videtur, quod non: qa minus est videre, vel tangere, quam sumere, sed peccatori non licet videre: quia Bethsamitae videntes archam Domini sunt percussi. 1. Reg. 6. non licet etiam tangere, quia Oza tangens archam Domini percussus est 2. Reg. 6. ergo nec sumere licet.

CONTRA ga omnes peccauerunt, & peccatores constituti sunt: quia omnes declinauerunt, & non est, qui faciat bonum, non esi vsque ad vnum. ergo nullus deberet communicare. ergo &c.

REsPONDEO. Circa id, quod quaeritur, videnda sunt tria. Primo id, quod quaeritur. secundo, ostendetur grauitas peccati indigne, siue cum peccato mortali su mentium. Tertio, proptor argu mentum factum videbit, vtrum peccatori liceat corpus Christi videro, vel tangere.

QVANTVM ad primum est sciendum, quod poccator sumens hoc sacramentum aut est sibi conscius de peccato morali, aut non: si sic peccat mortaliter sumendo non coptri tus, & non confessus, si haberet copiam sacerdotis. Ratio est, ga irreuerentia, & abusus tanti sacramenti non potest esse sine peccato mortali: sed in accipiente cum conscientia morta lis est irreuerentia, & abusus tanti sacri ergo talis abusus, & accessus non est sine mortali. Minor probatur duplici ter: primo, ex modo sumendi hoc sacim sic. sicut vsus corporalis non competit, nisi viuenti corporaliter, sic nec vsus cibi spiritualis, nisi viuente spiritualiter: peccator autem est mortnus spiritualiter. ergo abutit, si sumat.

secundo patet idem ex re sacramenti, quae est duplex vna contenta, & signata, quae est Christus. Alia signata, sed non contenta, quae est corpus mysticum eius, quod est societas sanctorum sibi, & Christo capiti per charitatem coherentium. Ex hoc autem arguitur sic. Quicunque ad hoc sacramentum accedit, praetendit se anhelare ad vnionem cum Christo, & membris eius: sed existens in conscientia mortali ad hoc non tendit: sed magis recedit. ergo peccator accedens cum conscientia mortali reus est fictionis: cum vnum intendat, & aliud praetendat: fictio autem respectu sacramenti, & maxime talis est peccatum mortale. ergo &c. si autem peccator non sit conscius de peccato mortali hoc potest esse dupliciter: vno modo, quia nescit se hoc commisisse peccatum. secundo, quia scit se commississe, sed reputat sibi fuisse dimissum, quia credit se contritum esse. Primum potest contingere dupliciter: vno modo, quia non recolit de facto: alio modo, quia recolit, sed non credit illud esse peccatum, quod tamen secundum veritatem peccatum est. si non recolit de facto, aut discussit conscientiam, aut non. si discussit, & tamen non recolit, non peccat accedendo ad sacramentu: imo forte veniam obliti consequitur ex vi sacramenti. Vnde Aug. dicit in quodam sermone: quod corpus Domini dum manducatur viuificat mortuos.

si vero non discussit diligenter, & ob hoc non deuenit in notitiam peccati commissi peccat mortaliter. Ratio horum duorum est: quia voluntaria omissio circustantiae, quae ad factum requirit, non excusat, sed aggrauat: sed discussio conscientiae est conditio, quae requiritur in suscipiente hoc sacramentum: iuxta illud · 2. Cor. 11. Probet seipsum homo &c. ergo talis omissio nullum excusat, sed aggrauat. ergo si propter indiscutionem conscientiae aliquis non recolit de peccato non excusat, quin accedat ad sacramentum, vt peccator. Nam & iustus accedens ad hoc sacramentum sine discussione forte peccat: nisi quod in ipso iusto, qui consueuit passim scruptari conscientiam suam sufficit breuis, & quasi transitoria discussio, quae non sufficeret in alio per eandem rationem diligens discussio excusat istum, qui non recolit de peccato commisso, ex quo fecit, quod in se fuit.

si autem recolit, licet de facto non credat illud esse peccatum, non excusatur, quin peccet accedendo: qm̃ ignorantia, quae non excusat facientem a peccato dum facit, non excusat eum a peccato dum sacramentum recipit, sed talis est huiusmodi ignorantia. Non enim excusat facientem a peccato, ex quo ponimus cum in peccato, licet ignoret. Haec enim ignorantia vel est iuris, vel particularis circumstantiae, quam talis tenebatur scire: alio quin non peccasset. ergo non excusatur, quin accedat, vt peccator, & per consequens peccat.

Qui autem scit se commisisse peccatum, credit tamen sibi esse dimissum, qui credit se esse contritum, & scit se esse confessum: non peccat, si sacramentum sumat, quia vbi non potest haberi certitudo plena sufficit probabilis coniectura. scilicet quod homo doleat de praeterito, & caueat per propositum de futuris. sed si homo no habeat nisi venialia, nunquam impedit. Vnde de consec. dis. 2. si non tanta sint peccata, vt pro eis quis excommunicetur. i. morta lia non debet se a medicina corporis, & sanguinis Domini separare. i. non tenerur. si autem homo est contritus, & non confessus de peccato mortali non debet communicare quousq, confessus fuerit: nisi necessitas vrgeat, vel quia est dies Paschae, qua tenetur celebrare parochianis, vel communicare, nec habet qui eum possit absoluere, vel parochianus habet casum episcopalem, a quo curatus non potest absolue re. Tunc enim potest communicare cum spe postea confitendi.

si autem dubitat, vtrum sit in mortali, aut credit se esse in eo: & tunc aut hoc est ex concientia scrupulosa, & temeraria, aut ex probabili coniectura. si primo modo debet conscientiam deponere: sed quousque conscientiam deposuerit communicare non debet: quia conscientia erronea ligat, & obligat. si secudo modo debet conteri, & confiteri: aliter periculo se exponit. si vero credit se non habere mortale, si fecit, quod debuit, non peccat, sed sibi dimittitur, vt dictum est. si non fecit, quod debuit, peccat, sed minus, quae sciens.

QVANTVM ad secundum sunt tres conclusiones. Prima, quod communicare cum conscientia pcti mortalis, videt medium inter pctam, quae committuntur in Deum, & quae conmittuntur in proximum, sicut homo assumptus est medius inter Deum, & hominem. Et ideo quantum est ex parte obiecti, videt grauius, quam omne peccatum in proximum commissum, quamuis ex genere operis, & ex contenptu facientis possit illud esse grauius, quemadmodum homicidium est grauius, quae violatio sabbati, quae est contra Deum.

Vlterius videt, quod licet dicatur reus sanguinis, & corporis Domini, quod non ita grauiter peccet: sicut crucifixores, quantum ad hoc, quod illa contumelia fuit, tunc facta Christo in propria forma, haec autem in alia effigie. sed quantum ad ignorantiam, quam illi habebant de Christo: Christianus autem credit Christum hic esse, & nihilo minus indigne sumit. ideo plus peccat quantum ad hoc.

secunda conclusio est. Quia licet infidelis indignior sumat hoc sacramentum, quam fidelis peccator, quia infidelitas est grauius psti: tamen fidelis peccator indignius sumit. Et ideo grauius peccat, quam infidelis sumens infideliter.

Tertia conclusio est: Quia pecrata spiritualia quantum ad genus peccati plus reddut hominem indignum ad huius sacramenti praeceptionem, quae carnalia: quia carnalia sunt maioris infamiae, & minoris culpae secundum Greg. sed ratione scandali, & distractionis, & ratione certitudinis plus impediunt, quia plus homo scit in istis, quid mortale, & quid veniale, quam in aliis. Et iterum plus scandalizunt, & plus hominem distrahunt.

QVANTVM ad tertium sunt etiam tres conclusiones. Prima, quod peccatori licet videre hoc sacramentum: ex quo non est excommunicatus, nec suspensus, nec interdictus. Illis autem non licet sancta intueri. Vnde tempore interdicti, qui perforant fores ecclesiae ad videndum corpus Christi male faciunt: non tamen, vt puto mortaliter delinquunt: quia sola visio non est participatio. sed non habenti vinculum ecclesiae, sed solum culpae, cum habeat fidem, & baptismum, licet videre, sed non sumere, quia non habet charitatem, quae incorporat.

secunda conclusio est. Quod non licet pecca tori hoc sacramentum tangere nisi in necessita: e, vt si inueniret in luto, nec esset alius, qui vellet eleuare.

si autem Bethsamitae percussi sunt, hoc est, quia prohibitu erat: omnibusetiam Leuitis archam nudam videre. Quod autem Ozia perquunus eit, ruit quia terroris iex erat.

Tertia conclusio est. Quod si peccator ex deuotione, quia se indignum reputat, non vult Christum videre. dicit Tho. quod bene facit: tamen melius est ex deuotione aspicere, quam ex deuotione oculos auertere: cum aspectus serpentis Aenei liberaret a morsu serpentis igniti

sed propter id, quod dictu est in secunda conclusione, dicit Inn. de poe. & re. c. Quod in te. quod sacerdos peccator in necessitate conicans morientem excusatur qui peccato. Argumentum in oppositum solutum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2