Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum polluto liceat sumere corpus Christi
TERTIO Quaeritur, vtrum polluto liceat sumere corpus Christi. Et videtur, quod sic: quia plus est pollutio maritalis, naturalis, vel carnalis, quae somnialis, sed nulla illaru impedit, vt videtur. ergo &c.
CONTRA quia non licet immund: s tangere sancta: sed iste est immundus secundum legem, qui somno nocturno est pollutus, sicut & ipsum nomen sonat. ergo &c.
RESPONDEO, tria sunt hic videnda. Primum de nocturna pollutione. secundum de maritali. Tertium de immundicia corporali.
Prima quomodo nocturna pollutio sit peccatum. Vbi sciendum est, quod pollutio inchoata, & determinata in somnis nunquam est peccatum: licet quandoque sit signum, & effectus peccati, quia tunc non est perfectus vsus rationis. Vnde ille clericus, cuius virtus gressiua dormientis soluta est, & iuit ad domum inimici, & occidit eum, rediens semper dormiuit vsque mane. Audito clamore, & conscius odij praecedentis, & consuetudinis antiquae inuenit ensem sanguinolentum: & statim fugit ad ecclesiam: non est homicida ipso facto: licet forte sit irregularis, sicut ebrius homicida, maxime quia fuit in causa rixa praecedens. Alias secus esset, vt in furioso forte. similiter si terminetur in vigilia, quia nec quandiu durat, habet homo iudicium rationis, imo minus quam in passione somni. Delectatio enim concupiscentiae corrumpit extimationem prudentiae. sed si placeat postea propter delectationem est peccatum veniale.
Non autem videt mortale etiam cum deliberatione: quia consensus in delectationem licitam non est peccatum. si enim maritus concupiscat cognoscere vxorem propter delectationem, vel complaceat sibi in delectatione praeterita erit quidem peccatum veniale, sed non mortale, sicut & ipse actus. Et similiter si quis appetat delectationem pollutionis nocturnae, vel complaceat sibi in ea: ita tamen, quod scit eam non esse peccatum, & vellet delectari sine peccato nullo modo complaciturus sibi in eo: nec appetitu rus eam, si esset peccatum, videt, quod non sit peccatum mortale: sed tamen peccat venialiter, quamuis pollutio in se non sit peccatum veniale: quia ipse nunc habet iudicium rationis: quo nihil inordinatum est appetendum. sed si vellet, quod ex sua cogitatione praecedente sequeretur illa pollutio: tunc ipse consentiret in peccatum contra naturam: quia esset sibi voluntarie causa pollutionis. Et quia praecedens consensus potest esse causa, non autem sequens. ideo qui deliberate appetit in vigilia pollui in somno, ex hoc ipso peccat: quamuis non faceret hoc, nec obdormiret in tali consensu, si sciret ex hoc sequi pollutionem, quia. scilicet periculo se exponit.
Et dicendum est verius, quod consensus deliberatibus in delectationem pollutionis nocturnae praeteritae, vel futurae propter se est peccatum mortale, quia quando causa, quae excusat pollutionem a peccato, concurrit in consensu, excusat consensus a peccato, sicut pollutio. Qum autem non, tunc pollutio non est peccatum: consensus tamen in ea est peccatum, quia vbi eadem ratio, ibi idem ius: vbi vero diuersa diuersum, quia manente causa, manet effectus: & cessante, cessat. Vnde sicut furiosus occidendo hominem non peccat, sic nec consentiendo in mortem praeteritam, uel futuram peccat, quia defectus iudicij rationis, q excusabat actum, concurrit ad consensum. Vnde pariter excusat. si autem in lucido interuallo consentiat deliberate occidere hominem in furia sequente, vel complaceat sibi in homicidio praeterito peccat mortaliter. sed maritus consentiens in pollutionem cum vxore praeteritam, vel futuram propter delectationem non peccat mortaliter, quis deliberate consentiat: dum tamen non excedat limites matrimonij: sicut nec cognocendo propter delectationem: quia eadem ratio est, vtrobiq, in excusando. scilicet bonum matrimonij, non defectus iudicij rationis. si enim in actu coniugali posset habere actu iudicium rationis, & consentiret, non propter hoc peccaret nisi forte venialiter, quia limitem matrimonij non excedit consensus, sicut nec actus.
sed pollutionem nocturnam excusat a peccato non aliquod bonum extrinsecum, quia inde proles sequi non potest, quod est bonum speciei, nec etiam bonum indiuidui. scilicet alleuiatio na turae: quia non licet propter hanc causam eam sibi extorque re. sicut nec propter prolem, licet fornicari: sedsolum defectus liberi arbitrij, & iudicij rationis secundum omnes doctores. sed supponit, quod consensus praecedens, vel sequens habet iudicium rationis concomittans. ergo causa, quae excusabat actum non excusat consensum. ergo consensus est peccatum, non autem actus: magis autem praecedens, qui potest esse causa, quam sequens qui non.
Nec obstat de soluto, qui appetit delectationem propter se cum vxore futura: quia & huic consensui coniungitur bonum fidei, quod excusabit actum futurum, consensui autem in pollutionem somni non coniungitur defectus iu dicij, qui excusabat pollutionem.
De illo autem qui appetit pollutionem propter exonerationem naturae, dixerunt aliqui, quod non peccat, nisi suus consensus sit causa eius. sicut enim consensus sequens propter exonerationem non est peccatum, sic nec praecedens. sed hoc habet praecedens vltra sequentem: quia potest esse causa, & tunc est peccatum: sicut aliquis appetens mortem inimici propter bonum finem, non peccat, nisi suus consensus sit causa: vt puta, quia expressit voluntatem suam coram his, qui animati sunt ad occidendum. Cui enim non licet occidere, propter queneuque finem ei non licet consentire in necem, propter quemcunque finem: ita quod suus consensus sit causa mortis, nisi consensus habeat excusationem, quam non haberet factum. Vnde si priuatus consulat iudici mortem latronis, & ob hoc latro suspendatur, quem priuatus non posset suspendere, non peccat consulemndo, qui tamen peccaret suspendendo, quia consilium habet non solum finem, sed modum debitum suspendendo, aut non. Alij autem concordant, quod pollutio in se nunquam est peccatum, siue terminetur in vigilia, siue in somno: sed consensus in eam futuram secundum eos semper est peccatum, vel mortale, si propter voluptatem deliberate consenserit, vel ven iale si subito propter illam, vel etiam si deliberate propter bonum. sed consensus in praeteritam propter exonerationem naturae, vel aliam bonam causam non est peccatum: propter voluptatem autem semper est peccatum, vel veniale, si subitus, vel mortale si deliberatus.
secunda conclusio est, quod impedit sumptionem huius sacramenti: & ratione delicti, si ex delicto procedit, & ratio ne immunditiae, quae semper est, si citra mediam noctem accidit, vel forte, si citra. 24. horas secundum Thomam impedit etiam ratione distractionis mentis si est. Et siquidem est cum peccati mortali impedit quousque sit contritus, & confessus: sicut dictum est in quaestione proxima praecedente. Nec etiam eodem die peccati mortalis est conicandum: quamuis contritus, & confessus. si tamen faceret, credo, quod non mortaliter peccaret. similiter immunditia, & distractio impediunt: nisi deuotio recompenset, aut scandalum immineat. si tamen cum his celebret, aut communicet, ex quo mortale non adest mortaliter non peccat.
Tertia conclusio est, quod si homo probabiliter credat, quod ex illusione daemonis sibi contingit: non propter hoc debet dimittere celebrationem, nec communionem: vtpote si contra eam specialiter, & ex proposito suo ratione munierit: nec pro ea aliquid fecerit, non debet abstinere tunc, quia tunc faceret voluntatem daemonis. Et quod dictum est in primo membro: quod propter complacentiam sequentem est peccatum: verum est, si complaceat propter delectationem. sed si propter naturae exonerationem: aut propter hoc ne die proxima magis deuota ci contingat: & a celebratione impediatur, & deuotionem perdat: tunc non est peccatum.
CIRCA secundum sunt tres conclusione. Prima, quod illud, quod dicitur de cons. dist. 2. c. Omnis homo qui debet communicare ab vxore tribus, vel quatuor, aut quinque diebus abstineat. est consilium, non praeceptum, vt ibi dicit gl. Nisi, quod diebus ieiuniorum, & orationum non debet homo petere debitum, & maxime septimana sancta: quando imminet communio.
secunda conclusio est, quod sicut dicit Greg. 33. 4. 4. c. vir cum propria vxore: qui co gnou it vxorem reddendo debitum, vel causa prolis de communicando est suo iudicio relinquendus: quia nullum peccatum est. si autem causa delectationis petiit, debet abstinere: quia licet solum veniale, aut sola pollutio non impediat, vtrunq, tamen simul impedit. Vnde & sacerdotes in hebdomada sua, quando ministrabant, ab vxoribus abstinebant. Nec licebat comedere panes sanctos, nisi mundis a mulieribus: & multo minus sancta sanctorum: cum tamen non esset peccatum mortale, sicut nec illud est mortale.
Tertia conclusio est, an die communionis liceat petere debitum causa prolis: quia causa voluptatis nunquam. Videtur, quod non propter reuerentiam, tamen non est forte mortale. Reddere autem omni tempore petenti est licitum, imo debitum.
CIRCA tertium sunt tres conclusiones. Prima quod si immum ditia corporalis sit perpetua, vel diuturna, vt
epra, vel fluxus seminis, vel fanguinis menstrui continuus non impedit, nec ex hoc abstinere debet, nec prohibet: quia afflictio non est addenda afflicto.
secunda conclusio est, quod si illa immunditia est ad tempus modicum: vt est menstruum mulieris naturale, vel aliquid huiusmodi, melius est abstinere propter reuerentiam. si tamen velit, non debet prohiberi, ne poena vertatur in culpam. Vnde & puerpera potest, si vult, ante purgationem communicare: de purificatione post partum. c. 1.
On this page