Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

utrum peccator sumat corpus Christi

DIsTINCTIO. 9. QVAESTIO I. CIrca distinctionem nonam quaeruntur quatuor. Primo, vtrum peccator possit sumere corpus Christi. secundo, vtrum debeat. Tertio vtrum pollutio impediat. Quarto, vtrum peccatori sit neganda communio.

De peccatore summente corpus Christi.

Thom. 3. part. q. so.

PRIMO Ergo quaeritur, vtrum peccator sumat corpus Christi. Et vider, quod non: quia plus potest angelus bonus, vel malus, quae peccator: sed nullus angelus etiam in corpore assumpto potest manducare. ergo &c.

CONTRA. Non minus potest peccator, quam brutum. sed mus quandoque ipsum comedit. ergo &c.

RESPONDEO. Circa istam quaestionem suus tria videnda. Primo, de diuersis modis sumendi. secundo, de creatura rationali, quomodo sumit corpus Christi. Tertio, de creatura irrationali.

CIRCA primum sunt tres conclusiones. Prima, quod conuenienter sumitur per modum manducationis: extra de sum. Trinice. 1. 6. pen. In misterium vnitatis: vt sumamus ipsi de suo, quod accepit ipse de nostro. Non possumus autem magis sumere corpus, quod a nobis sumpsit, quae per manducationem per quam fit vnum ex manducande, & manducato. Differēter tamen in cibo, qui assumit ad cibatum, & in isto, quod ad se sumit: quia spiritualia continent ea, in qnibus sunt: sicut anima corpus, vt dicitur in fi. primi de anima: vt ea recedente, marcescat corpus: quia sicut soluto dolio funditur vinum, sic cadauer redigitur in puluerem. Et ideo dictum est Aug. Nec tu me mutabis in te, sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me.

secunda conclusio est, quod est duplex modus manducandi. scilicet spiritualiter, & sacramentaliter: de conse. dist. 2. c. quia passus. &. c. Qui manducat. cum multis aliis. Vnde aliquis manducans sacramentaliter, & spiritualiter, vt in fide, & charitate communicans: alius neutro modo, nec sacramentaliter, nec spiritualiter: sicut peccator non communicans: tertius sacramentaliter non spiritualiter, sicut peccator fidelis communicans: quartus spiritualiter, & non sacramentaliter, vt iustus non communicans. sed si habet actu deuotionem ad sacramentum, vt de uote audiens missam tunc magis: si autem desideret communicare, aut celebrare, nec possit: tunc maxime.

Tertia conclusio est, an manducatio sacramentis sit de necessitate salutis. Dicunt Iuristae, q cum sint septem sacramenta his vercibus contenta. Ordinat, & iungit, baptizat, chrismat, & vngit. Peccatum plangit, in altari sacra tangit. Duo sunt voluntatis. scilicet ordo, & matrimonium. Alia quinque sunt necessitatis. Vnde versus. Ordo voluntatis iungit dant quinque necesse. Ita notat Glo. de conse. c. Veniens. &. 1. q. 1. 6. sed notandum. Teologi autem communiter dicunt oppositum. scilicet quod sunt duo necessitatis. scilicet baptismus, & poenitentia: & alia quinque sunt voluntatis, nisi eucharistia, quae propter praeceptum con cilij de poe. & remis. c. Omnis. est de necessitate semel in anno. Quod autem dicitur. Nisi manducaueritis: intelligunt de spirituali manducatione, vel de illo, qui paruipendit, & contendit.

Quidam vero satis probabiliter dicunt, quod omnia sunt necessitatis aliquo modo, vel alicui. Dicunt enim, quod sacramentum esse necessarium ad salutem potest intelligi dupliciter. Vno modo ratione sui. Alio modo ratione praecepti: ratione sui quando effectus eius est necessarius ad salutem. Et sic dicendum est, quod sacramentorum quaedam sunt de necessitate salutis quantum ad communitatem: ita. scilicet quod ab aliquibus vel aliquo sumantnr, non autem a qualibet persona. Et talia sunt ordo, & matrimonium: quod patet, quia effectus cuius libet istorum necessarius est communitati. Nam sine ordine non esset, qui ministraret sacramenta communitati, quae sunt de necessitate salutis, saltem sacramentum poenitentiae quo ad lapsos in peccato mortali. sine matrimonio etiam non maneres cultus diuinus deficientibus fidelibus. Quia tamen pro con- munitate ad hos actus sufficiunt aliqui. ideo non quae libet persona ad hoc obligat, nisi in casu, vbi tota communitas deficeret, nisi persona suppleret.

Alia sacra sunt necessitatis, quae respiciunt personam quamlibet, sicut baptismus, quo ad omnes: poenitentia quo ad lapsos: Ratio est: quia illa sacramenta sunt de necessitate salutis quo ad omnem personam, quae ordinantur ad tollendum defectum inconpossibilem saluti: baptismus, & poenitentia sunt huiusmodi: baptismus quo ad omnes quantum ad peccatum originale: quia omnes nascimur filij irae. Ephe. 2. poenitentia quo ad mortale tollendum, quo ad lapsos: vtrumque est incompossibile saluti. ergo ista sunt de necessitate salutis: vt. s.actu suscipiantur, vel voto: si articulus necessitatis susceptionem actualem impediat.

Alia sacramenta sunt de necessitate salutis ratione praecepti. scilicet eucharistia, & extrema vnctio: primo quidem ratione praecepti diuini: quia cum sacramenta sint instituta propter salutem viatorum hominum, non vi detur, quod absque contemptu viator poss it totaliter contem nere habita copia ministri ea conferre valentis, & volentis. Vnde qui talia non recipit. scilicet eucharistiam, & extremam vnctio nem, quando probabiliter imminet ei exitus de statu viatoris, & qqlesiae militantis vider contemnere praeceptum diuinum. Et propter hoc dictum fuit superius dist. 7. quod confirmatio est de necessitate salutis, quando imminet casus confitendi fidem coram persequutore: quia tunc non recipit sacramentum confirmationis nondum receptum habita oportunitate conferentis cum pro tunc indiguerit effectu eius, videtur esse contemptor sacri quod est contrarium saluti. Patet ergo, quod eucharistia non est de necessitate salutis ratione sui, quasi cius effectus sit necessarius ad salutem: cum eius effectus sit confirmatio in bono, & in gratia, quod pertinet ad perfectionem magis, quae ad necessitatem. Est tamen de necessitate salutis ratione praecepti diuini: item ratione praecepti ecclesiae, quae statuit, quod semel in anno sumatur. scilicet in Paschate: extra de poe. & remis. Omnis vtriusque sexus.

Haec positio videt probabilis in hoc, quod dicit, quod ordo, & matrimonium ratione sui sunt necessaria communitati: quia sine ordine non potest poenitentia, quae necessario est perfecte ministrari: nec fine matrimonio numerus electorum potest debite compleri, & sic sunt necessaria communitati: sed non singulari per sonae, nisi constaret ei, quod sine ea contra te, vel ordinem fusci piente non posset nomerus electorum compleri. Tunc enim teneretur vnusquisque : quia eadem ratione, qua in principio generis humani praeceptum illud ligabat. Crescite, & multiplicamini. etiam post diluuium, & quilibet primogenitus tenebatur esse sacerdos forte fortiori ratione nunc teneretur ille, sine quo hic fieri non possent, si certum esset. Ratione sui sunt necessaria singulis: baptismus quo ad om̃es: poenitentia quo ad lapsos in mortale post baptismum. Et sicut post concilium. Omnis vtriusque. non sufficit semel ante mortem confiteri, ad quod solum obligat illud diuinum praeceptum: Confitemini alterutrum peccata vera. Iaco. vlt. sed oportet semel in anno: sic post statutum de duobus temporibus baptismi. scilicet in Pascha, & Penthe. non licuit vltram differre:nisi ex causa, quamuis prius sufficeret semel in vita.

Reliqua autem tria sunt necessaria non ratione fui cum ad salutem sufficiat gratia, quae potest haberi non obstante originali per baptismum, nec obstante actuali per poenitentiam, sed ratione praecepti.

Hoc autem non propter rationem istius positionis, quae est, quod ea, quae sunt instituta a Deo pro salute viatorum sunt necessario sumenda in vita. Nam si haec ratio esset bona, tunc homo teneret ordinari, & contrahere matrimonium: cum haec duo sacramenta sint proptet salutem viatorum instituta non solum communicati: sed cuilibet singulari, qui non esset debite in vita sine matrimonio parentum: nec haberet debite sacramenta salutis nisi ab ordinato.

si dicat, quod sunt pro salute viato rum, non sicut a quolibet suscipienda: sed a quibusdam tunc est petitio principij, quod haec magis sint pro singulis. quam illa.

Praeterea consilia sunt a Deo data pro salute viatorum: nullus autem tenetur ea implere nisi velit. Vnde eadem conclu sio aliter probatur dupliciter. Primo, quia dicit in Decreto. dist. 2. In rebus, in quibus nihil certi diuina lex statuit, considerandum est quid mos populi habeat, & sicut praeuaricatores diuinarum legum sic transgressores ecclesiasticarum consuetudinum coercendi sunt. sed ecclesiastica consuetudo est aegris dare viaticum, & extremam vnctionem aliter, nisi peterent, non reputarentur boni Christiani. ergo &c. Et per accidens possent haec esse necessaria attributio, non contrito, non valenti confiteri, & potenti communica re, & inunge, vel confirmari: virtute quorum sacrorum de attrito fit contritus: quia ex quo fictus non est, gratia sibi infunditur. Vnde si non potens loqui, habet mortale, dum moritur: quia nescit se contritum, exponit se periculo, nisi communicet, & inungat. Vnde propter peccatam per negligentiam oblita delenda, debet vtrunq, suscipere/

secunda ratio est, quia cum sit eadem ratio de istis tribus videt, quod eucharistia sit in praecepto diuino, & per consequens alia. De eucharistia patet, quod Papa non potest illam rem, que per diuinam ordinationem cadit sub consilio tantum: ponere generaliter, & vniuersaliter sub praecepto: puta praecipere, quod omnes teneantur ad virginitatem, & ad voluntariam paupertatem, & obedientiam, & huiusmodi. sed ipse potest praeceptum diuinum sine tempore datum determinare quo ad tempus: vt patet in confessione annua. Vnde cum potuerit praecipere communionem in Paschate. ergo illa erat in praecepto: sed tempus in consilio, quod deteeminare potuit, licet alicui videretur, quod qua ratione non potest ponere in praecepto substantiam facti, quae est in consilio pari ratione, nec tempus: maxime: quia obligat ad aliquid pluries faciendum, ad quod homo non nisi semel tenebatur: tum etiam quia pari ratione posset obligari ad confitendum omni anno quodlibet mortale commissum, ad quod confitendum homo non tenet, nisi semel: quod tamen multi negarent. scilicet Papam posse obligare hominem ad pluries confitendum idem peccatum.

Vtrum autem ille, qui communicauit in Paschate, si illo anno moriturus sit, teneatur tunc iterum communicare? videt quod non, quia a praecepto diuino liberatus est semel in vita communicando, sicut semel confitendo. Item a praecepto ecclesiae communicando in Paschate illo anno. sicut ergo non tenetur iterum confiteri: ita nec communicare, vt videt.

Quod satis est rationabile, si non distat multum a communione: pnta, quia eadem hebdomada, vel quindena aegrotat, qua communicauit. sed si diu est, quod non communicauit maxime si communicando non congitabat se aquitare a praecepto diuinor fed tantum a positiuo, vel etiam si cogitabat: tamen propter generalem consuetudinem Christianorum morientium, qui viaticum petunt, tenetur petere. Et similiter si in alia infirmitate diu est, & inunctus fuit nihilominus in noua infirmitate diu, & postea superueniente debet iterum inungi-

CIRCAsecundum sunt tres conclusiones. Prima quod peccator sumit corpus Christi vere, & sacramentaliter se habet fide: vel saltem id, quod res est, & sacramentum. i. corpus Christi verum: siue habeat fidem, siue non. Et quod dicit glo. de consec. d. a. c. Tribus. quod quam cito species dentibus teruntur, in coelum rapitur: licet dicat esse certum: est tamen haereticum, & sibiipsi contradicit: quia prius reprehendit illos, qui dicunt, quod non transit corpus Christi ad stomachum: quia dicitur ea. dist. c. si quis per ebrietatem. quod qui eucharistiam euomuerit poeniteat sic, vel sic. Non potest autem eucharistia euomi, & a stomacho reiici nisi in stomachum fit traiecta. Quandia enim maneret substantia panis, si esset: tandiu manet corpus Christi succedens, & quandiu maneret substantia vini: tandiu manet sanguis. Quia etiam dicit glo. quod in secessum non emittitur, sed per sudorem, vel aliter emanat: etiam fatuum est fingere: quia per secessum taliter emittunt species, sicut emitteretur substantia panis, vel vini non aliiter. Haec autem quandoque non corrupta emittuntur, vt in habentibus fluxum. ergo & spens. Propter quod non esset danda eucharistia habenti talem fluxum: quod integrum emittit hoc, quod sumit, sicut nec habenti vomitum: cum illud cederet magis in irreuerentiam, quam istud. Corpus autem, & sanguis Christi tandiu sunt in ventre, & quocuo; alibi quandiu spens manent: & quandiu sub eis substantia conuersa mansis set, si esset· Nec propter secessum fluxus ventris corrumpuntur, sicut nec per vomitum: quia si species incorruptae euomuntur, vel egerunt, vere est ibi corpus Christi. Et sicut Grego. non habet pro inconuenienti, quod Christus a Diabolo per miserit se in montem, & supra pinnaculum templi portari: qui permisit se a membris Diaboli crucifigi, sic in proposito, maxime quia per omnia hoc corpus Christi manet incontaminatum.

Et quod arguit, quod in maliuolam animam non introibit sapientia, verum est de inhabitatione spirituali non sacramentali.

Et quod dicit, quod iste cibus non vadit in ventrem, sed in mentem, verum est finaliter: quia est propter mentem non propter ventrem: sed illud vadit sacramen taliter quo spens localiter.

secunda conclusio est, quod sancti patres Christum manducauerunt spiritualiter: ga per fidem, & charitatem sibi incorporati fuerunt. Non autem manducauerunt sacramentum hoc, nec Christum in sacramento sacramentaliter: quia non sumpserunt realiter, quod nondum erat. sed nec sacramentaliter etiam si fidem explicitam habuerint, & deuotionem: puta Abraham recipiendo panem, & vinum a Melchifedech, si intellexisset eucharistiam, sicut vidit diem Christi, vidit, & gauisus est: non propter hoc sacramentum sacramentaliter manducasset, na sacim antequam esset institutum nullo modo sumi potuit.

Quod ergo dicit, bibebans autem de consequenti eos petra: petra autem erat Christus: intelligit de Christo secundum se, non de sacramento, nec de Christo prout est in hoc facro.

Tertia conclusio est, quod nullus angelus bonus, nec malus etiam in corpore assumpto potest corpus Christi manducare sacraliter: licet posset m os ponere, & masticare, & traiicere, quia non est manducare cum in corpore assumpto non exorceant opera vitae. similiter istud sacramentu hullus angelus potest spiritualiter manducare: quia hoc non est nisi illorum, qul possunt corpora litermanducare. Et praetorea bonus angelus sumendo speciem in corpore assumpto fidem non habet, sed visionem. Manducare autem Christum spiritualiter non conuenit malis angelis, qui charitatem non habent. Bbnis autem competit illo modo, quo vniunt Christo, sicut membra capiti: quod est quantum ad rationem influentiae, non quantum ad conformitatem naturae.

CIRCA tertium sunt tres condlasiones. Prima, quod brutum nullum sacramentum potest suscipere nisuistud: quia essentia aliorum sacramentorum est actio, vel passio hominis: puta ablutio, hominis, vnctio, & huiusmodi. Vndem ablueret, vel: vngeretur brutum, non esset baptismus, noc sacramentum.

secunda conclusio est. quod potest istud fatim suscipere: quia eius essentia est materiae consecratio, quam bruum. vere sumit, quia vere manducat spens, sub quibus vere est corpus Christi. Et dato, quod per hoc reddantur in habilos ad usum hominis, propter quem sunt: nihilominus non pppter hoc desinit ibi esse corpus Christi, sicut iperhoc, q aqua congolat, qon desinit esse benedicta: sed & accidensest: sicutsi homo comederet hostiam consecratam, quum crederet simplicem: qui subrutum manducare non potuit, miraculum est: sicut afinus haeretici mandutare non potuit, sed flexis genibus hostiam adorauit.

Tortia conclusio est de hostia consecrata, quam mus comedit, qnid faciendum sit.

RESPONDEO: si mus capi potest exenterari debet, & mus quidem debet conhu- ri, & cinis in piscinam proiici. Pars autem hostiae si homo eam summere horreret, debet in tahernaculo reuerenter reponi, & tandiu ibi dimitti, quousque naturaliter consummai. Ipsa autem nequaquam debet in piscinam proiici, sicut quidam sacerdos fecit de micha reperta in calice post consecrationem·

Nec etiam debet comburi, cinis in piscinam proiici: sicut fecit alius sacerdos de hostiis muscidis consecratis, quia hoc est immane sacrilegium. Et ideo quantum cunque modica particula inueniatur cum reuerentia debet reponi: quia in quantumcunque parua particula est totum corpus Christi. Et si quidem homo esset tanti feruoris, quod hmbi non horrerent: sed eam sumeret, commendandus esset dum tamen esset ieiunus, sicut beatus Hug. Cluniacensis commendauit Goderanum sumentem portiunculas eucharistiae, quas le prosus cum vilissimo sputo euomuerat: dicens, craticulam Laurentij fuisse tolerabiliorem. Et sic dicit, de cons.di. 2. c. Tribus. quod portiones fragmentorum de reliquiis communionis populi debeant sumi a ministris, non in crastinum reseruari. scilicet si sunt iciuni. Alias debent seruari in crastinum sumendae. sed eucharistia integra pro infirmis reseruatur. si autem non sit ieiunus propter generalem prohibitionem, quod pransus eucharistiam non sumat: quia sumere mrde bet, cum sit vera excharistia in minima particula, nec necessitas excuset, cum reseruari possit. Nam de gutta sanguinis stillante, quae recolligi non potest necessitas est lambendi. Vnde tunc etiam pranso lambere liceret forte secundum illud capitulum, de conse. dist. 2. si per negligentiam.

Ad argumentum in oppositum dicendum, quod non est simile, sicut visum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1