Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

utrum corpus Christi sit in sacramento altaris, realiter, et essentialiter

DISTINCTIO 10. QVAESTIO. 1.

Thom. 3. q. 75. arti. 1.

DE haeresi aliorum, qui dicunt corpus Christi non esse in altari, nisi in signo. Circa decimam dist in ctionem quaeruntur quatuor. Primo, vtrum corpus Christi sit in sacramento altaris realiter, & essemialiter. secundo, vtrum Christus sit in altari totaliter. Tertio, vtrum Christus sit in sacramen to altaris localiter. Quarto, vtrum Christus sit in altari visibiliter.

De corpore Christi totaluer in sacramento existenti.

QVAERITVR, Ergo primo, vtrum corpus Christi sit in sacramento altaris, reali ter, & essentialiter. Et videtur quod non: quia idem corpus non potest esse simul in diuersis locis: sed corpus Christi est in coelo, ergo non est in altari.

CONTRA est, quod dixit Christus: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur. sed illud fuit verum, non autem fantasti cum: vt Manichaei dicunt ergo non est figurate dictum, sicut illud: Ego sum vitis vera, & vos palmites. quod ex consequentibus apparet methaphorice dictum.

3 RESPONDEO circa istam quaestionem sic procedendum est, quia primo est firmiter fide tenendum Corpus Christi realiter, praesentialiter, & essentialiter esse in altariModus autem quo est ibi in sequenti distinctione dicetur. sed quia circa modum essendi est quaedam subtilis opinio, id eo primo recitabitur opinio illa. secundo arguet contra eam. Tertio tangentur quaedam dubia incidentia circa eas,

QVANTVM ad primum praemittunt isti, quod refert aliquid esse praesens alteri, & aliquid esse in alterq. Et vt loquamur ad propositum, refert aliquid esse. preseps loco, & aliquid esse in loco. Esse enim in loco importat habitudinem continentiae ox parte loci. Esse autem prae ens loco non importat habitudinem continentiae, sed solum reali ter exhibitionem praesentiae. Vnale & locus est praesens rea liter locato, sicut econuerso: quamuis locus non contineatur a locato, sed magis econuerso. Et quamuis proprie ita sit, vt dictum est: tamen large loquendo consueuit dici omne illud esse in loco, quod est praesens loco. Vnde dicimus Deum esse in. loco, & angelum in loco: licet Deus, & angelus non contineantur a loco. secundum hoc ergo possumus dicere, quod esse in loco dicit dupliciter: vno modo proprie ratione continentiae. Alio modo large ratione solius praesentiae ad locum. Primo modo aliquid est in loco dupliciter s. quantitatiue, uel circumscriptiue, vt quantitas, & ea, quae per quantitatem extenduntur. Alio modo diffinitiue: vt ea, quae sunt in quanto: sed quantitate non extenduntur: sicut ponitur, exemplum communiter de anima humana. Ex quo enim corpus, cuius anima est actus loco terminat, & finitur tanquam fine extrinseco consequens est, quod anima eodem termino finiatur, licet non circunscriptiue: quia non est quanta, nec per se, nec per accidens. Large vero dicitur aliquid esse in loco ratione solius praesentiae ad locum: sicut illud, quod non est quantum, nec in quanto: vt angelus, qui dicitur esse in loco ratione ordinis, quem habet ad locum, vel ad corpus in loco existens, sicut dictum fuit in. 1. lib. Et secundum omnes istos modos est realis praesentia vnius ad alterum. Hoc satis patet in duobus pri imis modis. Illud enim, quod est in loco diffinitiue, vel circunscriptiue modo dicto est realiter praesens loco, vt de se patet. Angelus etiam est realiter praesens corpori, quod mouer : & per consequens loco, in quo est corpus motum: quia semper oportet actiuum prius saltem ordine naturae passiuo esse praesens, quam quod realiter agat, vt patet primo generatione.

QVANTVM ergo ad pro positum dicunt, quod corpus Christi non est in hoc sacramento primo modo. scilicet circunscriptiue, nec secundo modo. scilicet diffinitiue, sed solum tertio modo. Primum patet sic. Illud, quod est alicubi circunscriptiue commensurantur, & configuratur loco continenti: sicut patet ex ratione circunscri ptionis localis: sed corpus Christi non commensuratur: nec configuratur dimentionibus panis, & vini, nec loco eorum: sicut omnes doctores concedunt: non enim effi citur rotundum ad modum hostiae, hoc enim esset absurdum dicere: & multa alia, quae ad hoc sequuntur. ergo &c.

Item nec diffinitiue: quia corpus Christi non est in speciebus sacramentalibus, nec in aliquo alio subiectiue, vt anima in corpore: vt per illud possit dici corpus Christi esse in loco specierum diffinitiue: quemadmodum anima est diffinitiue in loco, vbi est corpus circunscriptiue.

Quod autem sit in loco. Tertio modo per suadetur sic, quia similis comparatio est substantiae corporalis ad locum circunscripta quantitate qualis est substantiae spiritualis ad locum, & hoc patet ex praemissis. Corpo- ri enim non plus competit situs, & locus, quam substantiae spi rituali, nisi ratione quantitatis, qua amota non aliter conparatur ad locum substantia, corporalis, quam spiritualis: sed spiritualis substantia, vt angelus potest simul esse praesens omnibus locis, vel corporibus, ad quae potest simul habere immediatum ordinem. ergo idem est de creatura corporali circuscripta quantitate. scilicet quod potest esse praesens omni re, ad quam virtus diuina daret ci immediatum ordinem.

Vlterius sic arguitur. Illud, quod habet subit antia de se, vel substantia corporalis, si non esset quanta, dato sibi ordine ad aliquas res, hoc potest habere substantia, quanta ratione, qua substantia, non ratione, qua quanta diuina virtute, sed spirituali substantiae, vel corporali: si esset actualiter, non quanta conueniret, quod esset realiter praesens cuilibet rei, ad quam haberet immediatum ordi nem, vt declaratum est. ergo hoc potest conuenire diuina vir tute substantiae quantae ratione, qua substantia: non ratione, quo quanta. Minor iam patet· sed maior probat: qa cui potest conuenire causa, seu ratio alicuius effectus, ei potest conuenire ille effectus, siue proprietas, non faciendo vim in nomine effectus, siue proprietatis: sed causa, vel ratio, per quam conuenit substantiae spirituali, vel per quam conueniret substantiae corporali, non quantae esse praesentem alteri est immediatus ordo ad alterum, vt dictu est priu:: hanc autem rationem, seu causam Deus potest communicare substantiae quantae inquantum substantia est. ergo idem censendum est quantum ad hoc de substantia manente quanta, sicut de spirituali, vel de corporali, si non esset quanta actualiter. Quod autem talem ordinem possit substantiae communicare, patet ex hoc: quia si non esset quanta actu, non haberet ordinem nouum ad alias res, sine ratione conuersionis earum in ipsam, siue alia quacumque ratione: quam non possit habere manens sub qᷓ titate.

Item virtute diuina potest impediri omnis effectus quantitatis manente quantitate: excepto effectu formali, qui est dare esse quantum: quia priuare quantitatem omni effectu non implicat contradictionem: sed quantitas per hoc solum, quod est dare esse quantum non impedit formaliter, quin substantia possit habere omnem istum ordinem ad aliam rem: quem haberet, vel habere posset, si non esset quanta: ordo enim substantiae ad substantiam praecedit, vel praecedere potest quantitatem: & omnia, quae competunt ei ratione quantitatis. ergo substantia quanta, manens quanta potest habere ordinem cundem ad quancunque rem, quam potest habere, si esset sine quantitate. ergo cum substantiae spirituali de se, vel corporali si non esset quanta, pos set conuenire, quod esset praesens omni alij rei, ad quam haberet immediatum ordinem.

Item potest diuina virtute conuenire corpori Christi manente eius quantitate, vt sit prae seus cuilibet corpori, ad quod habet immediatum ordi nem diuina virtute. Et ideo non obstante, quod sit in coelo circunscriptiue: habet tamen immediatum ordinem ad species sacramentales ratione substantiae conuersae in ipsum: vel ex aliqua alia causa nobis occulta. Propter quod potest esse realiter vbicunque sunt species sacramentales, quarum substantiae sunt in corpus Christi conuersae.

sed licet ista opinio sit multum subtilis, & proba bilis: tamen continet aliqua dubia. Quod enim primo po nit triplicem modu essendi in alio verum est, quod illud, quod supponit in secudo membro, quod omnis distantia est per interpositionem quantitatis, quae impedit praesentiam: intelligendum est actu, vel aptitudine: quia si solum de actuali intelligeret, falsum esset. si enim esset vacuum inter Romam, & Parisius, vel inter coelum, & terram, & nulla quantitas in medio non propter hoc vnum esset alteri praesens: sed ita absens, sicut modo: quia si non esset actu quantitas distinguens vnum ab altero: possent tamen esse. sed quando, nec actu potentia est quantitas distinguens: nec in extremis, nec in mediis: tunc non est distantia. Vnde cum quantitas non distinguat nisi quanta, quae prohibet simul esse: inquantum vna extremitate sui tenet vnum, & alia aliud, ipsum non quantum, quod quidem non contingit a nullo disiungit. Vnde angelus non potest dici distare ab alio, si non sit diffinitiue in quanto.

Vel potest dici, quod si actu tantum, & non solum aptitudine ab omni substantia amoueretur quantitas illa a nulla re distaret, nec praesens, aut propinqua esset propinquitate, & praesentia situali: praesentia autem & propinꝗtate virtuali, & essentiali posset esse praesens. Et cum esse praesens, & propinquum sit aliquid positiue per hoc solum, quod non est alicui absens, vel distans locali ter, & situaliter non sequitur, quod sit ei praesens, vel propinquum situaliter, nec localiter: quia non quantum non est natum affici huiusmodi relationibus corporalibus.

similiter non videtur bona consequentia sua, quod omnia non quanta sint omnibus praesentia, quia nulli sunt absentia, veldistantia: quia si intelligatur de prae sentia situali, bene sequeretur in subiecto apto nato: sed tale non est quantum. si autem loquatur de alia, non sunt opposita priuatiue, propter quod quarentia vnius non poneret alterum.

Item bene dicit, quod cor pus Christi in loco specierum non est circunscriptiue, nec diffinitiue, sed praesentialiter per exhibitionem suae essentiae. sed comparatio corporis siue quantitate ad spiritum est intelligenda quantum ad distantiam, & absentiu: quia sicut spiritus non distat ab aliquo corpore, sic nec corpus circunscripta quantitate. sed quod vltra dicit, quod sicut spiritus potest esse praesens locis pluribus sic corpus circunscripta quantitate non videtur: quia spiritus est prae sens pluribus locis per carentiam quantitatis, sicut per causam, sine qua non: sed per suam virtutem, & naturam, sicut per causam propriam: qua omne corpus est ab eo mobile, & sibi subiicibile secundum eos. sic autem non potest dici de substantia corporali sublata quantitate: nisi dicatur, quod humanitas Christi hoc, & plus habet per gratiam, quod aliqu is angelus per naturam: imo etiam corpori Christi collata est potestas super omne corpus. In mat thae. Data est mihi omnis potestas in coelo, & in terra: vt sicut omnis virtus actiua angeli est data animae Christi: sic omnis virtus actiua corporis cuiuscunque sit data cor pori Christi. Propter quod sublata quantitate, non solum non distaret, sed esset praesens omni corpori: sicut angelus secundum eos praesens est omni corpori: quia omne corpus ab eo mouetur. Et tunc anima Christi, & corpus Christi essent vbiq, propter immediatum ordinem ad posse mouere omne corpus ante conuersionem, non obstante quantitate: sicut est in altari per ordinem conuersionis non ob stante quantitate. Vnde sequerentur duo contra eos: primo, quod nullum aliud corpus a corpore Christi posset esse praesens alteri corpori: quod non tangeret: sicut nec pontaliud corpus mouere, nisi per contactum suae quantitatis. secundo, quod corpus Christi sine conuersione, & ante conuersionem, non solum posset esse, sed esset actu praesens omni cor pori, quod non tangeret: quia sine contactu molis potest mouere per appetere suum omne corpus, sicut angelus per vel le secundum quosdam.

Postea dubium est, quod assumit, quod Deus potest dare substantiae quantae, ratione qua sub stantia id, quod habet substantia non quanta de se: quia hoc verum est: de his, in quibus quantitas impedit effectiue: puta, quod substantia moueat intellectum non mediante quantitate, quae mouet sensum, vel aliud huiusmodi: sed non illud, quod ipsa impedit formaliter, quandiu ipsa est forma. Cum ergo quantitas corporis Christi: per quam formaliter est in coelo circunscriptiue impediat non effectiue, sed for- maliter, & faciat ipsum distare, & esse alibi ab alteri, quam diu manet informatum quantitato, non videt, quod possit esse praesens in altari quacumque virtute, nisi forte dicat sic, quod sicut esse extensum est effectus formalis quantitatis, & tamen potest fieri, quod aliquid habeat quantitatem, & sit subiectum eius, nec tamen erit extensum secundum omne illud, quod substentat quantitatem, sed secundum quantitatem, quam habet, & materiam, & huiusmodi: sed non secundum formam sobstantialem, vt homo, sic non potest fieri, quin corpus Christi quandiu habet quantitatem secundum illam quantitatem distet ab alio quanto separato, sed potest fieri, quod secundum quod corpus substantia est, non distet, sed sit praesens. Et sic est in proposito perconuertionem substantiae in substantiam, non vt quanta est, sed vt substantia est. sed tunc ipsa quantitas non esset in altari.

NVNC tertio tangenda sunt quaedam dubia circa praedicta. Et videtur, quod si Deus conuerteret panem in corpus Petri, sicut conuertit in corpus Christi non propter hoc corpus Petri esset in loco panis, sicut nunc est corpus Christi: quia licet per illam conuersionem substantia corporis Petri, vt substantia, & non, vt quantitas haberet habitudinem ad locum, sicut terminus alicuius ibi prius locati, non tamen habitudinem realis praesentiae: quia non habet sic habitudinem super omne corpus, sicut Corpus Christi: sed si data esset ei omnis potestas, sicut corpori Christi: tunc idem esset.

Vel potest dici, quod hoc habet corpus Christi, non ratione potestatis, sed ratione coniunctae diuinitatis: propter quod si non esset quantum, ipsum esset vbique, sicut Deus. sed sola quantitas, quae facit ipsum esse, hic impedit ipsum esse alibi, quamuis nunquam deitas filij sit sine corpoe, sicut anima rationalis est tota in qualibet parte corporis. Et quamuis ipsa existens in pede habeat potentiam visiuam, non tamen habet eam in pede, quia illa est determinata ad oculum. sed potentiam intellectiuam, & volitiuam ipsa habet vbique : sic quod nullius corporis est actus. sic si Deus assumpsisset angelum, ille fuisset vbique per naturalem concomitantiam. sic ergo si sit aliquid in loco, ad quod corpus Christi coniunctum diuinitati habeat habitudinem, non vt corpus quantum est, sed solum vt substantia est ibi poterit esse cum diuinitate sua, & in pluribus locis simul, si plura talia habeant habitudinem talem. Et sic est hic per conuersionem.

sed contra hoc est, quod dicitur de anima Christi separata, quae quantitate non afficiebatur: & erat coniuncta diuinitati: nec tamen propter hoc erat vbique, sed tantum in inferno. Alias non di ceretur descendisse ad inferos.

sed posset dici descendisse ad inferos secundum specialem effectum, quo illuminauit animas sanctorum patrum existentes in limbo. Et sic non erat in coelo: quia non illuminauit angelos vsq, ad resurrectionem, vel ascensionem. sed per concomitantiam, & essentiae praesentiam: ex quo nusquam erat diffinitiue, sed secundum eos videi, quod vbique erat, sicut Deus, sicut intellectus est vbique in corpore cum anima: licet sit spiritualiter praesens fantasmati inquantum ab eo mouetur.

sed non est simile: quia non est deitas affecta anima, vt non possit esse, vbi non est illa, sicut anima afficit sua potentia abstracta

Alia autem instantia est difficilior omnibus his: cum omnes ponant hic esse corpus Christi, per hoc, quod comparat, vt substantia, non vt quanta, videt, quod quantitas cor poris non possit esse hic realiter: quia quamuis quantitas Christi sit idem supposito cum Deo, qui est vbique: ipsa tamen quia est de se determinata ad vnum locum, non est in alio aliquo modo, licet non deserat deitatem. Et similiter licet quantitas Christi non deserat corpus Christi: quia tamen ipsa sibi determinat locum in coelo, non propter hoc ipsa erit alibi, vbi est corpus Christi per modum, quo ipsum accipit, non vt quam tum.

Nisi dicatur, quod aliud est de humanitate Christi: aliud de diuinitate, ex quibus non fit vna essentia, nec per se, nec per accidens, nec vna natura numero: licet in eis sit vna persona. Et ideo potest esse persona alicubi, vbi non est vtraq, natura. Aliud est de substantia, & acci dente, ex quibus per inhaerentiam fit vna natura composita: ita quod vnum est in loco alterius per accidens: ita quod vbicumque est vnum per se, aliud est ibi per accidens: ita quod sicus substantia corpis Christi est in coelo per quantitatem localiter: sic econuerso quantitas eius est in altari per substantia sacramenta liter.

Dicendum est ergo, & datio omnis potestatis non dat corpori Christi, quod sit, vel esse possit praesens omni corpori. Nec consi: nilis virtus dat hoc angelo: quia si ignis, qui habet virtutem super omne calefactibile, vel primum coelum, quod habet virtutem super omne alterabile prinarent suis quantitatibus, non propter hoc ipsorum substantia esset praesens realiter suis mobilibus, plusquam ante. Nec iterum coniunctio ad diuinitatem dat hoc sibi etiam si esset non quantum. Nec hoc dedit animae intriduo: quia sicut quantum, cuius albedo non est ei coextensa, nisi in par te: non facit, quod sua albedo sit, vbicumque ipsum est: quia non est in illo loco, vbi est pars non alba: sic, quia nulla creatura coaequatur Deo in extensione virtuali: ratione cuius ipse est vbique realiter praesens, quamuis anima, vel angelus, aut corpus, vt substantia sit Deo coniunctum nunquam ex hoc habet, quod sit, vel esse possit, vltra quam coarctatio suae naturae requirit. sola ergo causa essendi corpus Christi in altari, realiter est conuersio corporis praeexistentis ibi localiter facta in ipsum, sicut alias declarabitur.

Et licet praedicta opinio non dicat, quod potestas data, vel diuinitas coniuncta hoc faciant, sed sola conuersio: tamen in hoc defecit, quod non sufficienter declarat, quomodo conuersio hoc faciat. si enim conuersio non facit hoc: nisi quia facit habere ordinem ad substantiam, vt substantia est, sicut angelus non quantus habet ordinem ad corpora, istud non sufficit: quia sicut modo dictum est in primo lib. dis. 37. Habitudo, vel ordo motoris ad mobile, quem habet angelus ad corpora, non sufficit ad hoc, quod dicatur eis esse praesens essentialiter. Et ita per hanc viam non sufficienter patet modus, per quem corpus Christi sit realiter praesens.

Ad argumentum dicendum, quod idem corpus non potest esse in pluribus locis localiter, & circunscriptiue, vel diffinitiue: sed potest esse in pluribus sacramentaliter, & in vno localiter, & in alio sacramentaliter. Et hoc haberet corpus Petri, sicut corpus Christi: si ita fieret conuersio in ipsum: dato quod nec daretur sibi omnis potestas, uec vniretur sibi diuinitat. Et haec sufficiant ad praesens de quaesito.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1