Quaestio 2
Quaestio 2
utrum Christus sit in altari totaliter
SECVNDO quaeritur vtrum Christus sit in altari totaliter. Et videt, & non sit ibi secundum diuinitatem, quia cum brutum manducet cor pus Christi manducaret diuinitatem, quod videt absurdum.
CONTRAsi vbicunque est Christus modo indiuisibili ibi est totus, & totum quicquid Christi, sic est in proposito. ergo &c.
Respondeo, dicendum, quod Christus totus est hic, & totum, quod est in Christo: totum, quod est personae naturae diui nae, & humanae: substantialis, & accidentalis: sed solum cor pus Christi est sub specie panis ex vi sacramenti, & solus sanguis sub specie vini. Reliqua vero vtrobique sunt ex naturali concomitantia. Primum patet: quia quicquid significatur per verba formae, est in sacramento ex vi sacramenti: aliter essent falsa, & nihil plus, quia non agunt, nisi sipnifi cando. Vnde directe non plus agunt, quam significent. secundum patet, quia quae abinuicem non separant, vbi est vnum ibi est reliquum ex naturali concomitantia: saltem vbi est illud, quod non excedit, & reliquum, quod dico, quia non vbi cunque est Deus, est homo assumptus, sed econuerso, sed sic est in proposito. ergo &c.
De quantitate autem quomodo sit, hic est vna singularis opinio, quae primo recitabitur cum suis annexis. secundo inquiretur de his, quae opinio implicat.
CIRCA primum primo ponetur opinio cum suis motiuis. secundo ponentur rationes ad principale, quas faciunt pro, & contra. Tertio ponei responsio ipsorum.
Quantum ad primum dicunt isti, quod corpus Christi potest esse in hoc sacramento sine quantitate, quamuis substantia. & quantitas non separentur secundum inhaerentiam vnius ad alterum, quia difficile videt, quod quantitas sit alicubi, nisi modo quantitatiuo.
Probant autem hoc multipliciter. Primo sic: quia non sequitur, quantitas Christi non separatur a corpore suo. ergo est cum corpore in sacramento per concomitantiam. sicut enim locus coeli non separatur ab eo secundum contactum, qui tamen propter hoc non est in sacro, sic videtur & hic.
secundo sic cessante causa, cessat effectus. & ideo cum corpus Christi, sic hic propter ordinem, quem habet ad species, vt substantia, non vt quanta. ergo est hic substantia, & non quantitas.
Tertio arguitur, quod non sequat, Deus facit, quod calidum praesens calefactibili non comparetur ei in ratione calefacientis suspendendo actionem, & retinendo calorem. ergo licet non faciat quantitatem corporis Christi in se indiuisibilem: quia esset contradictio, potest tamen facere ipsam comparari ad speecies, quae sunt extra modo indiuisibili, hoc non sequitur, quia non est simile, quia quod sequitur ad approximationem agentis ad patiens est aliquid absolutum, quod Deus potest impedire. sed sicut non potest facere, quod qualitates vnius rationis adinuicem comparatae vna non sit inferior alia, vel aequalis, sic etiam nec quantitates adinuicem quio vna sit maior, vel minor, aut aequalis. Quo facto, non com paretur similiter ad totum, & ad partem.
Quarto sic, impossibile est, quod quantitas comparetur quantitati, modo naturae incompossibili, sed modus naturae quantitatis est diuisibilitas. ergo impossibile est, quod quantitas comparetur modo indiuisibili. sed si quantias corporis Christi prae sens esset speciebus modo substantiae, comparetur ad eas modo indiuisibili. ergo &c.
His visis ponendae sunt ratione:, quae fiunt ad quaestionem pro, & contra. Contra, sunt duae. Prima talis. Idem non potest esse maius, & minus alio: sed hoc sequaeretur, si Christus esset totus in hoc sacro. ergo &c. probatur minor, quia Christus secundu veritatem maior est in propria quantitate dimensionibus specierum, sed si esset corpus sub speciebus, non esset maior: imo minor, quia contentum non excedit continens: imo exceditur. ergo &c.
secuda est talis, corpus ratione suae quantitatis comparatur ad locum circunscri ptiue, sed corpus Christi non est in hoc sacramento circum scriptiue. ergo non est ibi quantum ad quantitatem.
Ratio prob. est ista. Vbi est pars, ibi est totum, nisi adinuicem separentur: sed corpus Christi, quod est pars totius suppositi, est in hoc sacramento, nec separatur a quantitate sua, nec ab aliis, quae sunt in Christo. ergo omnia illa sunt in sacramento.
Respondent ad primam, contra. quando dicitur, quod Christus est maior speciebus sacramenti, verum est secundum se. quando autem dicitur, quod non est maior, quia contentum &c. dicunt, quod hic est mala imaginatio. Non enim Christus continetur a speciebus, quasi species sint concauae, infra quas contineatur corpus Christi, sed sic est ibi, vt nec eis commensuretur, nec excedat, nec excedat per consequens, sed solum praesens est speciebus absque commensuratione sui ad eas.
Ad secundum dicunt, quodlicet Christus fit in hoc sacramento, non tamen est ibi ratione quantitatis, quia sic esset ibi circumscriptiue, sed solum ratione substantiae, & per accidens est ibi quantitas, secundum modum substam tiae.
Ad argumentum pro. dicunt, tenendo modum istum, quod sicut non est separatum corpus Christi a loco suo, per hoc, quod est in hoc sacramento: cui tamen proprius locus Christi non est praesens, ita non oportet corpus Christi separari a sua quantitate realiter, licet corpus Christi sit praesens huic, & non sua quantitas. Cum ergo arguitur, vbi est pars, ibi est totum, nisi abinuicem separentur, verum est de his, quae sunt in loco localiter. Quae autem sunt in loco per solam habitudinem ad locum, licet sint inseparata in essendo in se: posunt tamen separatim, & seorsum alteri praesentia esse: si vnum sine alio habeat habitudinem, quemadmodum corpus Christi praesens est speciebus propter habitudinem conuersionis in ipsum: nihil autem alterum eorum, quae sunt coniuncta ei reali ter: oportet habere habitudinem ad locum talem, nec per consequens fieri ei praesens.
secundo, inquirendum est de istis dupl'r. Primo, respondendo ad rationes quatuor istius opinionis. secundo inquirendo de solutionibus, quas dant ad alias tres rationes.
sustinendo igitur opinionem commurem. scilicet quod sit ibi quantitas modo indi uisibili, quia per modum substantiae, non ex vi sacramenti: sed ex naturali concomitantia, ad rationes eorum est responden, dum.
Ad primam dicendum, quod non est simile de contiguis, quorum non ipsa sunt simul, sed eorum vltima sunt simul, nec vnum locatur per aliud. Vnde ignis, & aer non separant secundum contactum: tamen ignis est in coelo, sicut in loco immediato: aer autem non, sed in ipso igne. Aliud est de accidente, & sobiecto, quorum vnum peraliud est in loco, & quorum vnumcum alio facit vnam naturam: ita quod illud, quod conuenit vni perse, conuenit alteri per accidens. Et est consequentia talis: quantitas Christi non separaturab es sentia, & natura corporis Christi, sicut nec albedo a quam titate. ergo cum corpus Christi sit in sacramento per se: ibi eris quantitas per accidens, sicut vbi est quantitas perse, ibi est & eius color per accidens. Nec est simile de loco, & locante: quae differunt per essentiam, & naturam, & subiecto, & supposito, & vnum est extra aliud, & separatum, vt dicitur. 4. Physi corum.
Ad secundum potest dici, quod consequentia est nulla, quia licet cessante causa, cesset effectus inquantum huiusmodi: tum quia aliquid est causa vnius per se, & alterius per accidens: imo etiam calidum, quod est causa calefaciendi per se est causa oppositi. scilicet frigefaciendi per accidens. ideo non se quitur, cessat a caliditate per se. ergo cessat a causando. Constat enim, quod substantia non est in loco causaliter, vt substantia est: sed, vt quanta: ita, quod quantitas est causa essendi in loco: non tamen propter hoc sequitur, quod sola quam titas substantiae sit in loco: imo ipsa quidem quantitas est in loco perse: substantia vero per accidens. Et similiter, quia substantia est in sacramento, vt substantia est, non vt quanta est, propter hoc sequitur, quod quantitas non est hic per se, & directe ex vi sacramenti, sed solum substantia. Non tamen sequitur, quin quantitas sit hic cum substantia ex naturali concomitantia: imo sequitur, quod sit, ex quo est idem subiecto.
Ad tertium dicendum, quod Deus non potest facere quin quantitas corporis Christi alteri comparata, non fit maior, vel minor, vel aequalis. Vnde quantitas corporis Christi est multo maior, quam quantitas hostiae. sed quia quantitas corporis Christi non est in hostia per se: sed per hoc, quod ipsa est in subiecto corporis Christi. ideo cum substantia corporis Christi sit in altari, solum infra circunferentiam hostiae, sicut & substantia conuersa erat. ideo solum ibi, & non extra est quantitas corpis Christi sacramentaliter. Et sicut anima coniuncta est in loco per accidens ratione. scilicet quantitatis sui corporis: nec tamen propter hoc ei commensurat: quia ei repugnat, sic quantitas est in hostia per necessariam concomitantiam corporis: non tamen commensuratur quantitati hostiae: quia repugnat quantitati secundum esse non quantitatiuum conmensurari quantitati, prout habet modum quantitatis, vel sicut anima, cui re pugnat per se circumscribi, est tamen circunscriptiue in loco per quantitatem, non quod ipsa mediante circunscribatur: sed quia sua quantitas circumscribitur: & ipsa immediate est in loco circuscribente. sic econuerso quantitas, cui repugnat esse indiuisibile: est tamen modo indiuisibili in sacramento per substantiam indiuisibilem: non quod ipsa ipse habeat modum indiuisibilem, sed quia substantia, in qua est, vt sic, habet modum indiuisibile: quia sicut punctus tangit lineam modo indiuisibili. scilicet secundum modum suum, non illius sic substantia, quae sine quantitate conuertitur, & per consequens, vt indiuisibilis, comparatur ad suum terminum indiuisibiliter: licet ille sit diuisibilis inquantum quantitati coniunctus. Et sicut anima erat in loco per diuisibile, modo diuisibili: qa mediante sua quantitate occupabat locum diuisibilem, & diuisibiliter, sic econuerso quantitas Christi, per eius substantiam succedentem modo indiuisibili substantiae conuersae infra species, erit ibi modo indiuisibili: quia per suam substantiam erit ibi praesens mediante indiuisibili. Non enim plus repugnat diuisibili esse in loco indiuisibiliter, quam econuerso indiuisibili esse in loco diuisibiliter. Nec obstat, si dicat, potentia visiua inhaeret animae, nec propter hoc est in pede, vbi est anima, quia anima excedit potentiam visiuam, nec per eam tota terminatur: sed corpus Christi, quod ratione corporeitatis est in sacramento, non excedit suam quantitatem, vt possit esse alicubi sine illa, quae est suus terminus, & totalis.
Ad quartum dicendum, quod verum est Deum non posse facere de aliquo aliquid illi incompossibile, quia contradictio esset. Item bene est incompossibile id, quod est diuisibile inquantum huiusmodi es se indiuisibile, & econuerso. sed id, quod intrinsece est diuisibile: comparari ad aliquid extra modo indiuisibili videtur possibile etiam per naturam: secundum quod dicunt perspectiui speciem visibilem, quae diuisibilis est, vt ad oculum apparet, modo indiuisibili comparari ad speculum: tum quia, vt dicunt, recipitur in puncto: tum quia ad diuisionem speculi multiplicatur in tanta quantitate, situt prius sic punctus ad diuisionem lineae. Multo magis hoc est possibile diuina virtute. Item sicut quando sphericum tangit in puncto planum, vel vnum sphericum aliud in connexo, vtrunque est diuisibile: & tamen adinuicem comparata commensurantur modo indiuisibili: quia illud, secundum quod se contingunt, est indiuisibile: ita quantitas hostiae, & corporis Christi: licet sint duo in se diuisibilia: quia tamen adinuicem comparantur mediantibus duobus indiuisibilibus, scilicet substantia panis, & vini: quae conuersa est, & substantia corporis Christi: in quam conuersa est, quae primae successit, quorum comparatio adinuicem habuit modum indiuisibilem. ideo & ista mediata modo indiuisibili adinuicem comparantur.
secundo, inquirendum est de solutionibus, quas dant ad tres alias rationes. solutio, quam dant ad primum argumentum, est bona: quia non sequit, quod Christus sit maius, & non minus: sed sequit, quod secundu quod est in coelo, est maior hostia: secundum autem quod est in hostia, nec est maior, nec minor, nec aequalis: quia non est ibi modo quantitatis per circunscriptionem: sed per conuersionem, nec est in concauitate aliqua. Praeterea cum duo corpora sint maiora, quam vnum: cum Deus possit facere duo corpora esse in eodem loco: pari ratio ne, & maius corpus esse in minori loco. Et si potest hoc localiter, multo magis non localiter: sed sacramentaliter.
Ad secundum etiam bene soluunt: quia non sequitur si non est circunscriptiue. ergo non est hic eius quantitas: sed tantum quod non est hic quantitas per se, sed per concomi tantiam ad corpus, quod est hic conuersiue. Non autem potest dici, quod sicut quantitas Christi est hic per conuersionem factam in suum subiectum, quod sic econuerso quantitas hostiae sit in coeli per conuersionem sui subiecti in illud, quod est in coelo: quia quantitas hostiae separatur a suo subiecto, & fit sine subiecto. Et similiter si quantitas Christi, quando in eius substantiam substantia panis conuertitur, separaretur a subiecto Christi, non esset in hoc sacramento: sicut nec anima fuisset in triduo, quando erat separata, quamuis in hoc sit dissimile de anima, & de quantitate: quia anima non determinat sibi locum, sicut quantitas: Vnde sicut in praecedenti quaestione dictum est: vbi est anima, ibi sunt potentiae abstractae, quae non determinant sibi locum: non autem organice, quae determinant: sic etiam facile est dicere de omnibus, non quantis, quae sunt vnum subiecto cum corpore Christi, quod sint in sacramento per concomitantiam. sed de quantitate, quae determinat sibi situm, est difficilius. Dissimile tamen est, vt supra dictum est de potentia, quam anima excedit: & de quantitate, quae est talis terminus corporeitatem intra se includens, vt nisi separetur nusquam possit esse sine ea.
Ad argumentum in contrarium, prout est contra suam singularem opinionem non bene respondet. Verum est tamen, quod forma arguendi non valet: quia etiam loquendo de essendo in localiter maior est falsa. si enim brachium meum, quod est pars mei, sit in aqua: non sum per hoc totus in aqua: sed tantum secundum illam partem: & tamen non sum separatus a parte illa. sic posset dixi, quod Christus non est separatus a suo corpore. nec tamen totus est, vbi est suum corpus, secundum alias sui partes: licet sit ibi secundum partem, quae est corpus: sicut totus Christus est vbiq,, non tamen totum corpus Christi, nec ipse secundum totum sui, sed solum secundum deitatem.
sed sua solutio non videtur valere: quia licet coniunctorum secundum rem: vnum possit habere habitudinem realem ad aliquid extrinsecum: ad quod aliud non habet: imo nullam, vel contrariam: sicut quantitas hominis, & quantitas rei inanimatae sunt aequales: substantiae vero sunt inaequales: tamen coniunctorum secundum rem inseparabiliter secundum quanlibet partem sui, quod vnum sit realiter: vbi aliud non est realiter, & sit realiter praesens: vbi aliud realiter est absens, & distans, quando sunt aequa lis'ambitus, & maxime, quod contentum sit extra continens idem supposito, & vbi non est ipsum continens, videtur absurdum. Et sic est in proposito: quia si corpus Christi non haberet habitudinem ad species, nisi sicut signatum ad signum, & non esset ibi nisi sicut in signo, nullum inconueniens esset, ibi esse corpus Christi sine quantitate: sicut species aliqua representat substantiam, quae non representat eius quantitatem, & species intelligibilis vniuer sale sine singularibus, a quibus tamen non separatur. sed quod corpus realiter contentum infra suam quantitatem, & limitatum, & terminatum per eam, illa non derelicta, sed manens sic ea affectum infra eam inclusum, & diffinitum possit esse reallter presens alicubi extra eam, quod sine ea vi detur simile Idaeis Platonis, qui posuit vniuersalia sepa rata secundum esse, quae tamen ponebat esse substantiam corporalium. Et ideo non valet.
On this page