Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum peccatori sit deneganda communio?
QVARTO Quaeritur, vtrum peccatori sit deneganda communio? Et videtur & non: quia non negatur furioso, nec frenetico, qui carent vsu rationis. ergo multo minus peccatori, qui non caret.
RESPONDEO, circa istam quaestionem videnda sunt tria. Primo, de peccatoribus, vtrum sit eis communio denegada. secundo, de amentibus. Tertio, de impuberibus.
QVANTVM ad primum sunt vndecim conclusiones secundum multas diuisiones. Prima, quia aut sacerdos habet certitudinem, aut suspitionem. si habet certitudinem, aut est sacerdos, qui non tenetur ei ministrare sacramenta: puta, quia non est cura tus eius, vel non tonetur pro tunc: quia non est dies Paschatis, nec est infirmus, & tunc debet ei denegare: quia debet a peccato mortali proximum impedire quando potest: potest autem hic, quia etiam non peccatori non tenetur dare. Vnde si nesciat etiam nisi per confessionem potest negare: quia non ex confessione ius illud acquiritur: quia alias habet ius negandi, eo ipso, quod alius non habet ius petendi ab eo. Et sic dicitur de tempore ordi. c. Ad aures. quod religiosis contra voluntatem abbatum petentibus ordines debent denegari: quia non habent ius petendi. Et verissimile est, sunt indigni, quando qui nouit eorum conscientias, non vult eos promoueri.
secunda conclusio est, quod si sacerdos, qui innocenti tenet dare, sicut curatus, vel vicarius eius in Paschate scit crimen eius esse notorium, & manifestum: tunc debet denegare in publico, & priuato, quando est mortale. si autem est occultu, tunc debet denegare in occulto non in publico: quia esset proditor criminis, aut reuelator. Quod probatur de officio ordinarij. c. 2. vbi dicitur, qui sacerilos, qui noult crimem occultum parochiani debeteum arguere In priuato, non in publico nominari. si autem requiratur ab illo, qui passus est damnum debet excommunicare in generali non nominatim: sicut Christus dixit in ganerali, vnus ex vobis me tradet: Et similiter illi debet negare eucharistiam in occulto nonin publico: sicut & Christus dedit eam Iudae coram aliis. Et ad idem est de tempore ordi. c. Ex tenore. vbi illoe, qui habent ius petendi ordines ratione beneficij: non duber praelatus repellere praexextu peccati occulti.
Tertia conclusio est, quod hoc est verum de peccato occulto aliter noto, quae per confessionem: quia si per confessionem solum nouit peccatum in poenitente debet quidem eum monere in occulto, vt desistat. sed si instet, & petat, vt sibi debitum non debet ei negare: quia scit, vt Deus, non vt homo: vt dicitur in decre. de offi. ordi. c. 2. Negat autem, vt homo in foro contentioso, nec ex confessio ne acquirat sibi ius negandi, quod prius non habebat. Et quamuis repellendo in occulto nullo alio vidente, non reuelaret confessionem tamen ex confessione, extra iudicium confessionis nulla exceptio sibi datur, plusquam si nesciret: quia nescit, vt Deus. si autem peteret ab illo, qui non tenet, vel quando non tenetur, cum possit negare etium sino peccato multo magis peccatori non quidem obi lciendo sibi pctih confessum, sed dicendo se non teneri: & in hoc bene facit negando gladium furioso.
Ex his manifestum est, q publicae meretrices, & publiol vsurarij sunt omnino ab altari arcendi, nisi poenitebtiam egeritit: ita, q post poenitem tiam priuatam possunt admitti alcucharistiam secreto: non autem in publico, nisi post publicum poenitetiam propter scandalum. Nam manifesta delicta nou sunt occulte corrigenda: sed debent aedificari de poenitentia, qui fuerunt scundalizati de culpa. Vnde vel sacerdos debet iniungere poe nitentiam publicam, vel debent publicare, quod ipse est vero penitens. Ar. extra de poe. & remis. c. 1. De vsaris. c. Quia in omnibus.
Quarta conclusio est, quod histrionibus neganda est communio, vt videi, seeundum quod diciende con sec. di. 2. c. Pro dilectione. sed ibi loquit de histrione mago, cuius ars est mortalis. sed vbi ars histrionum sine mortali exercetur, non videtur eis propter venialia communis deneganda.
Quinta conclusio est, quod non est danda hostia simplex pro hostia consecrata: quia esset idololatria, cum iste cibus fit a sumentibus adorandus, iuxta illudi manducauerunt, & adorauerunt &c. Vnde extra de colebra. mis. c. de homine. dicitur de sacerdote, qui suppresiis verbis, quibus conficitur corpus Christi propter remorsum conscientiae reliqua missae se agere simulabat, quod grauius peccat, quia populum decipit. Et abiicienda sunt falsa remedia, quae sunt veris periculis grauiora.
sexta conclusio est, quod si quaerai, vtrum eucharistia sit propter suspisionem deneganda? videtur distinguendu: quin si leuis est, deponi debet: si probabilis, nec etiam propter hoc debet negari, si violenta, negari debet: vbi propter certitudinem negarei. Quod autem si est suspicio probabilis, non debeat negari, probatur: quia nec maritus propter huiusmodi sa spitione debet negari debitum, vt dicit de sentem, excommu. Inquisitioni.
septima conclusio est, quod non est propter suspicionem probandam danda cucharistia, vt dicitur. 2. q. 5. saepe contingit.
Nona conclusio est. Quod illud, quod dictum est de peccatore intelligendum est de non poenitente: quia si poeniteret, & confiteret, etiam suspendendo non negatur, sicut de haereticis. c. super eo lib. 6. vbi poenitentia, & eucharistia non negantur relapso cum paratus est incendio. Et dis. 86. c. Tanta. etiam excommunicato, & cuicumque in morte non negat poenitentia, nec per conse- quen viaticum, quod in poenitentia inclusum intelligitur: vt dicit de poeni. & remis. c. Quod in te.
Decima conclusio est. Quod si est contritus, & confessus: sed sacerdos non potest absoluere, non propter hoc debet ei eucharistiam negare in Paschate: nisi esset vinculu sententiae excommunicationis: quia sicut sacerdos contritus quando non habet, cui confireat propter necessitatem potest celebrare, sic iste communicare.
Vndecima conclusio est. Quod quando sacerdos inhibet venire ad communionem, nisi sibi, aut vicario confessos, & excommunicat contra facientes quantum ad confessos praedicatoribus, & minori bus sententia talis est nulla: tum quia est error intollerabilis, & expraessus: quia confessis fratribus non dobent ipsi negare: tum quia sententia lata est contra constitutionem. c. Inter cunctas. & ibidem denunciatur irritat licet nunc videatur illa irri tatio in vienensi concilio reuocata.
CIRCAI secundum sunt qua tuor conclusiones. Prima, quod si sunt perpetuo furiosi: ita q nec actualem, nec habitualem habuerit vnquam deuotionem circa sacramentum non sunt communicandi: licet sint baptizati, & confirmatitꝗa hoc sacramentum requirit denotionem, dicente apostolo. Probet autem seipsum homo,
secunda conclusio est, quod si habent, lucida interualla: & tunc habuerunt deuotionem ad sacramentum, & peti uerunt, debent communicari, sicut dicit. 26. 4. 6. si quis in infirmitato poenitentiam petierit, & post in frenesim lapsus &c. eucharistia ori eius infundatur: suple si sine expuitione, vel vomitu, vel irreuerentia fieri potest, aliter non-
Tertia conclusio est. Quod si in sanitate non petiit, dari non debet: sicut nec baptismus, nisi ex bona conuersatione praeterita verisimile sit, quod si praeuidisset istum casum, quod eam petiu isset. Tunc enim habet deuotionem habitualem interpretatiuam, quae sufficit.
Quarta conclusio est, quod daemoniacis debet dari communio secundum Thomam. Nisi constet eos pro crimine torqueri quo casu pro excommunicatis sunt habendi: qui sunt traditi sa thanae. Et sic posset intelligi, quod dicit Dio. de energumenis.
CIRCA tertium sunt duae conclusiones. Prima, quod impuberes, qui carent penitus discretiono, vt ante sept ennium: quia infantium aetas, quod videt, ignorat, vt dicit. C. de fal. mo. l. vnica. non sunt conicandi: quamuis Graeci contrarium faciant: quia dicitur. 1. Cor. 11 peccare non diiudicans corpus Domini. Ex quo non videi debere dari, nisi diiudicanti actu, vel habitu: quod non est in illo, qui non habet, nec vnquam habuit iudicium rationis.
On this page