Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

utrum species in sacramento altaris possint aliquid immutare

QVAESTIO QVARTA De immutatione specierum actiua, & passiua.

Thom. 3. q. 77. art. 3. &. 4. vsq ad. 7.

QVAERITVR Quarto, vtrum species in sacramento altaris possint aliquid immutare. Et videtur quod non, a pari ratione possent immuta bili quia agens naturale agendo compatit, primo de generatione non autem possunt immutari naturaliter, nec annihilando: quia natura sicut non agit ex nihilo, sic nec redigit in nihil, nec cedendo in potentiam materiae, quae ibi non est. ergo &c.

IN Coutrarium est sensus: quia omni illo modo apparent immutare, & immutari, quo prius faciebant.

REsPONDEO, circa haec duo sunt videnda. Primo, quomodo possum immutare. secundo, quomodo immutari.

QVANTVM ad primum sunt tres conclusiones. Prima, quod species remanentes in sacro altaris possunt immutare accidentaliter, & non minus quam prius, siue generando tantum, vt est in mutatione intentionali, quae est secundum passionem animae, quae est salus, & perfectio, secundum quam dicunturpassibiles qualitates, quae ex se pasiionem inferunt sensibus, siue corrumpendo, & generando, sicut est in mutatione reali, quae est secundum passionem naturae, quae magis facta abiicit a substantia. Primum patet quo ad qualitates, quae sunt primo sen fibiles, & non habent a substantia: sed a se seusus immediate mouere. Vnde cum habeant idem esse, quod prius, per consequens idem agere. De quantitate vero dicunt quidam, quod licet si per se sensibile: hoc tum non est, quia agat aliquid in sensum, sed quia percipitur a sensu, sicutecontrario substantia dicitur per accidens sensibile: quia non percipitur a sensu, licet agat in sensum: & tunc quod quantitas careat subiecto: non mutat actionem qualitatum sensibilium, quae existentes in ea subiectiue agunt sine ea. si autem dicatur quantitas esse per se sensibile pro tanto, quod agat etiam ad sensationem simpliciter: cum secundum ea, quae sunt quantitatis: puta magnitudinem, paruitatem, & figuram, & distantiam, & huiusmodi sequatur variatio in immutando sensum a qualitate, quae est primo sensibilis, & quod est causa magis, & minus, est causa simpliciter nihiloninus hoc ipsum potest saluari in quantitate sublata substantia, quia hoc non habet quantitas a substantia, in qua est, sed a qualitate, cui subest nunc, sicut prius. vnde &c.

Item secundo hoc idem patet de immutatione naturali, quia qualitates habent idem esse, quod prius. ergo idem agere, quia agere sequitur esse: quantitas vero nihil ad hot coagit. Vnde in Mathematicis non est motus. Licet autem sensus indicet hanc immutationem realem: ratio tamen haesitat, quia vbi non est principale actiuum, nec aliud: sed principale actiuum non potest esse nisi principale ens, quod solum est substantia, quae hic non est. ideo &c. Et ad hoc dici potest, quod actio, quae est ad principalem effectum, qui est substantia, non est sine principali actiuo, quod est substantia: nisi vt in sequenti articulo dicetur: sed actio, quae est ad effectum non principalem, sed secundarium, qui est accidens, potest esse a solo accidente, cum in actione vniuoca non oporteat agens excedere effectum.

secunda conclusio est, quod possunt immutare substantialiter corrumpendo: puta, quod species vini potest corrumpere guttam aequae impositam: quia quicquid est causa causae, est causa causati: sed alteratio est causa corruptionis, & spe cies alterant per se, & primo. ergo ex consequenti corrum punt: sicut quod est alterans hominem ad mortem est causa mortis, & iudicatur irregularis, qui facit illud, ad quod mors sequitur, ac si immediate occideret. Nec dico, quod quicquid est causa antecedentis, sit causa consequentis semper in positiuis, sed vbi est effectus priuatiuus, sicut est corruptio: quia aut requirit propter se causam, aut propter antecedens: propter se non, quia non est ens. ergo solum propter antecedens. Et sic quod potest in antecedens, potest in consequens tale: propter quod in omnibus sequit, quod quicquid est causa sufficiens alterationis, ad quam de necessitate sequitur corruptio ex hoc ipso est causa sufficiens corruptionis. sed vbi est effectus positiuus, non oportet. Non enim quicquid alterat ad generationem sufficit ad productionem formae: sicut homo generat hominem, & sol alterando, sed solus Deus creat animam infundendo. Vnde etiam in artificialibus inferior ars praeparat materiam, & superior inducit formam.

Sed contra hoc videt, quia natura non potest corrumpere, nisi quod potest generare. Vnde materiam primam, & animam rationalem, & formam coeli, quam non potest generare, nec ponc corrumpere. Item quia corruptio non est nisi proptergenerationem, nisi pos sit generare, non intendit corruptionem.

Dicendum ad primum, quod forma, quae secundum suam speciem non est a natu ra producibilis: ipsa nec est a natura corruptibilis. Vnde & si corruptio huius sequatur ad opus naturae, hoc non est effectiue, sed meritorie, vel demeritorie, sicut in formis gratum facientibus: ad quarum productionem, & destructionem liberum arbitrium non agit nisi dispositiue, & meritorie, non actiue. Dico autem de his, ad quae attingit naturali virtute: quae est ad generandum, & corrumpendum: secus de his, ad quae supernaturali virtute, sicut sacramenta habent virtutem characterem producendi, non corrumpendi.

Ad secundum dicendum, quod natura corrumpit dupliciter, vno modo per substractionem conseruantis, & hoc facit non generando, sicut per motum coeli corrumpitur lux, & nihil inde generatur: quia intendit alibi generare. & ideo cessat ibi, quia simul non potest vbique : alio modo per actionem, & sic natura nihil corrumpit, nisi sit nata inde generare, sed quandoque ipsa non generat nisi partem: sicut in embrionis corruptiono: quae est a natura accidentaliter, multa generantur a natura, & alia forma naturalis generari potuit: licet non illa, quae infusa est. Et similiter spens possunt corrumpere, quia indegenerant formam accidentalem, & si non substantialem, quam tamen apte natae essent generare: licet forte hoc impediatur per accidens ex parte subiecti propter defectum eius.

Et ex hoc sequit tertia conclusio, quae est, quod possunt generare formam substantialem, cuius contrarium dicunt quidam, quia nec virtute propria: quia tunc agerent vltra suam speciem, nec virtute substantiae, cui insunt, quia sunt sine subiecto: nec virtute substantiae, cui infuerunt: quia secundum ordinem naturae nullum instrumentum potest agere virtute principalis agentis, nisi sit actualiter coniunctum, vel nisi recipiat ab eo formam immanentem, vt patet in decisione seminis. sed spens sunt actu separatae a substantia, nec repiunt ab ea aliquam formam immanentem: per quam agant. ideo & c. sed ista ratio est contra eos, vt videtur: quia sicut nihil producit nobilius se in virtute propria: sic vt videtur in virtute sua nihil corrumpit nobilius se: quia nihil corrumpit nisi a fortiori, & digniori. Quod enim corrumpit, aliud dominatur illi. Vnde videi extrancum, quod species possint substantiam corrumpere, vt dicit, & non substantiam generare.

Et dicendum, quod ad generationem oportet dare generans vniuocum: quod est aeque nobile, vel aequiuocum principale, quod est nobilius effectu. sed ad corruptionem, quae potest esse per solam substractionem influentiae conseruantis: quia conseruans influit mediantibus dispositionibus accidentalibus: sufficit corrumpens dominari illis dispositionibus, quibus destructis subiectum corrumpitur.

Et sic propria virtute species possunt corrumpere, & non genercre. Cum enim non habeant, plusquam ante conuersionem, sicut tunc propria virtute non generabunt, ita nec nunc. sed quod postea dicitur, quod nec etiam alterius virtute generant, videt falsum. Et quod dicitur, quod non virtute substantiae, cui insunt, verum est, quia sunt sine substantia. Et vltra quod non virtute substuntiae, cui infuerunt, posset concedi, sed virtute Dei substentantis. Potest enim Deus accidentia sustentare inaequali vigore in quanto cum substantia substentabantur. Vnde si tunc generabant in virtute substantiae creatae substentantis, & nunc generabunt virtute Dei substentantis.

Potest etia dici, quod in virtute substatiae conuersae, sicut semen decisum: quia licit non habeant formam aliam sibi impressam: tamen totum id, quod sunt, & totam naturam habuerunt in subiecto, & a subiecto, saltem sicut a causa materiali. Et ideo quandiu seruatur in eis esse quale in subiecto habebant: per consequens habent tale agere omnino, sicut prius habebant: & in tantum dicuntur agere in virtute substantiae conuersae: ex quo illud, quod in ea habuerunt, illud idem numero cis seruat.

Ex his ergo paret, quod triplici virtute generare possunt primo virtute Dei: quia cum generare non sit magis aptus substantiae, quam subsistere: cum omnis prima substantia subsistat secundum naturam, non autem generet: sicut illis accidentibus virtute Dei competit subsistere: pari ratione generare: cum Deus possit communicare superriaturaliter vni creaturae, licet inferiori illud quod conuenit superiori naturaliter, sicut coelo generare animam: quod conuenit animali naturaliter, sic & generare substantiam, quod conuenit substantiae, naturaliter Deus potest communicare accidenti supernaturaliter· secundo, virtute substantiae, quae fuit vibi, vt dictum est. Tertio, virtute coeli. sicut enim cum mus generat murem hoc facit immediate potentia generatiua muris in virtute ipsius muris particularis agentis: & cum hoc in virtute coeli: quando autem mus per putrefactionem generatur: hoc est totaliter a virtute coeli: sic quando coelum conseruat vinum ante consecratio nem: qualitas vini in virtute ipsius, & coeli generat ex gutta aquae appositae vinum. sed quando spens sunt separatae post consecrationem: tunc ipsae virtute coeli, & conseruantis in eodem vigore generant idem, quod prius: sicut Deus se paret quantitate ignis cum calore: ille calor conburendo ac rem generat ignem, sicut prius in virtute coeli: quia coelum non imprimit accidentibus mediante subiecto, sed cconuerso. Vnde non cessat influere, & conseruare accidens substantia corrupta.

CIRCA secundum sunt etiam tres conclusiones. Prima, quod qualitates possunt naturaliter corrumpi: quia habent suiectu: & potest iterum adhiberi contraria qualitas praedominans.

sed hoc videtur esse contra Philosophum. 2. Metha. dicentem in omni remota imaginandam materiam proprie dictam, si sit proprius motus, & maxime ad formam. Vnde cum alteratio sit motus proprie dictus, videt, quod species, siue qualitates, quibus non substantiae materia, nec forma substantialis non possint corrumpi, nec alterari: puta intendi, & remitti, & multo minus ex toto corrumpi.

Ad quod dicendum, quod in omni re mota oportet esse materiam actu, vel aptitudine. Ex quo em̃ qualitas remanet, & tale esse, quale prius habebat in materia, potest agere, & pati, sicut poterat prius: quia habet materiam aptitudine.

Vel dicendum, quod oportet esse materiam. i. subiectum: sed non oportet esse materiam primam, sicut aliqui in coelo ponunt motum: & tamen non ponunt in eo materiam, sed solu subiectum quantum: sic & hic: quia omne quantum eo ipso, quod quantum videtur mobile. sic igitur realiter possunt immutari, sed non intentionaliter: quia non sunt capaces mutationis intentionalis, nec vt extremum sensus, nec vt medium sensus: quia nec sunt medium coniunctum, nec separatum.

secunda conclusio est de quantitate vtrum naturaliter possit corrumpi. Et dicunt quidum, quod non: quia non ratione materiae cum ipsam non habeat, nec propter contrarium: cum quantitati nihil sit contrarium: nec perdiuisionem: quia diuisio, quae facit ad corruptionem subiecti: oportet, quod habeat terminum in minus, sed hoc non habet quantitas, quia secundum se est diuisibilis in infinitum. ergo &c. sed contra hoc sic arguit: quia secundum eos, & secum dum nos quicquid potest ab aliquo alterari, potest ab illo torrumpi: vt fuit dictu in primo articulo in prima conclu fione: quando est talis corruptio, q naturaliter sequitur ad alterationem. Vnde cum naturaliter quantitas non separetur a qualitatibus quicquid potest illas corrumpere directe, potest cor rumpere quantitatem ex consequenti: ita quod sicut ipsi concludunt, quod spens vini corrumpendo qualitates aquae corrumpunt formam aquae: quia non est sine suis dispositionibus, sic & aqua nimia apposita paruis speciebus vini corrupen do qualitates specierum corrumpit quantitatem.

Argumentum autem, vt videtur in omnibus tribus membris deficit, quae assumit primo, quia corrumpitur per contrarium: quia sicut substantia non habet contrariu: est tamen susceptibilis contrariorum ratione quorum omnis passio magis facta abiicit a substantia, & corrumpitur substantia aquae per corruptionemfrigiditatis a suo contrario calido; sic licet quantitati: nihil sit contrarium: quia tamen est susceptibilis contrariorum, quorum vnum est sibi connaturale, & conseruatiuum: aliud contrarium, ex quo retinet tale esse, & talis naturae, quale prius. Licet enim quantitas de se sit indifferens ad calorem, & frigus: tamen quantitas, vt est ignis, determinat sibi calorem, vt est aquae, determinat sibi frigus: & per corruptionem qua litatis connaturalis, & per aduentum contrarie naturaliter corrumpitur.

secundo, potest dici, quod corrupitur corruptione materiae, siue subiecti, non actuali, sed aptitu dinali: quia subiectum suum fuit corruptum, quando fuit conuersum: & nihilominus quantitas mansit. sed quia quantitati seruaturidem esse, quod prius: quia esse est terminus corruptionis: omnibus modis, quibus prius poterat corrumpi, & nunc. Vnde omnis alteratio, quae corrumpisset subiectu, si mansisset: corrupit ea, q manent, quia posset videri alicui, qui sicut substatia est prior generatione, sic est posterior cor ruptione. Cum enim accidens non sit naturaliter sine subiecto: oportet prius esse substantiam, quae accidens. Alias esset an te substantiam. Item oportet prius corrupi accides, quam subiectum. Alias remaneret post subiectum, & sine subiecto. Di citurautem accides corrumpi corruptione subiecti non sicut per causam efficientem: qui praecedit effectum, sed sicut propter finalem, quae sequit: vt sit sensus, quod quandocumque subiectum est corrumpendum: prius omne accidens eis corrumpatur, quia haec est dis positio ad corruptionem substantiae. Vnde accidens corrumpitur propter substantiam corrumpendam, sicut generatur propter generandam.

Tertio, potest dici, quod corrumpitur per diuisionem: quia licet quantitas, vt quantitas est, sit diuisibilis in infinitum: tamen, vt naturalis est, habet minimum. Et quia per naturam potest quantitas ab omni qualitate naturali separari: quia per diuisionem fieri potest, vt nulla qualitas naturalis remaneat: quia in omni tali est dare minimum: per consequens corrupta omni qualitate corrupitur quantitas: quae a qualitate omni separari non pont: quia omnium natura constantium est terminus. Et ideo per idem quarto dici potest, quod corrumpitur per augmentationem. Quia enim quantitas retinet idem esse, & eiusdem naturae, quod prius habuit: quia secundum quod erat talis, & talium qualitatum erat diminuibilis, & augmentabilis vsque ad certum terminum, vltra quem non poterat manere in illo subiecto, nec cum illis qualitatib naturalibus: sed corrumpitur: ita nunc per augmentum, & diminutionem perdens qualitates, perderet, & perdidisset naturale subiectum, & sic corrumperetur.

Tertia conclusio est, quod ex eis potest aliquid generari, & nutriri: licet quidam dicant, quod sola virtute diuina potest ex eis aliquid generari. Et sine dubio non sic potest poni, quod natura ex eis generet, sicut quod natura per eas generet. In his em̃, in quibus natura inferior, & particularis defieit: natura superior, & vniuersalis subuenit, ne sit monstrum in natura. Vnde quia esse corruptionem sie generatione, nisi in nutri trione, est monstrum in natura maius, quam esse vacuum: cum ad illud sequat, vel materiam esse sine forma, vl'ipsam annullari, & corrumpi. Ideo postquam species corrumpunt illud, in quod agebantur pata species vini modicam quantitatem aquae natura superior, vel ipsae species in virtute naturae superioris creatae inducunt formam vini materiam: sicut graue moueret sursum, ne esset vacuum. sed vbi natura creata non potest, oportet ad Deum recurrere. sic autem est in pro ductione materiae. Vnde cum ex his speciebus aliquid generatur: materia, quae est in genito autem per creationem, & sic est a solo Deo: aut per conuersionem specieru in materiam, & nec hoc potest natura: sed si Deus potest annihilatum idem numero reparare: cum minus sit conuerti, quam annihilari: potest multo magis materiam conuersam candem numero facere redire Nec oportet propter hoc corpus Christi conuerti in panem: quia materia non fuit ipsi addita, sicut fit in nutritione, imo etiam in nutritione Deus posset materiam extrahere, quae fuit vnita, & aquam de vi no limphato.

Vel posset dici, quod in omnibus generatis ex speciebus esset forma substantialiscum accidentibus sine materia prima: quamuis melius videat, quod sit sta tus in miraculis: nec vltra hoc sacramentum sit aliquid miraculosum, sed redeatur ad statu naturae: Deo. scilicet materiam creante, vel reparante, vel in eam accidentia conuertente: quorum omnium creatio viderrationabilior, quia ad eam nihil nouum sequitur: quod Deus nonfecerit alias: cum omnis materia sit a Deo percreationom.

Item de nutritione illi idem dicunt, quod de generatione, quia vel Deus materiam creat, vel reparat, vel in eam accidentia conuertit. sed non oportet, quod virtute diuina fiant sub forma nutritioni:: sicut oportet, quod fiant simpliciter, quia materiam de nouo creari, vel conuersam, vel annihilatam reparari excedit virtutes naturae, & plus creatio, quam reparatio. sed quod materia facta fiat sub forma nutriti, naturale est, nec excedit naturam formae, quod informet potentiam omnem suae materiae coniunctam. Item non est imaginandum, quod prius fiat materia sub speciebus, quam sub forma nutriti: quia tunc desineret ibi esse torpus Christi manentibus speciebus, quod non dicitur: quia si posset ibi esse manente materia, nulla necessitas esset materiam conuerti propter praesentiam corporis Christi. Nec iterum materia posset esse sub accidetibus sine forma substantiali. Vnde cum sola materia necessaria sit ad hoc, quod ex speciebus fiat generatio, & nutritio ipsa sola redit: & non prius, quam fiat sua forma nutriti, vel geniti. Quod autem Tho. hic dicit non posse redire substantiam panis, nec in toto, nec in parte: veru est per naturam, vel per diuinam potentiam supposito, quod non possit idem numero reparare annihillatu, ex quo principio hic procedit. Alibi vero probat contrarium. Et secundu illud dicendum est, quod multo magis potest reparare conuersum, quam annihilatum, & sicut productio characteris potest communicari creature: non autem productio gratiae, sic & restauratio conuersi: non reparatio annihilati: quia ex quo est annihilatum est factum nihil. Ex nihilo aute creatura non agit: sed quod est conuersum, & non annihilatum non est factum omnino nihil: sed est redactu in esse potentia obedientiali, & si non naturuli: vnde forte potest communica ri. Et sic illud, quod corrumpit species virtute Dei reparat ex eis materiam: quae in eis impossibili obedientiali remansit. Nam si dicat, quod illud esse potetiale, in quo materia remansit, est in corpore Christi, non in speciebus, cum corpus Christi a corrumpente species non attingat, tunc a solo Deo fit illa reparatio. sed quando Thom. dicit, quod species conuertuntur in materiam quantitati interminatae datur natura materiae. scilicet potentia: videt sentire, quod esse istud potentiale obedientiale remanet in speciebus: & esse potentiale, naturale transit: quia quamuis esse potentiale naturale sit essentia materiae: nihil tamen prohibet esse aliquod esse potentiale obedientiale, & supernaturale: quod est alia essentia a materia secundum hanc opinionem, quae ponit formam, & accidentia posse conuerti in materiam.

Ad argumentum in oppositum dicendum, quod qualitas corrupta non cedit in nihil, sed cedit in potentiam quantitatis: & illa corrupta in potentiam materiae creatae, vel redeuntis, aut in quam conuertit, & sic non annihilatur.

Quanuis etiam posset dici, quod licet natura forte non agat ex nihilo: potest tamen per accidens annihilare, id est facere corruptionem, ad quam sequitur annihilatio: vt si pugillus terrae virtute stellae condensaretur maiori condensatione, quam patiatur forma terre sequeretur corruptio: nec sequeretur generatio: quia non potest esse corpus minus terra, & per consequens sequeretur annihilatio secundum quosdam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4