Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

utrum sacerdos teneatur celebrare

QVAESTIO SECVNDA. An sacerdos teneatur celebrare.

Tho. 3 part. q. 82. ar. 1o. &. q. 83.

SECVNDO Quaeritur, vtrum sacerdos teneatur celebrare? Et videtur quod non, quia sacramentum, quod est de necesiitate, potest celebrari sine solennitate: quando solemnitas haberi non potest: vt baptismus sine stola, & sine exorcismo: & confessio potest fieri laico: sed missa in nulla necessitate debet celebrari sine concurrentibus: quae sunt de solennitate: puta vasis, paramentis, & huiusmodi. ergo celebrare non est de ne- cessitate.

CONTRA, cum laici, & non minus sacerdotes necesse habeant audire missas aliquando: & hoc non possint facere, nisi sacerdotes eas dicerent: igitur sacerdotes quandoque tenentur eam celebrare.

RESPONDEO, circa istam quaestionem septem sunt videnda. Primo, de personis ministrantibus. secundo, de tempore. Tertio, de loco. Quarto, de altari. Quinto, de calice. sexto, de vestibus. septimo, de lumine.

QVANTVM ad primum sunt tres conclusiones. Prima, quod sacerdos tenetur celebrare ratione, qua sacerdos: licet non teneatur confessionem audire, baptizare, aut sacramenta alia ministrare: nisi ratione curae, vel alterius officij, non ratione sacerdotij: quia illud respicit corp Christi misticum: licet etiam ipse non teneatur sacerdotium reci pere: quia ordo est sacramentum voluntatis non necessitatis: postquam tamen recepit, tenetur celebrare, quia tenetur non in vacuum gratiam Dei recipere. Et qui uon bene vtitur acceptis, indignus est accipiendis. Est autem maxima gratia, quam sibi Deus fecit per manus impofitionem presbyteri, & vane habet, si non vtitur ad finem, ad quem est. ergo &c. quanuis ista ratio non sit demonstratio: quia minores ordines habens potest sine mortali contrahere, cum corrupta, vel vidua, & sic non vtetur gratia ordinis sibi facta. Dicit autem Thom. quod tenetur in festis praecipuis, & quibus fideles communicant: extra de celebrat. missa. c. Dolentes referimus. vbi reprehenditur, quod aliqui vix quater in anno celebrant, & praecipitur talia corrigi. Vnde nisi ter, vel pluries celebret: puta Paschate, Penthechoste, & natiuitate Domini, & assumptione beatae Virginis, & festo omnium sanctorum: quando & mulieres religiosae, & conuersi communicant, peccant, cum plus deberent appropinquare Deo, quam alij.

secunda conclusio est de adiuuante: quia dicit gloss. quod debet semper, si potest habere ad minus duos assistentes: de consecra. distin. c. Hoc quoque statutum est. quia dicit: Dominus vobiscum: & Orate fratres pluraliter: & pluralis locutio duorum numero est contenta, & non paucioribus. sed in necessitate sufficit vnus solus: sicut etiam ad inungendum infirmum debent plu res sacerdotes conuenire, si haberi possunt. Vnde Iacovlti. Infirmatur quis in vobis? Inducat presbyteros ecclesiae &c. quod in collegiis seruatur. sed si sacerdos non possit plures habere sufficit, quod cum vno clerico inungat: extra de verborum signifi. Quaesiuit. Respondeo. sed quia consuetudo est optima legum interpres: & An gust. dicit: Quando mos erat, crimen non erat: quia conmunis consuetudo est in missa vnum assistentem sufficere. ideo hoc sufficit: sicut olim episcopo celebrantae debebant adesse plures sacerdotes, qui illo defficiente possent supplere: & eadem ratione de aliis sacerdotibus 7. q. 1. c. illud. &. c. nihil. Quod, quia contraria consuetu dine abrogatum est: non obseruantes transgressionis reos non arguit. 4 dist c. In istis temporalibus. Mulier autem sacerdoti celebranti ministrare non debet: non solum materiam praeparando, quod nec vir facere debet, nisi sit sub diaconus: sed nec iuuare in aqua, & talibus. sed vir ad hoc debet adesse: extra de cohabi. cleri. c. 1. sed viro in nante mulieres a longe in choro respondere possunt, & sic iuuare: uon tamen altari appropinquare, nisi offerendo, vel communicando, vt laici.

Tertia conclusio est, quod plures possunt simul celebrare, & eandem hostiam consecrare: & licitum est, vbi hoc est de consuetudine: extra de electione. Quod sicut. sed difficultas de modo videbitur in questione quarta huius distinctionis.

QVANTVM ad secundum sunt etiam tres conclusiones.

Prima quod missa debet de die celebrari. non de nocte: quia missa pertinet ad tempus gratiae, quod per diem significatur. Vnde nox prae cessit dies autem appropinquauit. Et Christus dicit: Lux sum mundi. Vnde omni die debet missa celebrari in ecclesiis collegiatis: de cele. mis. c. Cum creatura. vt sit iuge sacrificium agni immaculati, nisi in parasceue, quia nec in triduo mortis, apostoli celebrauerunt. Et si celebramus in sabbato sancto, ad noctem referi. In parasceue autem sacerdos communicat corpori, non sanguini, sed vino perfusionis: quod non fit sanguis ex contactu corporis, sicut dictum est supra. Illo ergo die non celebratur, quia nihil conficitur. Duabus autem noctibus licet celebrare. scilicet natiuitatis Domini: quia media nocte clamor factus est ab angelis: Ecce sponsus venit, & Christus natus est tunc. Item in vigilia Paschae apud aliquas ecclesias.

secunda conclusio est, quod hora prima potest missa celebrari: quia tunc Christus stetit ante praesidem: & in aurora quando lacescit: quia tunc fecerunt concilium contra eum. vnde ex tunc vsque ad sextam, vel nonam missae non solemnes possunt celibrari. Hora autem tertia, quando spiritussanctus descendit, & Christus linguis crucifixus est: & sexta, quando manibus crucifixus est: & nona in ieiuniis, & in ordinibus: & in Quadragesima solemnis missa debet celebrari. Non debet aute dici missa nisi ab eo, qui dicit matutinas: cum hoc habeat consuetudo ecclesiae generalis: licet possit ante audiri, & hoc nisi in prima missa natalis, quae de consuetudine dicitur ante laudes. similiter non debet dici ante primam: nisi quando consuetudo est vel generalis, vt secunda missa natalis, vel specialis, sicut in quibusdam monasteriis dicitur missa matutinalis ante primam. Et quando, & vbi mos erat, crimen non erat: cum legati inuenerint tales consuetudines, nec reprobauerint.

Tertia conclusio est de dispensatione circa hoc, quia cardinales ali quando ex dispensatione Papae celebrant ante diem. Et sicut dicit glo. de priuil. c. vlti. lib. 6. Episcopi itinerantes ante diem possunt celebrare: ne in via impediantur. similiter pro communicando infirmo, si aliterviaticum non habeatur, videtur esse bona causa. Qui autem credit an te diem esse, cum non sit, cum in talibus homo saepe decipiatur, aut credit non esse meridiem, cum sit, quanuis ex vna prrte videatur accusari: quia se discrimini exponit: ex alia tamen, si deuotio expossit, & aliter missam celebrare non potest, vel habere, excusatur: quia quod parum deest, quasi nihil deesse videtur. 2. Physi. Dies autem artificialis intelligitur, qui incipit in fine noctis. sed ieiunium comprehendit diem naturalem a media nocte inchoando Abstinentia autem a missa propter pollutionem diem naturalem complectitur, inchoando ab hora, qua contigerit, vt per. 24. boras abstineatur, siue contigerit an te mediam noctem, siue post: quia in tanto tempore natura de ordinata reordinatur: quod ibi consideratur, & non in ieiunio: quia si parum ante mediam noctem comedisset in principio diei celebrare posset, quamuis parum distaret. si autem statim post mediam noctem comedisset, non posset etiam post nonam celebrare.

CIRCA tertium sunt similiter tres conclusiones. Prima, quod non licet celebrare, nisi in ecclesia consecrata: nisi de licentia episcopi, vel superioris, aut in necessitate. sed in nulla necessitatate licet in naui in mari, vel super fluuium celebrare: vbi probabiliter de effusione sanguinis timetur propter agitationem nauis. sed non habentibus ecclesias, licet potius celebrare sub diuo, aut in domibus priuatis: dum tamen necessaria alia habeantur, antequam missam perdere, quando non potest licentia peti ab episco. In tali enim necessitate dat Papa licentiam. Et quidem vbi sunt ecclesiae consecratae destructae in capellis in itinere sub diuo, aut in tentoriis: licet de consecrat. distin. 1. c. Concedimus. &. c. sequenti. In exercitu etiam Christiano idem fiendum: maxime, quia communicare debent, quibus periculum mortis imminet. sed a principio si commode potest licentia ab episcopo petenda est. Nunquam enim sine necessitate extra ecclesiam celebrare licet, nisi episcopus permiserit: de conse. distin. 1. c. Missarum. In capellis autem priuatis licet orare, sed non celebrare, nisi episcopo concedente: de consecra. dist. 1. c. Vnicuique. Vnde patet, quod non licet in aula, in camera, in infirmaria altaria erigere, & celebrare, nisi episcopo concedente.

Habent autem praedicatores, & minores priuilegium, vbicunque fuerint super altare portatile celebrare. Vnde & sine licentia episcopi possunt. Alias illud priuilegium nihil operaretur: cum episcopus possit hoc cuilibet concedere: extra de priuile. In his. Et est argumentum, quod si habent priuilegium audiendi confessiones, quod intelligitur sine licentia curatorum, & diocoesanorum. Alias nihil operaretur clausula, vel priuilegium. Possunt igitur in infirmaria communi, & in cameris priuatis infirmorum altaria erigere ad libitum. Item exempti non debent oratoria facere in locis exemptis, vel non exemptis sine licentia episcoporum. Et in talibus si ne licentia factis non debet celebrari, nisi habeant super hoc priuilegium speciale: de priuileg. c. Authoritate. lib. 6.

secunda conclusio est: Quod non debes celebrari in ecclesia consecrata, si sit destructa incendio, vel ruina: nisi fuerit iterum consecrata, supple, nisi in casu in quo etiam liceret sub diuo, vel in loco non consecrato. sicut enim quando dubium est, an sit consecrata, debet consecra ri: sic quando certum est, quod fuit consecrata: sed tamen nunc est destructa: ita quod principales eius partes non manent: puta parietes, vel illis manentibus ligneis aedificiis destructis, & tabula altaris mota, vel enormiter fracta reconsecranda est: de consecra. eccle. vel alt. c. Ligneis. quae consecratio omni die fieri potest excepto parasceue: quando celebrari non pont: quia potest fieri, cum missa fieri debet. Et quod omni die fieri possit, patet eo. c. quando autem solum altare destructum est non parietes, vel tectum illud solum consecrandum est non ecclesia. eo. tit. c. 1. Quod in dubiis.

Tertia conclusio est, quod non debet celebrari in ecclesia inter dicta, vel polluta quousque sit reconciliata, siue sit consecrata: vt. eo. c. Proposu isti. de ecclesia beati Iaco. quae consecrata erat, siue non: vt. eo. tit. c. vlti. expresse loquitur de non consecrata. Et tamen propter hoc multi dimittunt ecclesias suas non consecrari: quia ibi frequenter brigae contingunt, & sanguinis effusiones: putantes non indigere reconciliatione: quia graue esset eis totlens episcopum procurare. sed in omnibus praedictis casibus, quibus non licet in ecclesia celebrare, vel extra nunquam incurritur irre gularitas: nisi quando celebratur scienter in ecclesia interdicta: quia de aliis non est expressum: extra de senten. excommunicationis lib. 6.

CIRCA quartum sunt etiam tres conclusiones. Prima, quod altare debet esse de lapide, de quo fuit Christi sepulchrum. de consecr. dist. 1. c. altaria. prius quidem ante syluestrum lignea erant, vt portari possent. propter persequutiones. vnde & altare Lateranense dicitur esse ligneum: sed sylue. statuit, quod lapideum sit illud altare, super quod consecratur, & super quod immediate celebrat: siue sit portatile, siue immobile. Nam altare pot tatile lapideum esse debet. Aptari vero debet capsule ali cui immobiliter: quae potest esse indifferneter de lapide, vel de ligno, vel de alia materia solida. Et debet cauere qui celebrat, quod si tanta longitudo, & latitudo lapidis intra capsulam, quod intra ea possit capi pes calicis, & hostia consecranda, vel quod in conficiendo, cum tenet manibus panem, vel calicem super lapidem teneat: vt sic super lapidem conficiat. sed altare, super quod ponit portatile altare non refert, vtrum sit ligneum, vel lapideum, vtrum mensa, ostium, vel fenestra.

secunda conclusio est de reconsecratione: quod sicut altare immobile, quando tabula est totaliter mota a sua sede, vel sine motione est enormiter fracta, sic quod fixura a summo vsque deorsum pertingat, debet reconsecrari, sic altare portatile, si est amotum a capsula totaliter, aut si non est motum, sed est confractum enormiter. Ar. extra de conse. eccle. c. 1. &. c. Quod in dubiis. si autem non sit fractum, nec amotum, licet conglutinatio sit dissoluta: ita vt facile possit amoueri, non oportet recon secrari. Vider autem, quod sicut destructio solius altaris non tollit consecrationem ecclesiae, sic nec econuerso. Ar. de conse. c· 1. licet non sit simile: quia ecclesia continet altare. sed ex alia parte videtur principalior consecratio altaris, in qua episcopus non potest dispensare, quam consecratio ecclesiae, in qua episcopus dispensat, quod de licentia episcopi licet celebrare in ecclesia non consecrata: non autem super alta re non consecratum.

Tertia conclusio est, quod super altare, in quo episcopus missam celebrauit illo die nullusalter celebrare deber inferior: de conse. dist. 2.c. vlti. nisi episcopus deficiat. 7. q. 1. Nihil. vel nisi necessitas vrgeat: puta quia collegium tenetur ad missam de die of ficiando ecclesiam, & ipse episcopus forte celebrauit de mortuis, vel de festo: vel nisi de licentia eiusdem episcopi, qui potest renunciare ei, quod in fauorem suum introductum est.

CIRCA quintum sunt similiter tres conclusiones. Prima de calicis materia: quia licet olim fuerit ligneus, vel vitreus: nunc tamen non debet esse nec de aere, nec de auricalco, aut cupro, aut plumbo: quia ista propter eruginem vomitum prouocant, nec de ligno etiam propter poros, ne subintraret sanguis, nec de vitro, propter fragilitatem: de conse. dist. r. c. Vasa. & sequenti. nec de lapide propter ineptitudinem, ibidem de consecrat. Tamen in illis capitulis non prohibetur expresse de lapide, nec de plumbo, de de cupro. sed quia in. c. 1. Calix Domini dicit, quod tam calis, quae patera debet esse de auro, vel de argento, vel saltem de stanno omnem aliam materiam prohibe re videtur.

secunda conclusio est de consecratione calicis: quia debent ista esse consecrata, & peruncta chrismate: in quo nec episcopo licitum est dispensare: quia sic ordinauit syluester Papa: de sacra. vn. c. 1. Nec licet inferiori dispensare. si autem sit conflatus, & in massam redactus totaliter, & iterum fiat, iterum benedici necesse est. Nam si modica pars pedis, aut ciphi refectione indiget, sine formae principalis amotione consecratus manet. si autem, vt in quibusdam solet, ciphus a pede ex toto separatus est, licet fractus non sit: vt puta, quia iunctura tornatilis est, consecratione indiget: sicut altare, a quo tabula est amota: quia nec pes sine cipho, nec ciphus sine pede consecrari potest.

Tertia conclusio est, quod sacerdotibus solemniter celebrantibus non licet per seipsos tollere calicem, nisi prius per diaconos porrigatur. 93. dist. Diaconus: quod est monitio honestatis, non praeceptum necessitatis.

CIRCA sextum sunt quatuor conclusiones. Prima, qui pallae altaris, quae ad ini nus debent esse duae, quia respondent linteaminibus, quibus inuolutum fuit corpus Domini Iesu, quae pluraliter nomi nantur, & corporale debent esse de lino simplici: non de seciro, vel panno tincto: quia in syndone simplici, & sudario, & linteaminibus lineis fuit Christus sepultus, & plus est hic in significando, quam pannus sericus, licet ille plus valeret in foro: tamen quia sicut lignum multis tusionibus ad candorem perducitur sic corpus Cbristi per passionem ad immortalitatem.

secunda conclusio est, quod missa fine sacratis vestibus non debet celebrari: de cons. di. 1. Vestimenta. special' sine manipulo, & stola: dist. 23. Ecclesiastica. Et idem est de alba, amictu, & cingulo, & casula: quia ista sex benedicunt. Vnde videtur de necessitate praecepti: non sic autem de camisia, quae non benedicitur. Videt au- tem, quod de longo manipulo liceat facere stolam, & econuer so de parua stola manipulum, vel cingulum: quia omnia hic vna benedictione consecrantur. Et quando est casula duplicata, cum possit esse simpla super quamlibet partem fit bene dictio. Vnde & in celebrando verti potest, vt pars nigra superponat pro defunctis, pars alia pro viuis. Propter quod si vna pars amoueatur, alia remaneat benedicta: & licet cum ea celebrare. similiter de stola dupla.

Tertia conclusio est, quod quando vestimenta reparantur propter paupertatem, videt distinguendum: quia aut tanta pars amota fuit, quod sine illa non benediceretur, nec celebraret, vt tota manica, vel pars superior, & tunc desinit esse benedicta, & appositione nouae non fit benedicta: cum beneditio non fiat sine verbis, nec nisi ab episcopo. si autem modica particula, cuius defectus nec benedictionem, nec celebrationem impediret, tunc licet celebrare.

Contra hoc tamen videt, quod imo indistincte per glo. extra de con sec. eccle. c. Quod in dubiis. dicit super illud. Non negamus, quin oleum non consecratum possit oleo consecrato commisceri: dicit glo. argumentum est, quod in reficiendis para mentis, vel sacramentis vestibus non sacrum filum, & pannum sacro, licet apponi. Nec est opus noua consecratione.

sed hoc non est simile: quia quando oleum admiscetur oleo, vel aqua aquae, liquor praeexistens non desierat esse sacer, vel benedictus, & talia contiguitate fiunt continua, & fiunt vnum. Vnde maxime si id, quod apponitur, est minus, fit totum consecratum oleum, & aqua benedicta. sed pannus additus panno non facit vnum, nisi colligatione.

Et praeterea, iam primus desierat esse benedictus, propter quod appositio non benedicti non benedicit illum, qui desierat esse benedictus: cum benedictio non fiat sine verbis. Vnde si antequam amoueatur illa pars supersueret, noua tunc nunquam desisset esse benedicta, & postea ea amota remaneret integra, & vna vnitate tali, qua nauis dicitur vna per tabulas renouata.

Quarta conclusio est, quod tam oratoria, quae vtensilia vestes, & omnia paramenta altaris debent esse munda: quia Papa dicit. Praecipimus munda, & nitida conseruari: cum nimis absurdum sit in diuinis rebus sordes negligere: quas dedecet etiam in prophanis: de custodia eucharistiae. c. 1.

CIRCA septimum sunt tres breues conclusiones. Prima, quod eucharistia debet ferri ad infirmum ante pectus reuerenter, semper lumine praecedente. Est enim splendor lucis aeternae: de cele. mis. c. sane.

secunda conclusio est, quod nunquam debet celebrari sine lunine. Vnde depositus fuit sacerdos, qui sine igne celebrabat: de cele. mis. c. vlt.

Tertia conclusio est, quod eucharistia debet seruari in loco honesto, & mundo, & firmiter clauso, & etiam cum lumine lampadis, vel caerei: licet istud non sic exprimatur, sicut alia: de custodia eucharistiae. c. 1. sed sicut dum consecratur, & portatur, debet adesse lumen: ita & vbi conseruatur, cum vbique sit candor lucis aeternae. Argumentum, in oppositum solutum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2