Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

de haereticis, utrum sint exterminandi

QVAESTIO TERTIA De haereticorum exterminatione.

Thom. 2. 2. II. arti. 3.

TERTIO Quaeritur de haereticis, vtrum sint exterminandi. Et videtur quod non. sicut enim illi erant circa nouum Testamentum, sic Iudaei circa vetus, & saraceni circa vtrunque: sed Iudaei non debent exterminari: secundum illud praes. Ne occidas, ne quando obliuiscant populi mei: simil' nec saraceni, qui in multis regnis Chria nitatis cum suis ritibus tollerantur, igitur nec haeretici.

CONTRA, omnis haereticus est scismaticus, & apostata fide: sed scismatici tanquam infructuosi palmites succidendi sunt: de scismaticis. c. 2. li. 6. & apostatae a fide secundum leges capite plectenti sunt, igitur & haeretici.

REsPONDEO, circa istam quaestionem quin que videnda sunt. Primo de hereticis. secundo de scisma ticis. Tertio de apostatis. Quarto de Iudaeis. Quinto de saracenis.

QVANTVM ad primum sunt nouem conclusiones. Prima, quid est haereticus, & vnde dicatur. Dicitur enim haereticus ab haerendo, & haeresis est secta, vel diuisio, & a prohaeresi, quod est electio. Vnde quando ex electione, & non ex simplici ignorantia quis diuidit se a fide catholica in quocumq, articulo, quem explicite tenetur scire, vel alio per ecclesiam declarato cum pertinacia, ipse est haereticus vere. Dico autem per ecclesia vniuersalem, vel Romanam: quia ad particularem ecclesiam non pertinet de fide vniuersaliter iudicare: extra de bap. c. Maiores. Vnde dicens contra articulos vnius episcopi excommunicationem potest incurrere, sed non haeresim. Vtrum aliquis ex emptus, vel etiam extra diocesim propter hoc etiam excommunicationem incurrat, dubium est.

secunda conclusio est, quod haereticus interpretatiue est, qui pro contumacia, vel fautoria in causa haeresis per annum excommunicatus extitit: extra de haereti. c. Ex contumacia. lib. 6. & qui probabiliter suspectus infra annum non se purgauit, & multa huiusmodi.

Tertia conclusio est, quod poena haeretici, qui manifeste in haeresi deprehensus est, nisi mox arbitrio ecclesiae satisfaciat, si sit laicus statim: si sit clericus prius a suis ordinibus degradatus debent ex poni iustitiae seculari: animaduersione debita puniendi: ne ouis morbida inficiat totum gregem: extra eo. Ad abolendam. Dicunt autem in haeresi deprehendedi tripliciter. scilicet per facti euidentiam, si publice dogmatizauit, vel alias in actu haeresis fuit captus. secundo si legitime per testes, vel instrumenta est conuictus. Tertio si coram iudice sponte est confessus. Nam in tormentis, aut metu tormentorum extorta confessio suspitionem facit, non plenam fidem. si autem haeretici poenitent, perpetuo sunt vitandi: de haereticis. c. vlti. & magis religiosi, quae alij. de haereticis. Accusa tus. lib. 6. licet misericorditer possit cum eis mitius agi. Hoc autem intelligendum est de haereticis relapsis.

Quarta conclusio est, quod illi, qui sunt relapsi statim sine audientia exponendi sunt iustitiae seculari. si autem sunt clerici, prius sunt degradandi. sed si poenitent, quod ab solui petunt, non sunt eis neganda poenitentiae, & eucharistiae sacramenta: quia ecclesia non claudit gremium redeunti: extra eo. super eo. lib. 6.

Quinta conclusio est, quod relapsi dicuntur, qui post abiuratam haeresim, & reconciliationem ecclesiae solennem reincidunt in primam haeresim, vel aliam quancunq,. si autem post priuatam poenitetiam an te publicam reinciderent, relapsi non essent quo ad forum contentiosum. Et sic intelligendum est illud. c. Accusatus. in princip.

sexta conclusio est, quod relapsi interpraetatiue sunt, qui post abiuratam haeresim, vt prius fauo rem quemcunque haereticis impediunt. Et quia fauorem non solum facto, sed verbo, qui prius confessus est de se, vel de alio: si postea negat de se, vel de alio asserens aliu bonum, videtur relapsus. arg. illius. ô. quoque. c. Accusatus. arg. contra de praesum. c. literis. vbi ille, qui prius confessus fuerat se, & fratrem fuum esse haereticum, & postea de haeresi purgauit fratrem suspectus quidem ex hoc haeresi vehementer habetur, & per consequens de relapsu. Non tamen vult eum pap. ex praesumptionibus condemnare. Et potest dici, quod illud fuit ante abiurationem, licet post confessionem, vel ita erat iure antiquo. sed iure nouo reputaretur iuris fictione relapsus.

septima conclusio est, quod credentes sunt, qui licet nulli haeresi explicite adhaereant, tamen credunt haereticos es- se bonos homines, & habere bonam fidem: sicut sunt apud nos simplices, non habentes fidem explicitum: sicut quidam haereticus captus cum vno heretico perfecto interrogatus dicebat: Volo mori in fide Domini Guillelmi Lanterij. sic enim vocabatur ille perfectus. Iste aliquis erat credes proprie habens perfidiam corum implicita, non explicitam.

Defensatores autem sunt, qui personam defendunt: vt aduocati praestando patrocinium, vel tabelliones faciendo instrumenta, vel iuuantes in causa.

Qui autem non personam, sed haeresim defendit haeresiarcha est-

Receptatores vero sunt, qui in domo, vel terra sua eos recipiunt, semel, vel pluries: publice, vel priuate.

Fautores autem sunt, qui aliqum faueut facto: mittendo alimoniam, vel huiusmodi, vel aliquando verbo: vt dicendo, isti sunt boni homines, iniuste agit contra eos, & inquisnores imponunt eis maligne conficta, & huiusmodi. Item omissione, quando qui potestate fungitur in capiendo, & aliis non fauent inqui fitoribus, sicut debent, quia qui non est mecum, contra me est.

Octaua conclusio est, quod omnes isti sunt excommunicati ipso facto, sicut haeretici: quod intelligendum est: dum tamen vitium sum aliquo actu exteriori prodant publice, vel occulte. Aliterpro solo actu interiori, licet sit perfecte haereticus quo ad Deum: non tamen excommunicatus est quo ad ecclesiam, quae videt illa, quae foris parent. sed pro actu exteriori, licet occulto bene incurrit homo poenam iuris in generali prolatam. Qui vero in potestate existens omittit facere, quod debet: licet nihil exterius agat, incurrit: quia ad idem iudicium pertinet habitus, & priuatio.

Nona conclusio est, quod bona haereticorum confiscantur exhaereda tis filiis: extra ea. Vergentis. sed confiscationis exequutio, seu bonorum occupatio differtur, quousque per sententiam ecclesiae sint tanquam haeretici condemnati. c. Cum secundum lib. 6. Et filij eorum vsque ad secundam generationem ad beneficia ecclesiastica non promouentur, si in haeresi decesserunt. Filij autem per lineam maternam vsque ad primam tantum generationem puniuntur. c. statutum Felicis. lib. 6. Et beneficia ad eorum preces collata vacant: extra eo. c. 3. lib. 6.

QVANTVM ad secundum sunt duae conclusiones. Prima, quod scismaticus proprie est, qui ab vnitate totius ecclesiae se diuidit, vel qui ab obedietia Romanae ecclesiae se subtrahit totaliter. Qui vero in vno articulo non obedit, non propter hoc statim scismaticus reputat: puta si non statim dimittit adulteram, vel huiusmodi. Qui autem dicit Papae non esse obediendum: & ita sentit non tam scis maticus, quam haereticus reputatur.

secunda conclusio est de poena scismatici, quae est excommunicatio, & suspensio ordinatorum ab eis: & annullatio alienationum factaru ab eis, & huiusmodi-

CIRCA tertium sunt tres conclusiones. Prima, quod triplex est apostasia. Vna a fide. secunda a clero. Tertia a monasterio· De prima dicendum est, quod licet omnis haereticus sit apostata, secundum quid non tamen simpliciter, sed magis econuerso, omnis apostata est haereticus: quia proprie est apostata, qui ex toto dimittit legem Christi, & fit Iudaeus, vel sarracenus, vel Paganus. Vnde omnis paena, quae debetur haeretico, debetur isti, & maior. Qui vero metu tormentorum non cor de, sed ore apostatant mentientes etiam mortaliter peccant: qa Deum blasphemant: sicut & illi, qui contra alios metu tormentorum mentiuntur accusando, quod est perniciosum mendacium. similiter etiam qui se dicunt falso crimen quod cunque commisisse, quia seipsos diffamant.

secunda est de secunda apostasia, q sine peccato esse potest. Vbi sciendum quod si homo transferat se ad actum omnino incompossi bilem: puta ad bigamium statim exuitur omni priuilegio clericali. similiter si in iudicio conuentus recuset se respondere coram iudice ecclesiastico: publice se negans velle clericaliter viuere. Nudar etiam omni priuilegio cle- ricali: tertio si laicaliter se gerens admonitus tertio, redi re noluerit. Idem quarto si sic agit per omnia, vt laicus, non vt clericus. Et de hoc dicit. 18. di.

Tertia conclusio est de apostasia a religione: quod ipso facto sunt excommunicati, si habitum reliquerunt, & requirendi, & recipiendi sunt, nisi sit tale crimen, propter quod possent expelli: quia cui damus actionem, multo magis exceptionem. quando autem inuiti reducunt, incarcerant, ne fugiant: sicut dixit lex serui fugitiui pede amputato debilitatur. Qui autem sponte redeunt, nequaquam. Bona vero in apostasia acquisita sunt monasterij: quod non eos expulit, nec recipere recusauit.

QVANVTM ad quartum sunttres conclusiones. Prima, quod Iudaei non debet habere Christianum mancipium, nec seruientem, nec nutricem in domo: licet possint habere colonum, vel mercenarium in agro: nec debent habere officium, vel potestatem super Christianos, nec communicare cohabitando, comedendo, ab eis medicinas recipiendo: quorum familiaritas talem retributionem nobis praestat, qualem mus in pera, serpens in gremio, & ignis in sinu suis solent hospitibus exhibere: extra de Iudaeis. c. & si Iudaeos.

secunda conclusio est, quod ipsi non sunt in personis, aut rebus, aut sepulturis molestandi, nisi iuste per publicam potestatem, & sunt permittendi synagogas in antiquo statu tenere, non nouas erigere, sed antiquas repara re, & in suo ritu perdurare: dum tum in parasceue non exeant: nec hostia, aut fenestras habeant apertas. Bona vero eorum iuste acquisita domini possunt accipere, sicut seruorum suorum: dum tamen eis victum, & vestitum reseruent, quae seruis etiam malis tenentur maxime de peculio suo labore acquisitoexhibere. Acquisita vero vsurarie possunt, & debent his auferre, non ad lucrum suum: alias furti sunt participes, nec ius acquirunt: quia nemo potest plus iuris in alterum transferre, quam ipse habeat: de reg. iur. l. Nemo plus iuris. Nec pari ratione possunt ab eis de talibus munera recipere, nec predicatores, sicut ab aliis vsurariis: quia non est spes, quod reducere eos possint ad restitutionem: vt sic vtiliter gerant negocium creditorum. sed si principes accipiunt, vt faciant, quod illi facere tenent, bene faciunt: puta, vt restituant certis personis, si inueniri possunt. sinautem in pios vsus expendant, maxime pauperum. In quo casu maxime si communitas indigeat prodefensione regni, tunc solum potest retinere non aliter: & hoc maxime si de licentia episcopi ad illum vsum applicentur. Aliter non video, quod collectae factae super Iudaeos, qui nihil habent nisi de vsu ris possint excusari.

Tertia conclusio est de conuersione ipsorum. Vbi est sciendum, quod cogi non debent, nec possunt. si tamen metu inducti sunt ad fidem, sunt cogendi fidem seruare: & apostatantes tanquam haeretici lapsi: non relapsi sunt censendi: extram de haereticis. c. Contra. lib. 6. Conuersi vero non debent cohabitare Iudaeis: quia dictum est Loth: Ne stes in omni circa regionem. sed & filius conmunis parenti conuerso, siue sit pater, siue mater, est tradendus, qui rationis capax non est. Alias liber est in sequendo, quem vult, perfidum. scilicet vel fidelem. Conuersus autem despici non debet, nec in aliquo irregularis est, nec vt dicunt quidam bonis suis spoliandus est: quia multi habent fidem exosam, quando conuersi spoliant, qui peruersi non spoliabantur. Et si quidem sunt bona vsuraria, non sunt spoliandi, nisi, vt reddantur: si autem iuste acquisita: vbi dominus sciens baptizando non fuit protestatus de bonis, videt peculium perdere, vel donare: sicut qui scienter permittit seruum ordinari, vel monachari perditeum. Nam si nesciuit, vel expresse dixit se bona sua velle habere videt, quod possit eum, sicut prius suis bonis spoliare: quia seruo manumisso non tenetur peculium dare: imo videt, quod baptismus non eximat eos a sernitute Christiani: licet a serui- tute Iudaei secundum leges propter periculum cohabitandi.

QVANTVM ad quintum sunt etiam tres conclusiones. Prima, & saracenis non licet communicare, sicut nec Iudaeis, nec licet ire ad eos, nec cum eis communicari, nisi praedicatoribusspe conuersionis: aut nisi illis, qui vadunt ad redimendum captiuos: quod etiam tempore guerrae li citum est: dum tamen tunc nihil aliud commertij cum eis habeam. si autem tempore guerrae quodcumque aliud commercium cum eis habent etiam sine armis, & huiusmodi etiam excommunicati sunt. Qui autem quocunque tempore eisarma vendunt mittunt, vel tradunt: excommunicati sunt, & serui capientium bona eorum confiscantur, qui nec absolui possunt, nisi duplum dent in subsidium terrae sanctae: extra. c. Ad liberandam.

secunda conclusio est, quod non debet habere dominium super Christianos, sicut nec Iudaei, & debent habitu distingui. De eo autem, quod arguit de ritu eorum certum est in Aragonia, & in Nauarra ritus eorum tolerari a Christianis: non minus, quam Iudaeorum, quamuis non videatur rationabile: tamen quia illi. scilicet Iudaei non sunt idololatrae, sicut isti, sed verum Deum colunt. & ideo melius tolerantur.

Tertia conclusio est: quod illi, qui terram Christi sanguine consecratam Christianis auferre nituntur, & a Deo nobis collatam, qui filij veri Abrahae sumus de lapidibus suscitati a nobis iuste ab illa haereditate pelluntur: & iusto bello occiduntur: quicquid sit de aliis: sed Iudaei propter memoriam Christi, & propter reliquias Israel reseruantur. Argumentum solutum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3