Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum non sacerdos possit conficere
Si haeretici, & excommunicati hoc sacramentum confiDciant. Circa. I3. distinctionem quaeruntur quatuor. Primo, vtrum non sacerdos possit conficere. secundo, vtrum sacerdos teneatur celebrare. Tertio, de haereticis. Quarto, vtrum plures sacerdotes possint eandem hostiam consecrare.
PRIMO Ergo quaeritur, vtrum non sacerdos possit conficere. Et videtur quod sic: quia omnis sanctus est sacerdos secundum Chry sostomum.
RESPONDEO, circa istam quaestionem sunt quatuor videnda. Primo, de hoc, quod quaeritur. secundo, vtrum Papa prohibente possit sacerdos celebrare. Tertio, vtrum plus valeat missa boni, vel mali sacerdotis. Quarto, de hoc, quod tangitur in argumento.
QVANTVM ad primum sunt quinque conclusiones. Prima, quod non sacerdos propter quancumque sanctitatem, aut potestatem a Papa commissum non potest corpus, & sanguinem Christi consecrare: quia cuius non est potentia illius, illius non est actus. Vnde sicut Papa non posset facere, quod caecus videret, qui non habet potentiam videndi: sic non potest facere, quod non sacerdos conficiat, aut ab soluat: quia non habet characterem, qui est proprie potentia conficiendi, & ligandi, & soluendi. Nam quod est episcopi, non potest non episcopiscus: nec quod est sacerdotis, non potest non sacerdos. Actus vero inferiorum ordinum etiam non habens ordinem pont: quia non sunt ad posse simpliciter, sed ad posse ex officio.
secunda conclusio est, quod forte exorcistae officium non posset non exorcista: cum habeat specialem potestatem ad expellendum daemones, quod alius non potest: nisi forte per gratiam gratis datam: & tunc inter miracula computatur, & non inter sacramenta. sed quod exorcista per exorcismum daemonem expellat, videtur non esse miraculum: sed de lege communi, sicut quod sacerdos conficiat. sed quia illud non experimur, videtur magis actus exorcistae exorcismos dicere, quam daemones expellere. Vnde quod beatus Martinus a beato Hylario factus exorcista mox daemoniacum liberauit: miraculo non sacramento attribuitur: quia non sic est de aliis exorcistis.
Tertia conclusio est osanctitas facit hominem sacerdotem dupliciter. Primo, quasi sacrum ducem aliorum exemplo, & forte verbo. secundo, quia offert seipsum Deo hostiam viuentem: non autem, quod possit conficere, vel absoluere, vt dicunt haeretici: contra quod dicitur: extra de summa Trini. c. 1. q. vna vero. vers. Et hoc vtique sacramentum nemo potest conficere nisi sacerdos: qui ad hoc rite fuerit ordinatus secundum claues ecclefiae: quas ipse concessit apostolis, eorumque successoribus Iesus Christus.
Quarta conclusio est, quod qui non sacerdos de facto celebrare praesumit irregularitatem incurrit: vt dicitur de clerico non ordinato ministrante. cap. primo, & secundo.
Quinta conclusio est, quod archidiaconus, qui visitans confessiones audiebat: dicens se per manus impositionem recepisce spiritum sanctum: in quo dat remissio peccatorum, errabat, quia licet diacono detur spiritussanctus cum manus impositione: non tamen ei datur eum manus impositione sicut sacerdoti, cui dicit, quorum remiseritis peccata, re. &c, Et sic, quia vt sacerdos abfoluebat. ideo irregularitatem incurrit: sicut ille, qui non sa rdos solemniter baptizabat: extra de cle. non ordi. c. 1.
QVANTVM ad secundum sunt etiam quinque conclusiones. Prima, quod sacerdos etiam Papa prohibente potest consecrare, licet non sit episcopus: quia in consecratione corporis, & sanguinis veri tantum potest minimus sacerdos, quantum summus pontifex, etiam Petrus apostolus: quia ita habet potentiam, quae est character, sicut aeque potest videre seruus, sicut Rex: si habet aeque potentiam visiuam. In consecratione autem corporis Christi mystici, sicut abbatum, virginum, episcoporum, & huiusmodi: plus potest episcopus, quam simplex sacerdos: imo tantum per se, quantum Papa, licet non ita committere. Vnde consecrationem ecclesiarum non potest epraes non episcopo committere: quod Papa potest, quia habet plenitudinem potestatis. Vnde Greg. extra de conse. eccle. c. poe. ratam habuit consecrationem factam per simplices presbyteros, quod non potuisset, si a principio committere non posset. sed quia ratihabitio retrotrahitur, & mandato comparatur. ideo ratihabitione consecratio facta est, quae prius commissione fieri potuit. Et ideo non sequit, quod si Papa potest committere confirmationem, & mi nores ordines, quod propter hoc inferior episcopus possit. Nec tum Papa potest habere ra tam confirmationem, vel collationem minorum ordinum factam de facto a non episcopo: sicut consecrationem: quia illud est sacramentum, istud autem est sacramentale. Non potest autem Papa dare effectum sacramenti sine sacramento: quia non habet potestatem excellentiae in sacramentis, sicut Christus. Vnde cum absolutio in foro poenitentiae, & confirmatio, & ordi natio sint sacramenta: si a principio nihil actum est, sacramentum non est. Nec potest ratihabitio Papae facere illud sacramentum, quod a principio fuit non sacramentum quicquam valere. sed in sacramenta libus ipse habet plenitudinem potestatis: cum sacramentalia per ecclesiam instituta ab ipso habeant robur, per quae etiam sola relatio rationis acquiritur. Potest igitur Papae rati habitio facere, quod ecclesia sit consecrata, id est, quod licite pos sit in ea ita celebrari missa, & ordines, & chrisma, ac si esset perepiscopum consecrata. sed non tantum valebunt orationes in ea factae, quantum si propter orationes fuisset sanctificata.
secunda conclusio est, quod si esset pessimus homo: puta Iudas conficeret nihilominus: dummodo sacerdos esset: non illa ratione, quam ponunt quidam, scilicet, quia quae sunt de essentia sacramenti, debent esse nota ministranti saltem: alias nesciretur esse sacramentum: bonitas autem non potest esse sibi nota: quia nescit homo, vtrum amore dignus sit &c. ideo. &c. Haec enim ratio non valet. Impossibile enim est ea scire, quae sunt de essentia sacramenti: si intentio est de essentia: quia tunc ordinans nescit se conferre ordinem: quia nescit, vtrum ille intendat recipere: quia nemo scit, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui est in ipso. Et similiter econuerso. Vnde sacerdos non potest scire per euidentiam, vtrum conficiat: quia nescit, vtrum fit sacerdos: quia nescit vtrum fuerit ipse, vel qui ordinauit baptizatus: & vtrum ille intenderit ordinari, vel ordinare: vel vtrum fuerit episcopus, & multa huiusmodi. Vnde est alia ratio: quia pote stas artis sine bonitate morali nihil minus potest operari, sicut est bonus artifex, qui est malus homo. Et similiter etiam qui habet characterem sacerdotalem: licet sit malus homo: est tamen aeque potens conficere, sicut bonus: sicut etiam sequitur proles ex adulterio, & ex actu debito, sic & in proposito.
Tertia conclusio est, quod etiam haereticus conficit, & scismaticus: quia quanuis de ordinatis ab haereticis posset magis dubitari: quia illud facit episcopus ratione consecrationis episcopi scopalis: quae quia non est sacramentum: sed sacramentale, quod videretur magis subi acere potestati Papae, vt potestatem acquisitam per eam posset aufferre: tamen de haereticis, & ordinatis a catholicis certum est, quod confi- ciunt: quia cum potestas conficiendi fundetur in charactere impresso per sacramentum: super quod Papa nihil potest: aeque conficit haereticus, sicut catholiculus: dum tamen non mutet formam, neque materiam.
Quarta conclusio est, quod suspensus, & excommunicatus, licet non habeat executionem clauium iurisdictionis: habet tamen executionem clauium ordinis. Vnde conficere potest, sed absoluere non potest: quia ab solutio requirit characterem hinc, & subiectionem inde, & sic vtranque clauem, siue potestatem requirit: quia sicus Papa non potest impedire hominem, quin videat, si habet visibile, & potentian visiuam: nisi amoueat sibi obiectum, vel claudat ei oculum: sic non potest impedire, quin sacerdos conficiat, nisi amoueat sibi materiam, vel praescindat sibi linguam.
Quinta conclusio est, quod si est degradatus, vel simoniacus in ordine, quod etiam conficit: quia licet iste habeat characterem vitiosum: ita quod non licet ei celebrare. Ex quo tamen habet sacramentum absolute, siue ordinem quantum ad posse absolute: posset conficere degradatus, brachio seculari expositus: in scala existens ad suspendium, si materiam haberet: quia manente tota causa, manet totus effectus.
QVANTVM ad tertium. sciendum, quod istis non obstantibus, melius valet missa boni sacerdotis, quam mali, & melius est audienti: & mellus est ei pro quo dicitur: quia licet sit idem sacramentum: & ex opere operato aequalis sit valor: tamen quia missa non dicit solum sacramentum: sed includit omnia, quae procedunt ab exordio confessionis vsque in finem gratiarum actionis, vel saltem ab introitu missae, vbi sunt multae orationes: & Deus peccatores non audit: sed iustos, inde est, quod ex opere operante plus valet missa boni, quam mali sacerdotis. Dico autem opus operantis, personae, non ecclesiae: quia ex quo sacerdos malus non est ab ecclesia praecisus: aeque gerit personam ecclesiae celebrando bonus, sicut malus. Vnde ex parte meriti ecclesiae est etiam aequalis valoris.
CIRCA quartum, scilicet, circa id, quod arguitur, sunt sex conclusiones. Prima, quod solus sacerdos est dispensator huius sacramenti, sicut & celebrator. Nullus enim inferior sacerdote habet ex officio aliquod sacramentum ministrare. Diaconus autem ex officio per partem eucharistiae habet dare. scilicet sanguinem: sicut beatus l. aurentius dicit. Cui commisisti Dominici sanguinis dispensationem, non autem corpus: quia sanguis mediante calice sacrato dispensatur. Vnde non oportet manus dispensantes esse sacratas: corpus autem cum dispensatur: dispensatur immediate manibus contrectantibus. Vnde ab illo solo debet dispensari, cuius digiti sunt sacrati, & manus. scilicet sacerdotis, qui etiam non debet tangere, nisi duobus digitis.
secunda conclusio est, quod eadem ratione inferior diacono vasa sacra non debet tangere, quando in eis est corpus, & sanguis Domini: quia diaconi est sanguinem Domini dispensare, & corpus ad sacerdotem deferre. Quando autem non est in eis corpus, aut sanguis subdi aconus tangit ministrans: quia & tangit, quando ordinatur: vasa autem reliquiarum, & huiusmodi, acoliti, non alij. Nec acolitorum est tangere calicem consecratum, nec laicorum vasa reliquiarum, siue reliquias portare: quantuncunque sint nobiles, nec etiam in choro stare: cum etiam AmbroImperatorem inde expelleret, quod modo nullus facit De istis habetur. 21. distinctio. c. sacer. &. c. Non oportet. &. c. sequenti. licite. & dis. 24. nullus.
Tertia conclusio est, quod propter necessitatem presbytero infirmo, & non valente, vel etiam absente, licet diacono infirmo eucharistiam portare: non autem inferioribus, cuius tamen contrarium legitur in occlesiastica historia. 6. vel 36. c. de serapione, qui moriens misit puerum ad sacerdotem petens viaticum: & ille, qui infirmus erat, partem eucharistiae misit ei, & per eundem puerum. Nec est verisimile, quod ille puer fuerit diaconus. sed non, quod fit Romae, sed quod fieri debet spectandum est.
Quarta conclusio est, quod licet laico non liceat corpus Christi dispensare: licet tamen inuentum eleuare reuerenter: vt ad locum debitum per sacerdotem portet, licet non habeat manus sacratas: quia hoc non est ad consecrandum, vel dispensandum: sed ad custodiendum. Illa autem, quibus secundum legem communem tangitur consecrandum, vel dispensandum, debent esse consecrata, vel benedicta, vt corporale, & calix. Non sic autem piscis: in qua est in tabernaculo reseruandum.
Quinta conclusio est de haereticis, scismaticis, excommunicatis. & caeteris ab ecclesia praecisis. Et de haereticis est regula generalis, quod siue sint publici, siue occulti: ab eis non est eucharistia recipienda, nec alia ecclesiastica sacramenta: imo melius est mori, quam de manu haeretici eucharistiam recipere, etiam in morte, 24. q. 2. Coepit. vbi Ermigildum regem martyrem facit Grego. quia in festo Paschae maluit securi interire, quam mandato patris de manu Arriani episcopi eucharistiam suscipere. sed quia occulte excommunicatus, & multo magis occulte simoniacus non debet vitari publice, sed tantum occulte: extra de senten. excommuni. Cum non ab homine. ideo intelligendum est, quod ab istis non debent talia recipi occulte, nec etiam publice si sit manifestum, vel etiam si occultum: dum tamen sine proditione occulti possint talia omitti.
sexta conclusio est, quod de criminibus est distinguendum: quia si est fornicarius, vel simoniacus, non in ordine occultus, & non notorius: vel si est irreti tus, quocunque alio crimine occulto, vel publico: dum tamen non sit irregularis, qui per consequens est suspensus sicut homicida: ab omni, inquam, tali licet recipere eucharistiam, & missam audire. sed si est fornicarius notorius per confessionem in iure, aut sententiam, & facti euidentiam, non licet talis missam audire, nec per consequens ab eo sacramenta recipere publice, vel occulte. si autem non est notorius, tunc licet. Et idem est de simoniaco, non in ordine. simoniacus vero in ordine estsuspensus quo ad se, & quo ad alios, sicut & excommunicatus maiori excommunicatione. Vnde etiam si isti sunt occulti in occulto non in publico sunt vitandi. sed in omnibus talibus si quis in occulto, vt ruborem ad poenitentiam sacerdoti peccanti incutiat, non recipiendo sacramenta, vel missam eius non audiendo: si hoc ex despectu non faciat, bene facit. Et sic intelliguntur de cleri. excommunicationis mi. c. Nostra. &. c. vlti. Ad argumentum dicendum, quod omnis sanctus est sacerdos ad immolandum se, non Christi corpus conficiendum.
On this page