Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

de subiecto poenitentiae

QVAESTIO QVARTA. De subiecto poenitentiae.

Toom. 3. q. 65. arxi 4

QVARTO Quaeritur de subiecto poenitentiae. Et videtur quod poenitentia sit in omnipotentia animae: quia contraria nata sunt fieri circa idem: sed poenitentia opponit omni peccato, quod potest esse in qua libet potentia anime ergo &c.

CONTRA, virtus vna est in vnica potentia: quia vna est, & non est essentia, quia virtus est: sed poenitentia est virtus vna, & specialis, vt dictum est. ergo non est in essentia, nec in pluribus potentiis: sed in vna tantum.

RESPONDEO, hic sunt quinque conclusiones. Prima, quod poenitentia est in voluntate: quia est pars iustitiae, quae est in voluntate: quia eligere est actus voluntatis: & pari ratione ratione respuere, fugere, & detestari: quod est poenitentiae proprius actus.

secunda conclusio est, quod est in innocentibus, & puris hominibus, etiam in beata Virgine, qe & si nunquam peccauit: tamen ante conceptionem filij peccare potuit, & qui paruuli mortui sunt ex natura peccare potuerunt, sicut & viuere vsque ad tempus peccaudi.

TERTIA conclusio est, quod est beatis hominibus non quo ad actum dolendi: sed quo ad actum gaudendi de dolore praeterito, non presenti: sicut alium actum habet graue, quando est sursum tendere. scilicet deorsum, & alium, quando est deorsum. scilicet quiescere: sic virtutes morales haben actum tendentem in via quietem in patria in fine.

Quarta conclusio est, quod non fuit in Christo: quia peccare nunquam potuit, eo quod semper humanitas diuinitati coniuncta fuit, ex quo, & quandiu fuit.

Quinta conclusio est, quod non est in angelis, prout est virtus, vel actus virtutis: quia angelus nunquam potuit peccare expiabiliter. sic autem & non aliter est peccatum obiectum poenitentiae, vt est virtus, & etiam actus eius. sed poenitere vitiosum, quod est dolere de peccato, non vt est contra Deum: sed vt est contra se ipsum, & sui voluntatem est in damnatis omnibus.

Ad argumentum dicendum, quod poenitentia est spiritualis virtus. vnde opponit per se, & directe vnico vitio. scilicet impoenitentiae, vel ostinationi: quae est in voluntate. Aliis autem opponitur non formaliter, & directe, sed effectiue, & indirecte.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4