Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

de continuatio ne poenitentiae

QVAESTIO QVINTA De continuatione poenitentiae.

Thom. 3. q. s4. art. 9. &. 10.

QVINTO Quaeritur de continuatio ne poenitentiae. Et videtur, quod non possit il interrumpi, nec iterari: quia illud, quod I est vnum numero continuum vsque ad mortem i nec iterat, nec interrumpitur: sed poenitentia quo habitum est huiusmodi: licet non quo ad actum. vnde est continuus dolor cordis. ergo &c.

CONTRA est de Dauid, quia poenitentiam de adulterio interrupit per peccatum: de numeratione populi postea poenitentiam iterauit. d. De abyssis terrae iterum redu. me.

RESPONDEO. hic sunt tres conclusiones. Prima, quod vera poenitentia potest interrumpi: quia poenitentia non confirmat hominem in gratia: quia non est fortior gratia per poenitentiam recuperata per se loquendo, quam gratia per baptismum, & innocentiam primo habita: a qua quis potest excidere secundum legem communem.

secunda conclusio est, quod non interrumpitur per gaudium. Vbi sciendum est, quod est triplex gaudium, siue dolor. scilicet passio ipsa concupiscibilis, & sic simul non sunt etiam de diuersis: licet in voluntate esse possint: sicut album, & nigrum non sunt simul: licet intentioalbi, & nigri sint simul. secundo accipitur pro motu cordis: quia laetitia est cordis letitia, & tristitia est cordis constrictia: quae duo etiam simul esse non possunt: sicut nec duo motus locales in eodem. Tertio aceipitur pro simplici actu voluntatis: & tunc prout sunt de eodem non sunt simul: quia contrariantur: prout autem sunt in diuersis non subordinatis, non sunt simul: quia plures actus disparati non stant simul: sed proutsunt subordinati sic, quod vnum est ratio alterius, sic stant fimul. Et sic est iu proposito. Imo forte sunt vnus actus, sicut finis: & cius, quod est ad finem: quia vbi duo propter vnum vtrobique tantum vnum. Vnde quod dicit Tho. Vtrumque non pos se simul esse aequaliter intelligendum est quantum ad causalitatem, & principalitatem: non quantum ad intentionem, & remissionem secundum rem si differunt re, vel secundum ratio nem, si sunt vnus actus re: quia vnum est causa alterius. se quiturautem ad intentionem causae intentio effectus, & ad remissionem remissio. Vnde quanto plus dolet de peccato, tanto plus gaudet de dolore: quando dolor est causa gaudij. Et econuerso quando gaudiu de spe veniae est causa doloris habiti facit, vt magis gaudeat, quando magis vult dolere. Et si est vnus actus numero respectu vtriusque obiesti: tunc secundum rationem ex vna parte est causa: & ex alia causatum. si autem differuntre, tunc est ibi causalitas realis.

Tertia conclusio est, quod poenitentia ite rari potest propter causas oppositas, propter quas baptismus iterari non potest. Quidam tamen huiusmodi rationem assignant quia non plus Deus exigit a nobis, quam ipse dat nobis: cum imponat nobis modum misericordiae ad proximum, quem habuit ad nos. Lu. 6. Estote misericordes &c. sed Deus imponit nunc modum ad proximum: vt ei poenitenti remittamus offensam non solum septies, sed etiam septuagefiessepties. Matth. 18. ergo nobis pluries poenitentibus pluries remittere debet. sed haec ratio non videtur valere: quia etiam Deus exigit a nobis, quod misereamur etiam impoenitentibus, & parcamus eis, & oremus pro eis, & benefaciamus eis. sed Deus non miseretur impoenitenti: sed expetit vindictam. Item etiam Deus a poenitentibus expetit vindictam: & nobis prohibet quaerere vltionem. ergo &c. Vnde non sequitur, si imponit nobis misereri plus, quam semel, quod ipse misereatur plus, quae semel.

si dicatur, quod Deus solem suum facit oriri super bonos, & malos: verum est, quod multam misericordiam exhibet etiam illis, quos damnat puniendo eos citra condignum: sed ipsam culpam nunquam remittit nisi poenitenti, nec si quin perfectam erigat vindictam: quae tamen duo a nobis exigit. sed quicquid faciamus adhuc sumus minus misericordes Deo: qui maiorem misericordiam amouet. scilicet non essendi, & huiusmodi. Et aliquid decet Deum, quod non decet nos. Cum enim malum non debeat remanere impunitum: & ad ipsum, qui est summus iudex pertineat summa iustitia, pertinet non sine poena relaxare culpam, nec nisi poenitenti. Nobis autem imponit misereri, qui sumus fratres, & conserui, & ad quos non spectat vin dicta. Nam iudex, ad quem spectat, non debet parcere: sed priuatus, ad quem non spectat. Et si iudex spe correctionis semel parcit: non tamen septuagesiessepties: imo incorrigibilem punit: & etiam eum, qui poenitet: quia nemo poenitentia nocens esse definit iure fori, licet contrarium sit iure populi.

sed videtur ratio non non necessaria: licet conclusio vera sit, imo contrarium est haereticum. Ad argumentum dicendum, quod poenitentia: si est vera, semper est continua quantum ad propositum, sed quantum ad effectum ipsa est continua habitualiter in bonis non in recidiuantibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5