Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

de correctione fraterna. utrum cadat sub praecepto

QVAESTIO TERTIA. De correctione fraterna & eius praecepto.

Tho. 2.. q. 33. & hac ipsa. d.4

VAERITVR tertio de correctione fraterna. vtrum cadat sub praecepto. Et videtur quod non: quia meretrices tolerantur ab icclesia: quae tamen sunt in mortali. & similiter vsurarij. ergo omittere correctionem fraternam no est mortale: cum tota Ecclesia hoc faciat. Contra est: si peccauerit in te frater tuus. &c.

Respondeoprimo, videndum est quid est correctio fraterna. secundo, an sit in praecepto. Tertio, qui sunt qui tenentur ad eam-

Quantum ad primum est diffinito magistralis, quod fraterna correctio est admonito fratris de emendatione delistorum ex fraterna charitate. Dico autem admonitio fratris: quia obiurgatio verbi & castigatio verberum pertinet ad praela tum: & dicitur correctio per. c. sed admonito secreta quae fit per verba dicitur correptio per. p. non a rapina. i. violam tia: nisi prout per eam voluntas immutatur sed a raptus quia raptim & per cursum corrigitur qui solo verbo emendatur, sicut syllaba corripi dicitur: quae cito profertur. De emendatione delictorum: quia respectu finis dicitur homo proximum dirigere: cum sibi ipsum ostendit: sed regore cum a deuio ipsum custodit, corrigit eum errantem cum ad viam per semitam reducit emendando ipsum a peccato. hoc autem: quia fit saepius de paruis delictis vel omissionibus, quae dicuntur delicta quasi derelicta. Nam de alijs dicitur quod nemo potest corrigere quem Deus despexerit. ideo dicitur de emendatione delictorum. Ex fraterna charitate. Illa enim correctio que fit a praelato in communi: dicitur fieri ex institia quae respicit bonum commune: vt aedificentur de poene qui sunt scandalizati de culpa, vt vnius poena sit metus multorum. Propter hoc enim Reipu. interest ne maleficis remaneant impunita: sed illa quae fit secreto ad emendationem fratris ex charitate procedit: quia amicitia non minus subuenit. in damnis virtutum: quam in amissione rerum.

Quantum ad secundum est sciendum: quod cum animae hominum sint cunctis rebus praeferendae: si eleemosyna corporalis vbi est necessaria corpori est in praecepto: multomagis spiritualis, vnde si occurrat iste casus primo, quod videt proximum in percato mortali. secundo sporat per suam admonitionem illum corrigi. Tertio, quodnon sperat illum alite corrigi: sed sic incorrectum mori, tonetur ex praecepto multo plus subuenire animae ne damnetur, quae famescenti Lazaro ne moriatur. Vnde Gre. in homel. Cu audisset Iohannes in vinculis opera Christi. Plus est animam in aeternum victuram pabulo verbi reficere, quam ventrem moriturae carnis terre no pane satiare. si autem non esset in peccato mortali: sedre niali tantum deesset necessitas: quia si hic non corrigitur: in purgatorio corrigetur. Item si non speraretur correctio sed potius exasperatio: non deberet fieri: nisi propter aliorum aedificationem in casu negligendum esset eius odium. sicut Iohamnes arguebat Herodem. in quo casu dicit Chry. Melius est odium propter Deum, quam amor praeter eum. Cum enim propter Deum diligimus: sibi debitores sumus. Cum autem propter eum odio habemur: Christum nobis debitorem constituimus. Vel si ad horam contristaretur post ea emenda retur. Item si aliter speraretur corrigi, vel per scipsum, vel per alium ad quem magis pertinet, qui tamen si praesens esset nec corrigere vellet: non excusaretur qui hoc videret.

5. Quantum ad tertium. qui scilicet teneantur ad eam. dicendum quod omnes sicut ad charitatem etiam religiosi. si enim religiosus non habet proprium: & ideo excusatur a praecepto eleemosynae corporalis, vbi videt proximum: nec habet vnde subueniat respectu secundae necessitatis. quae non omnia facit communia: quia non debet de alieno largiri: non tamen respectu primae: quando deberet etiam accipere super altare: tamen ipse linguam habet: nec in hoc debet silentium claustro: sed magis correctionem proximo. Propter quod si suo verbo posset corrigere peccantem nec faceret: mortaliter peccaret non dicturus, Vae mihi: quia tacui: & maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine. Et in Eze. si non annunciaueris ci: sanguinem eius de manu tua requiram: sicut sanguinem Abel de Caym, qui dixit. Nunquid custos fratris mei sum? secundo, tenetur peccator: quia peccatum suum eum non liberat a praecepto etiam si peccet corrigendi quia non est perplexus cum possit se corrigere in momento.

si autem quaeratur vtrum peccat corrigendo de codem vel leuiori peccato: fi quidem sit veniale non: quia non est materia scandali. si vero mortale: aut corrigit vt praelatus: & tunc dicunt quod sic: quia indigne exequitur officium suum. & qui sine peccato est ille debet mittere lapi dem: non alius auditurus: in quo alium iudicas: teipsum condonas. Eadem enim agis quae iudicas etiam si est peccatum: occultum duntamem mortale: quia suspensus est coram Deo & quo ad se. & hoc verum est de praelato in spiritualibus: non autem in temporalibus. si enim praepositus vel balliuus est rer in peccato mortali occulto, & suspendit latronem: non propter hoc peccat mortaliter, cum ista officia etiam a gentibus habeantur. si vero corrigit per modum magisterij in publico docendo: si est occultus peccator non peccat mortaliter: vt dicunt. si autem notorius: tunc sic: quia scam dalizat: quia cuius vita despicitur: necesse est vt praedicatio contemnatur. Alij autem dicunt, quod licet ita sit de doctrina. secus autem est de praedicatione quam indigne exeꝗtur, quicunque est sibi conscius mortalis etiam occulti: vnde qui praedicas non furandum furaris. sed illa auctoritas est ad oppositum: quia ibi praemittitur. qui ergo alium doces teipm non doces. vnde pariter ibi repraehenditur docens & praedicans contrarium eius: quod facit. Qui autem secreto alium corrigit: si occultus peccator est respectu illius non delinquit: sed si publious aut illi cognitus scandalizat: & sic peccat: si quasi imperiose hoc faciat: sed si quasi adhortans ad concordem poenitentiam, vel quod suo malo exemplo non peccet: ne quaquam. subditus autem debet & potest praelatum corrigere: sed cum debito moderamine: quia si in his quae fidei sunt erret publice, peccare faciens populum: publice est arguendus sicut Paulus Petrum. Vnde si Papa praedicaret er rorem coram populo surgendum esset: & ei coram populo contradicendum. sic enim dicit Paulus de Petro. In faciem ei resti. &t. In alijs autem secreto &cum reuerentia corrigendus est: & tanto reuerentius quanto maior praelatus.

Ad argumentum dicendum, quod meretrices corriguntur quidem: non per poenas: ne deterius contigat: sed per sermones inquantum praedicatur fornicationem esse mortale: simi liter de vsurarijs.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3