Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

de ministris habentibus claues, utrum quilibet a quolibet possit absoluere quemlibet a quolibet

QVAESTIO SECVNDA.

De sacerdote an quilibet quemlibet hominem possint absoluere.

Tho. 4.d. 19. q. 1.ar. 3.

QVAERITVR secundo de ministris habentibus claues, vtrum quilibet a quolibet possit absoluere quemlibet a quolibet, & vbilibet: Et videtur quod sic quia cuilibet sacerdoti dicitur · Quorum remiseritis peccatu: remittutur eis, &c.

Contra. de poe. Omnis. sine licentia proprij sacerdotis alienus non valet eum absoluere nec li gare.

Respondeo. Hic sunt tria videnda. Primo. de habentibus claues. secundo. de vsu. Tertio. de extensione.

Quantum ad primum: sunt tres conclusiones. Prima. Quod sacerdotes veteris testamenti non habuerunt claues regni coelorum: quia clauis ista est potestas: per quam iudex ecclesiasticus dignos recipere, & indignos excludere debet a regno: sed tunc nullus sacerdos quomodocumq, poterat aperire coelum nec introducere: ergo nec clauem habere: sed sicut eorum sacramenta erant figura caelestium: sic & eorum potestas sigura verarum clauium.

seda conclusio est. Quod in nouo testamento soli sacerdotes habent claues regni coelorum proprie dictas: quae sunt ad aperiendum coelu immediate, lices dispositiue: & dicuntur claues ordinis. sed claues iurisditionis: quae immediate ad illud disponunt, potest habere non sacerdos. Hostiarius autem hent claues templi mrialis, non autem non manufa cti in coelis. Hanc autem conclusionem quidam probant sic: quia si essent istae claues in alijs a sacerdotibus hoc esset propter meritum vitae: ex quo carent sacerdotali consecratione. sed si acquireretur propter meritum vitae perderentur propter demeritu: & ita frequenter vnus & idem quandoque haberes claues: quando non haberet, & incertum esset: de quocunque aut haberet: cum nulli possit constare de merito alicuius: nec etiam de merito proprio. Ista sunt inconuenentia: ideo, &c. sed ista ratio parum valet: quia ita incertum est quis habet characterem sacerdotalem, cum nesciatur an ordinans fuerit episcopus, an habuit intentionem dandi, & iste recipiendi, & huiusmodi.

Tertia conclusio est. quod soli clerici habent claues iurisditionis. Magnus enim rex, & imperator & huiusmodi: sed potestates illorum nec mediate nec immediate aperiunt regnum coelorum: siue sit Ecclesia bonorum siue iustorum. Nec abbatissae quaecunque habent hasclaues: quas nec btem virgini Christus commisit. de poe. c. Noua. Nec epraes alicui nisi clerico: nec etiam religioso conuerso potest has committere: quia non potest ritum vniuersalis Ecclesiae immutare. Vnde errauit prior qui commisit conuerso absoluere socium clericum a minori excommunicatione: sed nouitio: duntamen habeat coronam clericalem conferre potuit. Errant etiam episcopi qui bigamos faciunt officiales, quia non possunt: cum sint denudati omni statu clerica li. Etiam si minores ordines habeant: quia licet non possunt denudari quo ad characterem. tamen possunt quo ad id, quod est de iure positiuo. Papa autem qui est super totum ius & totam Ecclesiam: posset clauem iurisdictionis & laico & feminae committere, quamuis non deceat. Quidam autem probant quod clauis iurisdictionis mulieri non potest competere: quia disponit & praeparat ad clauem ordinis & sacerdotij, quantum est ex natura sacramenti. & ideo mulieri quae sacerdos non potest esse: competere non potest: ideo, &c. sed si ista ratio probat decentiam bene quidem: quamuis in natura libus alicui conuenit disponere ad aliquam formam: quod tamen non potest attingere ad producendum illam: vt pates de anima rationali: & similiter in artificialibus: tamen si de potestate absoluta sit sermo videtur quod sicut laico potest comittere Papa, quod excommunicet sic mulieri: & dare sibi core num: quod tamen inferior Papa no posset: quia quod est mere de lure positiuo institutum quo ad essentiam subiacet actori iuris positiui: quo ad materiam mutandam & de nouo faciendam. vnde sicut Deus sacramentum contra originale quod solis viris competebat mutauit in sacramentum commune viris & mulieribus: sic posset ipse facere quod sacramentum ordinis esset commune viris & mulieribus. Cum ergo tonsura clericalis sit ex institutione Ecclesiae: non sacramentum. Papa qui est super totum ius posset mulierem facere capacem: ita faciliter sicut de illegitimo facere legitimum: & similiter dare sibi potestatem excommunicandi: sed hoc inferior non pos set: scilicet tollere legem superioris.

Quantum ad secundum scilicet de vsu: sunt tres conclusiones.

Prima. q nullus non sacerdos quantumcunque bonus potest habere vsum clauium ordinis: nec non iudex vsum clauium iurisditio nis: quia quantumcunque homo esset bonus, & haberet omnia alia membra bona: si tamen careret potentia visiua: non posset habere vsum vel actum videndivel oculi. Ita carens charactere sacerdotali, qui est clauis ordinis, vel potestate iudiciaria: quae est clauis iurisditionis: non potest habere vsum harum clauium, quantumcunque in alijs sit sanctus & excellens.

secunda conclusio est. quod habens has claues quantumcunque, malus: nisi sit ab Ecclesia praecisus: potest habere vsum harum clauium. sicut malus sacerdos potest conficere quod est ordinis tantum: & malus iudex excommunicare quod est iurisditionis tantum: & malus curatus potest soluere & ligare: quod est vtriusque. Quorum ratio est: quia sicut habens bonum oculum & habens obiectum proportionatum, nihil minus videt per hoc quod patitur in in pede: sic habens bonam potentiam operandi & bonam materiam, nihil peius operatur per hoc quod habet malitiam in voluntate: sic & in proposito de potentia characteris & lurisditionis: quae habens & materiam debitam in nullo impeditur propter malitiam voluntatis.

Tertia conclusio est. quod praecisus ab Ecclesia non habet vsum clauium iurisditionis, etiam si sit bonus vt iniuste excommunicatus: & multo magis haeret: cus. Vsum enim clauium ordinis habent aequaliter omnes, qui habent characterem, quem Ecclesia non potest auferre: sed vsum clauium iurisdictionis non habent ab Ecclesia praecisi etiam iniuste: quia sunt ab executione iurisditionis suspensi. Haeretici vero sunt omnino iurisditione priuati. vnde quo ad primum conficere & ordinare possunt: quod est pure ordinis: quo ad secundum oxcommunicare & absoluere non possunt: quod est pure iu tisditionis. Tertio, vsum vtrarumque clauium simul, id est, ab soluere in foro conscientiae num possunt: quia deficiente altero principio essentiali, non potest sequi effectus.

Quantum ad tertium. primo videndum est quid ante Ecclesiae ordinationem & diuisionem fieri poterat. secundo, vtrum modo quilibet potest absoluere quemlibet a quolibet. Tertio, vtrum qui potest absoluere aliquem ab aliquo, possit hoc facere indifferenter in omni loco.

Quantum ad primum est opinio quorundam dicentium. Primo. quod absolute loquendo de sacramento poenitentiae circumscribendo omnem ordinationem Ecclesiae, quilibet sacerdos potest quemlibet ab soluere: quorum ratio prima est: quia concurrentibus ad sacramentum, quae sunt de necessitate sacramenti, & debita dispositione suscipientis est sacramentum, & suscipsens recipit omnem effectum sacramenti. sed circumscribendo a sacramento poenitentiae ordinationem ecclesiae quilibet sacer dos est debitus minister, & confessio peccaturum est debita materia. Forma autem debita est. Absoluo te. &c. Confitens autem si sit poenitens est sufficienter dispositus ad suscipiedum: tam sacramentum: quam rem sacramenti: ergo, &c. Et ideo bis concurrentibus non solum est verum sacramentum: sed etiam suscipieus vere, recipit omnem effectum sacramenti. Maior patet. minor etiam clara est, quantum ad materiam & formam sacamenti poenitentia: sed dubia est quantum ad ministrum & dispositionem recipientis. Et quantum ad hoc probatur sic: quia quod non quilibet sacerdos sit debitus minister, nec quilibet peccator poenitens sit sufficienter dispositus ad recipiendum sacramentum poenitentiae & eius effectum a quolibet sacerdote: non potest dici, nisi quia poenitentia em sacramentum iudiciale: &ideo requirit quod eius minister sit sacerdos iurisdictionem habens: & quod iudicandus sit ei subditus: quod non inuenitur in quolibet sacerdote respectu cuiuslibet peccatoris.

Hoc non cogit: quia & si poenitentia sit sacramentum iudiciale: tamen est voluntarium. vnde sacerdos g est iudex in sacramento poenitentiae, magis est arbitrarius de voluntate partium assumptus, quam habes iurisdictionem de se super partes eis inuitis, vel ab altero eorum inuito. Cum enim iudicium poenitentiae agatur inter Deum & homines, constat quod ex parte Dei sacerdos & iudex voluntarie assumptus: qui sibi fecit sacerdotes mediatores & arbitros inter se & homines. Idem est ex parte hominum: quia quantumcunque sacerdos sciret peccatum poenitentis: nisi ipsemet poenitens voluntarie id exprimeret &exponeret se iudicio sacerdotis, non posset sacerdos iudicialiter agere cum eo: quo ad forum poenitentiae. Ergo vbi peccator voluntarie se iurisditioni sacerdotis subijcit, assumens eum quasi arbitrum, quem Deus prius assumpsit, ex hoc videtur quod ille sit verus iudex, & homo ver subditus· quantum pertinet ad tale iudicium. sed hoc potest facere quilibet peccator respectu cuiussibet sacerdotis circumscripta ordinatione Ecclesiae. ergo tunc quilibet sacerdos est verus iudex: & quilibet peccator confitens vere poenitens est ei vere subditus.

Et confirmatur secundo: sic: quia Papa nulli potest esse subditus: nisi quate nus voluntarie se ei subijcit. Ex iure enim diuino nulli subijcitur: sed omnibus praeest. Ex iure vero humano nulli potest subijci: quia canonum statuta Papam non ligant: sicut nec leges imperatorem: vt notatur extra de constitutionibus. c. 1. in glo. ergo cum subijciat se alteri in foro poeni tentiae, uecesse est quod sufficiat subiectio quae fit ex mera voluntate.

Item hoc ibidem patet ex alio sic: quia Papa non potest se subijcere iurisditioni alterius: quo ad forum contentiosum: vnde non potest committere alicui quod excommunicet eum, nisi sententiae eius paruerit: quia talisiurisditio inuoluntaria est quo ad subditum: & ex alterius volum tate dependet. Et similiter esset in iurisditione fori poeni tentiae: nisi esset mere voluntarium.

Item si ex ordinatio ne diuina minister sacramenti est sacerdos habens iurisditionem in casu extremae necessitatis, non posset quilibes sacerdos quemlibet peccatorem absoluere: quia illa necessitas non mutat ministrum a Deo institutum. Vnde sicut in extrema necessitate nullus potest sacramentaliter absolui nisi a sacerdote: eo quod sacerdos est minister institutus sacramenti poenitentiae: sic nullus posset absolui nisi a sacerdote habente iurisdictionem, si talis iurisditio requireretur ad ministrum ex institutione Christi. Tenet autem Ecclesia, quod in casu necessitatis quilibet sacerdos potest quemlibet peccatorem de quolibet peccato absoluere: nec etiam forte posset contrarium ordinare.

Item dato quod ministet poe nitentiae sit sacerdos habens iurisdictionem idem sequitur: quia consuetudo dat iurisdictionem, sed tunc fuisset consuetudo, quod quilibet absolueret a quolibet: ideo, &e. sic ergo quilibet sacerdos poterat absoluere quemlibet volentem ei confiteri, situt olim iudices carticularij omni homini se eis subijciem ti ius dicere poterant, non alij.

secundo. isti dicunt quod per ordinationem Ecclesiae congrue factum est, quod non quilibet possit absoluere a quolibet, quorum ratio est, quia nullus potest absolui ab vno peccato mortali, dum actualiter committit aliud. sed peccator subijciens se pro absolutione alicui sacerdoti scienter contra ordinationem Ecclesiae, actualiter peccat peccato inobedientiae, ergo non potest absolui ab alijs peccatis. Maior patet ex praecedenti- bus. minor declaratur, quia ecclesia potest rationabiliter statue re quod non quilibet suscipiat qdcumque sacim a quocumque mistro, sed a determinato, vt patet de sacramento ordinis, quia non est licitum quemlibet ordinari a quocumque episco. Et similiter est de sacramento poenitentiae rationabiliter institutum quod non quilibet absoluatur a quolibet, quia non quilibet sufficit ad absoluendum in foro animae. Vt igitur amoueatur incentiuum delinquendi, quod praeberetur si quilibet inpoenitentiae foro pro voluntate sua posset in quolibet loco a quolibet sacerdote absolui, tolleretur enim ex hoc multum de erubescentia: quam debet habere peccator, & multum de cautela, quam potest & debet adhibere praelatus contra recidiuum circa subditum in varijs casibus. ideo rationabiliter sic est per Ecclesiam ordinatum.

Tertio. istimet dicunt, quod Ecclesia hoc faciendo nihil mutat de essentialibus in hoc sacramento. Quod probant sic, quia prohibere ne quilibet recipiat sacramentum a quolibet ministro, non est mutare aliquid quod sit essentiale sacramento, sed Ecclesia in praedicto statuto nihil plus facit, nisi prohibere ne quilibet accedat ad quemlibet sa cerdotem pro absolutione, ergo non mutat aliquid quod sit essentiale sacramento, nec materiam, nec formam, nec mistrum, & quia his concurrentibus est verum sacramentum, patet quod talis confessio est verum sacramentum, sicut baptismus. & ordo sacer receptus contra inhibitionem Ecclesiae est verum sacramentum, cuius signum est, quia si sacerdos reuelaret ea quae audiuit in tali confessione puniretur, non solum vt reuelator secreti, sed vt reuelator confessionis. hoc tamen interest inter baptismum &ordinem, cum recipiuntur contra inhibitionem Ecclesiae & sacramentum poenitentiae, quia illa non sunt iteranda, quamuis peccat mortaliter suscipiens, si sit adultus, quia peccatum suscipientis non imppsit totalem effectum baptismi & ordinis, sicut impedit totasem effectum absolutionis, quae est solum remissio peccati propter quod iterari debet. Et haec bene stant simul, quod aliquis bene recipiat sacramentum, & non rem sacramenti, propter indispo sitionem suam. sicut enim res sacramenti quandoque habetur si ne sacramento actu suscepto, sic econuerso verum sacramentum potest actu recipi sine re sacramenti.

sed haec opinio quantum ad id quod primo dicit est dubia, quia Deus a principio Ecclesiae praeficit Petrum curatum, dicens. Pasce agnos meos, &c. Et tibi dabo claues, &c. Vnde sicut modo sine licentia curati cui commissa est cura huius paro chiae vel dicece. non licet alteri confiteri, sic nec tunc post quam fuit necessaria confessio sine licentia Petri, imo sicut modo cardinalibus non licet confiteri sine licentia Papae, sic nec tune apostolis sine licentia Petri, de iure communi, licet libertas spiritus non habeat legem. Et licet omnes apo stoli fuerint immediate a Christo ordinati sacerdotes in die coenae, quando dixit eis. hoc facite in meam commemorationem, tamen non in episcopos, nisi Petrum cui solum dictum est. Pasce oues meas. Et de Paulo quidem, qui tunc non erat discipulus, certum est. Beatus etiam Iacobus primus ab alijs consecratus est hierosolimorum episcopus. Et quamuis omnes apostoli essent facti episcopi a Christo, sicut aliqui dicont ramem ab eo Petrus vocatus est Cephas: quod est caput. Vnde inEuangelio primus apostolorum dicitur, & alijs semperprae fertur: quia voluit Christus le vnum vicarium: & Ecclesiam vnum caput vnius capitis vicarium, a quo caeteri tenerent quicquid haberent. sicut rex diuidens regnum, vult secundo genitosa primo genito tenere: ita ac si ab illo recepissent quamuis omnes aeque immediate a rege accipiant portiones.

Ad primum argumentum ipsorum est dicendum: quod ni si peccator vellet nullus eum absoluere posset, sed non conuertitur, quod sua voluntas sufficiat in eo quod suum non esti vt in sequenti articulo dicetur.

Ad secundum diceodum, quod Papa ideo subijcit se cui vult, quia cura illius nulli commissa est determinate: ad cuius arbitrium satisfacer habeat: sicut cura omnis xpraeiani commissa est Petro. per cuius manum oportet transire in regnum: sicut per manum Christi: qui hunc vicarium dereliquit. Vnde si Petrus mortaliter peccasset, tenebatur confiteri. Et quia nulli erat specialiter obligatus: ideo de omnibus de quibus Christus sibi conmiserat potestatem absoluendi, libertatem habebat eligendi: & habet nunc successor eius qui nulli subest. & pari ratione potestatem habet. Et per idem patet ad tertium.

Ad argumentum de moriente dicetur in. 20. dist.

Ad quin tum de consuetudine dicendum est. quod consuetudo non praeiudicat iuri diuino. Vnde cum de iure diuino esset, quod omnis Christianus de peccato Petro vel eius vicario habeat satisfacere, contraria consuetudo si fuit non valuit. Vnde & bene dicitur. de. poe. c. 1. li. 6. Quod nulla consuetudine introduci potest: vt quis sine licentia proprij sacerdotis sibi valeat eligere confesforem: quia si hoc esset respectu in ferioris proprij sacerdotis vel episcopi, quod est de iure positiuo, non tamen respectu Papae: quod est de iure diuino. sed quia a principio Ecclesiae non eligebantur nisi boni, & specialiter a Christo electi non erat periculum. Et voluntas Christi erat & Petri, qui non quaerebant nisi salutem animarum. quod omnes boni quales sciebat esse illos qui tunc erant: ita possent absoluere sicut ipse. Nouerant enim Paulum ita bene vsurum sicut se. Et ideo voluntas Petri erat Paulum aeque vti & consimiliter alios bonos. sed cito apparuit. quod sicut de electis a xpovnus fuit diabolus, & deseptem diaconibus vnusfuit sathan, multomagis de sequentibus: ideo voluerunt quod non quilibet quemlibet, sed diuisim. & diuiferunt Paulo & Barnabae gentes: & ipsi in circuncisione. non sic autem quod Petrus per hoc perderet potestatem: qui & pesea transijt ad gentes nulla noua potestate sibi data: sed vsus prima sibi reseruata. vnde. &c.

Quantum ad secundum, scilicet vtrum quilibet possit modo absolui a quolibet est sciendum: quod vnusquisque de eo quod suum est, potest facere quod vult: quia in sua re quilibet est moderator & arbiter: & nihil tam naturale est quam voluntate Domini seruare volentis rem suam in alium transferre. Vnde quia de contractibus vel quaestionibus homines non compelluntur litigare coram iuram iudice nisi velint, sed possunt eligere arbitros vel inter se componere sicut volunt, quo facto prutor ratum habere debebit: nec habet eos ad respondendum coram se citare, propter hoc quod de talibus possunt se submittere cuicunque iudici volunt habenti iurisditionem in alios: vt Aurelian. consentire in iudicem parisiem sem prorogando iurisdictionem illius in scipsos: & tenebit sententia quasi a suo ludice in subditos lata, vel etiam in iudices cartularios: qui nullum subditum habebant, nisi volentes se eis submittere. si autem est aliquid de quo homo teneatur velit nolit ipse vel accusator coram determinato iudice respondere, sicut de feudo vel delicto, de quo inui tus accusatus coram alio iudice remittitur ad iudicem loci delicti: de talibus non possunt actor & reus in extraneum iudicem consentire: nisi de licentia illius iudicis cui in hoc subditi sunt & propter hoc clerici qui speciali modo sub diti sunt iudicibussuis, non solum in delictis sicut caeteri, sed etiam in contractibus non possunt renunciare priuilegio fori: nec possunt se alieno iudici submittere, prorogando eius iurisdictionem: nisi de licentia episcopi cui subiecti sunt. Cum ergo ex ordinatione Christi omnis anima Christiana subdita sit Petro, de illis in quibus ei subdita ost fine licentia eius: alij se subdere non potest. Ex quo autem post passionem Christi homo mortaliter peccauit: & post baptismum suum tenetur ad arbitrium Petri satisfacere: cui dictum est. si peccauerit in te frater tuus. vnde de peccato mortali sine licentia & ordinatione Petri, non licuis alteri confiteri. similitligat' maiori vel minori excommunicatio ne nompont se ipsum soluere. Est autem commissa Petro in omni- bus quibus indiget ab alio solui: ergo in istis non potest se alteri subdere: sed de peccato veniali potest homo per seipsum sine Petro, & quocumque sacerdote seipsum soluere similiter de mortali de quo est semel absolutus. Vnde ni si ordinatio Ecclesiae sit in contrarium, quilibet sacerdos botest absoluere quemlibet sibi volentem confiteri, a quolibet veniali &mortali: de quo aliquando em absolutus: quia de his nulli homini est obligatur. Et de his potest se submittere cuilibot cui vult, non solum curatis alijs habentibus populum: sed etiam simplicibus sacerdotibus nullum subditum alias habentibus, nisi quod si sunt religiosi sine assensu praelati nihil tale dicunt agere. sed si agerent: nihilominus absoluti essent, quia concurrerent essentialia sacramenti. De mortali autem nondum confesso: de quo tenetur satisfacere Petro non video, quod sine eius licentia possit se alteri subdere. sicut homo de francho allodio potest se cui vult submittere: non autem de feudo de quo iam alteri homagium fecit, nisi de eius assensu vel saluo iure eius. Vnde si homo vellet alieno sacerdoti confiteri cum intentione, nihilominus confitendi proprio sacerdoti & satisfaciendi eius arbitrio videtur quod posset alius eum absoluere, sicut dicit Raymundus, quod alienus potest absoluere ponendo spem in ratihabitione proprij sacerdotis.

Et quod dicunt illi de contraria opinione, quod si quis alieno confiteretur, quod esset verum sacramentum.

Contra. quia a non suo iudice lata sententia non tenet. & similiter si a suo de casibus retentis. quia in tantum est non suus, sed postquam est absolutus a superiore, a quocunque vult de illis absolui, potest per rationem dictam.

Quantum ad tertium est sciendum, quod iudex Ecclesiasticus in foro conscientiae potest absoluere vel ligare extra territorium suum tripliciter. Et secundum hoc sunt tres conclusiones.

Prima. quando confessor & confitens vterque est extra, vt si episcopus extra dicecesim inueniat subditum volentem sibi ibi confiteri, vel curatus extra parochiam parochianum, ibi potest eum absoluere, & ei poenitentiam inlungere, quia ille actus qui non concernit determinatum locum, sed indifferenter omnem locum houestum potest aequaliter exerceri extra territorium & intra. Propter hoc enim arbiter potest praecipere partes adesse in omni loco honesto, quia non habet locum certum, vbi ius dicendo resideat more maiorum. Et propter hoc ea quae sunt voluntariae iurisditionis & causae cognitionem non desiderant, possunt a procedente iudice vbique agi. sed soluere vel ligare in foro conscientiae est huiusmodi, quia pricipaliter respicit actum interiorem, in quo essetialiter est peccatum, qui abstrahit a loco. vnde propter concupiscentiam solius cordis in Ecclesia factam est confitendum, non templum reconciliandum, igitur. &c.

Praeterea. constitutio quae est clauis & fundamentum huius materiae dicit, quod quilibet confiteatur proprio sacerdoti, si autem esset neceffe confiteri in proprio loco sicut proprio sacerdoti non dimisisset illud poneret vnde lz curati plusconsueuerit in Ecclesia audire confessiones quam extra. tamen extra & in domibus & in itinere ambulando audire possunt. Et si quidem de venialibus aut mortalibus semel confessis ageretur. quia haec cedunt in partem voluntariae iurisditionis: eo quod non necesse est ea confiteri, non est dubium quod vbicumque de his possumus confiteri: sed etiam de mortalibus semel in an no confitendis idem iudicium est, quia nec de illis potest absolui quis nisi volens, vnde hoc iudicium non redditur in inuitum. Et ideo adhuc potest exerceri extra, sicut ea qnae sunt volūtariae iurisditionis. Et quod absolutio in foropoenitentiali: non ita arctetur ad territorium, sicut illa quae fit in foro exteriori apparet, quia archiepiscopus potest visitans de omni crimine per prouinciam confessiones audire, non autem exterius crimina hisi notiora corrigere. de censi. c. vlt. 6. notiora. lib. 6. Et similiter potest mittere quaestores cum indulgentijs, non autem officiales pro iudicijs facien- dis. de. poe. c. 1. de offi. ordi. c. τ. li. 6. Item ea quae coactio nem non important potest iudex facere extra territorium. de foro compe. c. 1. li. 6. Nam territorium a terendo. huiusmodi autem sunt haec. ideo, &c. sed sicutvbicunque quis capiat feram: sua est. potest tamen a Domino prohiberi ne intret agrum suum: sic potest quis vbicumque suum subditum a peccato absoluere: sed potest prohiberi ne resideat in aliena Ecclesia ad hoc faciendum, si per hoc praeiudicium paretur: vt si vellet ibi solemnes poenitetias iniungere. Propter quod etiam volens sacere ordines in aliena diccesi accipit licentiam ab illo. vnde curatus alium curatum vel sacerdotem non habentem licentiam a suo superiore, posset prohibere audire confessiones in sua Ecclesia, non sic autem extra Ecclesiam etiam intra parochiam. Nec similiter si haberet potestatem a Papa vel Episcopo proprio cui subditus locus est.

secunda conclusio. quod si absoluens est intra & absoluendus extra per commissionem: vt si curatus vel episcopus det licentiam subdito proficiscenti confitendi extraneo: vel episcopus det potestatem alicui in omnes suae dicecesis, & iste inueniat extra dicecesim aliquem volentem confiteri potest eum absoluere. Omnem enim absolutionem quam aliquis per seipsum potest impendere in foro conscientiae, iure ordinario potest alteri committere. vnde cum ibi posset per se confessionem audire: vt dicit prima conclusio. per consequens & per alium. Vnde dicit constitutio. si quis alieno sacerdoti voluerit eonfiteri: licentiam petat a proprio, &c. Nec dicit in propria parochia. vnde non requirit quae confessio quae fit alicui sacerdoti fiat in propria parochia. Pari enim modo est quis ordinandus: absoluendus: & iudicandus a suo de parochiNullus. sed de licentia proprij diccesani potest quis ordinari & indicari in foro exteriori ab alieno in alieua diccesi: ergo in foro exteriori, & sic vtitur consuetudo quae est optima legum interpres. Nam poenitetiarius episcopi in Ecclesia cathedrali exempta: & nos in locis nottris exeptis audimus confessiones auctoritate episcopi: cum in locis exemptis non potest ipse plus quam si extra dicce.

sed tunc est dubium de simplici sacerdote. Plus enim conceditur illi in quo duo lura concurrunt: quam illi in quo vnum tantum. sicus patet in adoptione aui materni & extranei. vnde curatus in loco suo potest audire confessionem extranei de licentia superioris illius: quia persona est ei subdita ratione committentis, & locus est sibi subditus ratione sui. secus autem videtur in simplici sacerdote: cui nullus locus est subditus. sed dico idem: quia fit praetor fit is qui alienam iurisdi tionem exequitur: non tamen pro suo imperio agit, vnde non ratione subiectionis loci hoc facit, sed solum ratione subiectionis persone, sicut committens ibi iure suo posset ibi au dire. vbi tamen nihil potest in locum: sed in persona solum.

Tertia conclusio est. econuerso. quod existens extra territorium potest committere audientiam confessionum intra. Ex quo enim potest per se audire extra vt dicit prima conclusio: & per alium vt dicit secunda, pari ratione potest committere extra vt audiatur intra, vnde constitutio dicit. Licentiam petat & obtineat a proprio sacerdote. non dicit in propria parochia. vnde vbicumque detur licentia confitenti vel auctoritas confessori non refert. dum tamen intra audiat. quia etia in his quae lunt cotentiolae iuriiditionis in toro exteriori proconsul vel praeses nondum ingressus iure nouo vel egressus etiam iure antiquo: non solum proficisci ceperit, imo etiam cum abesse ceperit delegare potest, vt intra proninciam iudicetur. Et similiter curatus extra parochiam & episcopu: extra dicce. existens potest vel mittere vel constituere vicarium ad confessiones audiendas: sicut officialem etiam destinare ad causas audiendus & terminandas. f. de offi. praesul. Obseruari. 6. vlt. l. sequem. de offi. eius cui manda: est iur. de collatio. q. Prohibemus. col. 9. sed autoritas constitutionum nostrarum videtur inniti iuri antiquo, de eo quod dicit superiorem gererevices prioris quousque confirmatus sit praesens in domo: si intelligat quod prior non possit aliter ordinare quousque intrauerit possessionem. &c.

sed iuxta secundam conclusionem est notandum: ꝗfines mandati diligenter sunt seruandi. vnde si episcopus det potestatem audiendi confessiones subditorum per dicece. vel in dicecesivel infra dicce. ex hoc non possunt audiri extra: quia esset excedere fines mandati: sed bene possunt audiri intra in locis exemptis: quia licet non sunt infra diccesim: quo ad subiectionem si sunt exempta a lege diccesani & iu risditione. cius, tamen funt intra quo ad situationem. sed si dicatur sic de dicece. vel omni qui sunt de dicce&c. quia determinatio loci ad confitentes fit non ad confessiones. tunc possuntvbique.

Ad argumentum in oppe tum dicendum, quod intelligitur secundum ordinationem Petri: cul illud primo & principaliter fuit commissum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2