Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

de denunciatione, utrum debeat eam praecedere fraterna correctio

QVAESTIO QVARTA. De correctione fraterna & denunciatione praemittenda.

1no. 2. 2 q. 33ar. 7.

QVAERITVR quarto de denunciatione. vtrum debeat eam praecedere fraterna correctio? Et videtur quod non: quia plus diffamatur homo si accusatur coram multis & praelato, quam si denunciatur soli praelato. sed ad accuiandum iudici non requiritur secreta admonitio: sed sufficit quod praecedat inscriptio. ergo nec ad denunciationem.

Contra. de accusa. qualiter & quando: vbi dicitur quod inquisitionem praecedere debet clamosa insinuatio: accusationem inscriptio: denunciationem secreta admonitio.

Respondeo. hic opus est distinctione includente septem conclusiones in generali: quia delictum aut est simpliciter publicum: aut simpliciter occultum: aut secundum quid publicum: & secundum quid occultum. In primo casa dico, peccatum publicum quando ipse est peccator publicus, & non si publicum esset tale crimen esse commissum & nesciretur omnino a quo: sed quando siue delictum fuerit factum publice siue occulte, publicum tamen & diuulgatum est quod iste fecit tale crimen: & de hoc est communiter diffamatus si verisimile est quod citius corrigeretur si ad partem sibi ostendo: quod videtur ordinari ad eius emendationem: quam si statim iudici denuncio: quod videtur cedere ad eius confu fionem. debeo prius secrete admonere. non propter conseruationem famae, quae iam supponitur perdita: sed proptet emendationem coscientiae. Postea vero si non corrigitur: ve aedificentur de poenitentia qui scandalizati sunt de culpa debeo denunciare: sed non teneor: quia ex fama potest iudex inquirere nullo denunciante. si autem est partim publicum & partim occultum: quia scilicet possunt eum per testes conuincere: puta duos vel tres, sed omnes alij ignorant & reputant eum bonum, nec sine infamia pos. sum eum denunciare: tunc habet locum secundum omnes illud Enangelij. Corripe eum interte & ipsum solum. si te audierit lucratus es fratrem tuum: & ibi supple siste. si te non audierit adhibe recum vnum vel duos. scilicet de illis qui sciunt tecum, coram quibus si arguitur in nullo fama laeditur. quousque enim sit correctus coram alias scientibus, si sunt: vel quandiu speratur quod coram illis & per illos solos poterit cor rigi: nunquam alij sunt adhibendi. prius autem praepofito nesciente non debet ostendimisi quando vel non sunt alij conscij: vel non sunt tales pro quibus non est verisimile, quod se vellet corrigere. si ergo acquiescat ibi stetur, si non audierit illos: dic Ecclesiae. Quod, verum est quando illis non auditis non est spes de correctione aliter. tunc enim per quemcunque modum ostendendum est illi, qui potest prodesse & non obesse siue sit praelatus siue alius. si autem possum cor rigere sine infamia: debeo abstinere denunciatione famosa & diffamatione. si autem sit ita occultum: quod non est infamatus: nec potest sufficienter probari iudicio istius qui habet corrigere: quia vel ipse solus scit, vel vnicus te stis cum eo: tunc quamdiu speratur correctio, non debet denunciare: sed potest inter se & ipsum solum postea cum illo vnico alias sciente. postea vero debet denunciare secrete prae lato. non tanquam iudici: sed taoquam illi qui potest prodes se: & de quo est verisimile quod per eum corrigetur: siue sis praelatus siue alius: sub sigillo tamen secreti. si vero non seretur correctio: quia vel ex malitia peccat nec erubescit: sicut aliquis qui semel nata occasione ruit: vel quia pluries est sibi dictum & se po corrigit: tunc subdistinguendum est per tria membra: quia aut illud peccatum: quod creditur facturus est in periculum communitatis, & tunc denum ciandum est illi conseruando famam quantum potest cum salute Reip. non aliter. si enim ille de quo rector cluitatis plus confidit: cui & claues tradidit: illa nocte est eam traditurus hostibusvel huiusmodi: & nullo modo vult desistere: tunc etiam nominati dicendum est illi. Caueatis ne tali tradatis claues ista nocte: quia proditurus est ciuitatem: quia bonum commune praeferendum est priuato. Vnde quia fama est de maximis bonis exterioribus religiosorum: si vnus debet alios scandalizare nec secreta monitione corrigitur: prae lato dicendum est vt praeuideat famae communitatis. si autem hoc est in nocumentum tertiae priuatae personae, si ita paruum est istud nocumentum quod melius sit illum ita parum laedi quam istum ita diffamari: quia si modo non corrigitur postea tamen corrigetur. vt si esset ei furatur aliquid modici valoris: tunc uero debet reuelare. si autem est notabile nocumentum: vt quia vult occidere nocte, vel omnibns spoliare cum iaceat in camera: tunc est dicendum: quia meli est seruare innocentem indemnem: quam isti malo famam. quamnis & illud sit dicendum sic in secreto: quod non possit agere ad istius infamiam reuelando, nec poenam ipsum nunciando: sed solummodo ad suam cautelam.

si autem est solum nociuum peccanti: dicunt quidam non vltra procedendum. ex quo per se ipsum vel illum qui potest prodesse admonuit nec corrigitur: sed finendum est perire qui non vult erectus surgere: nec sunt testes adhibendi ad obseruandum sed potius esset prohibendus quam obseruandus: & hoc vtique verum est, nisi sit spes quod per illam viam melius corrigeretur. Te netur enim homo illo modo quo potest saluare proximum: & si non potest vno modo, & potest alio: tenetur illo. sicut ergo medicus si praeuidet quod permittendo infirmitatem facere cursum suum postea melius curabit. melius facit permittendo vnam accessionem: vt omnes alias impediat: quam si impediret sic istam, quod minus bene impediat alias: ita possible estꝗ si modo sinatur ire ad peccatum adhibitis testibus, per quos conuincendus est si negauerit: tunc pote terit praelatus remedium adhibere: quod prius non poterat: quia prius non debebat credere vni testi: ideo non poterat illum includendo a malis vijs cohibere, nunc autem iuste poterit per duos testes habens conuictum. vnde in tali casu licet non quidem occasionem peccandi dare: sed non prohibere & obseruare.

si dicatur, quod non debemus vel non tenemur esse obseruatores alienae vitae secundum Augu. verum est nisi quando aliter vitam animae proximi seruare non possumus.

si dicatur, quod hoc est eum prodere: dicendum est quod non, quia licet vbi est omnino occultum & non potest probari ostendere praeposito tanquam patri non iudici: vt prosit alias nescienti: quia plus teneor conscientiae proximi quam famae: nec teneor iniuriarum: quia no animo iniuriandi hoc facio: sed medendi. sicut nec medicus qui vulnerando medetur. Vnde Augu. Nec dicatis vos esse maleuolos quando hoc iudicatis. Magis quippe innocentes non estis: si fratres vestros quos indicando corrigere poteitis, tacendo perire permituitis. Voi aute non per obseruationem speraretur melius corrigi quam prohibitionem: tunc esset peccatum mortale sinere hominem ire ad peccatum mortale: vbi per se vel per alium solo verbo posset impedire. propter quod non est iniusta excommunicatio: qua percellitur is qui videret clericum verberari, & non impedit quando potest: vel facto si est iustitiarius ad quem pertinet: vel saltem verbo quicunque est ille qui solo verbo impedire potest: maxime si fieret propter ipsum vindicam dum.

Ad argumentum dicendum: quod si agatur de occasionibus vel proclamationibus religiosorum in. c. devenia libus ibi nec inscriptio nec secreta admonitio est necessaria: quia huiusmodi non sunt diffamatoria. si autem de mortalibus: non ita est de accusatione sicut de denuncia tione: quia licet vtrobique sit infamia: tamen in accusatio ne quaeritur bonum commune. vnde videtur probabilior opiulo quod sine seceta admonitione potest fieri: cum illa non debeat fieri nisi timore recidiui. hic autem etiam facienda est eo quod non debet iterari: quia expedit maleficia non remanere impunita: imo etiam postquam allquis correctus est potest accusari: quia poenitentia nemo nocens esse desinit quo ad poenam iudicij exterioris: quia etiam homo poenam canonis incurrit ex vnd solo facto quod non iteratur, & de quo est correctus: & quod etiam probari non potest: vnde non oportet quod ad sententiam punitionis praecedat correctio fratris. De Ioseph autem non videtur quod in his quae sunt mala de iure diuino & naturali excusetur habens sexdecim annos: sicut ipse habebat si per ignorantiam illa committat: quia postquam ad annos discretionis peruenit omne delictum cadit etiam in puberem: praeter delictum carnis licet excusetur a tanto. sed sicut dixit textus. Accusauit eos apud patrem crimine pessimo: non denunciauit vel erant incorrigibiles. De praecepto vero dicendum est: quod aut est certum quod iudex inquirit de crimine in casu in quo potest de iure: & tunc tenetur homo sibi dicere tam de se quam de alio: quia mentiri in iudicio est mortale: aut est certum, quod ipse iniuste inquirit: vt puta quia non praecessit accusatio, nec famosa vel clamosa insinuatio: nec infamia illius: nec factum est diuulgatum nec denunciatum nec in speciali: puta talisfecit tale crimen, vel in tali loco est factum tale crimem: vbi iacet occisus sed nescitur a quo: nee in generali: puta tale monasterium est diffamatum de dissipatione religionis. Tunc enim non tenetur nec de se nec de alio: quia ille in hoc non est suus iudex. si autem sit dubium: vel iuris: vel facti praesumendum est pro iustitia in dicis, & debet sibi homo dicere veritatem: vel magis ponere in ipsius iudicio: cum sciat tale crimem quod nullus alius scit nisi forte vnus, quod habeat consilium vtrum teneatur nominare personam: &sicut ille iudicauerit sic faciat: quia iussus iudicis in dubijs excusat.

similiter de latrone qui torquetur. si enim tale crimem est in se vel in alio: qui iuste potest subijci inquestae: tenetur tam de se quam de alio: alias nec de se: nec de alio. Eo ipso autem quod homo vni cum crimem habet propter quod iudex iuste procedit contra eum in illo crimine: ex hoc ipso de alijs potest inquirere: quia non per occultationem peccati: sed peccatoris de decultis homo prohibetur iudicare. Vbi ergo iam per vnum crimen est diffamatus: etiam de alijs debet dicere veritatem. Et similiter si socij sui sunt in tali statu quod iuste contra illos agi praet provnico crimine: etiam de omnibus potest & debet eos prodere, quando ipsorum correctionem non sperat: maxime cum peccatum illorum sit in periculum communitatis: vt quia scit eos fures & latrones, & impoenitentes. Nam illum qui iam poenituit accusare non debet: nisi iuste nominatim de ipso interogaretur. De his qui in fine poenitent. Distinctio. 20.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4