Quaestio 2
Quaestio 2
utrum impleta poenitentia a sacerdote iniuncta qualicunque: sit homo ab omni alia poena immanis
QVAERITVR secundo vtrum impleta poenitentia a sacerdote iniuncta qualicunque: sit homo ab omni alia poena immanis. & videtur quod sic: per illud. Quodcumque sol neris super terram. &c.
Respondeo: tria sunt hic videnda. Primo, quomodo debet sacerdos poenitentiam moderari & arbitrari. Et quantum ad hoc est sciendum, quod sicut medicus habet oculum dextrum ad naturam, sinistrum ad morbum: & vlterius non vult sic amouere subito morbum: quin· velit etiam adhibere remedium contra recidiuum in illummorbum & etiam alion: sic & ise qui habet iniungere poenitentium saluturem non quae mortem animae operetur: numquam debet imponere poeuitentiam nisi credat quod ille velit & pos At sueere: alias ponit laqueum: & non antillotum: sed venenum: propter quod non tantam imponut quod ille desperans totum dimittat: fiue propter debilitatem bonae voluntatis: sine corporis. paruut enim ignis &scifitillavna non est oneranda multis lignis: sed paulatim fouenda ne extinguatur. debet etiam considerare recidiuum, quia aliquando est peceatum grauius sed minus periculi recidiui, & debilius subiectum ad poenitentiam sicut sornicatio senis quam iuuenis: sed propter robur & concupiscentiam vigentem in iuuene debet maior imponi. igitur consideratis omnibus circunstantijs peccati & peccantis, & corporis & anlmu & maiorem & minorem debet imponere: sicut magis creditur saluti illius expedire. sed ne eum decipiat si minorem debito imponat propter aliquam iustam causam, debet illi innotescere: quod illa non est condigna: & quod meruisset septemnem pro quolibet mortali & huiusmodi: quod si non fecerit hic, faciet alibi grauiorem: nisi propter hoc crederet eum incide re in desperationem: quia tunc non debet hoc dicere
secido considerandum est: quod multo plus valet modica poenitentia per sacerdotem imposita, quam maior a se assumpta: quia ista secunda non est sacramentum, nec pars sacramenti: vnde ex sola virtute assumentis habet effectum: illa autem ex virtute passionis Christi, quae operatur specialiter in sacramentis totius Ecelestae. vnde expedit vt sicut confitens aliqua confitetur in generali & aliqua in speciali. sic & confessor imponat aliquam poenitentiam in speclali & in generali bona quae faciet & mala poenae quae sustinebit: & quae etiam facere proponet non fic. scilicet quod obliget eum ad faciendum quicquid proponet facere, vel sustinere: sed quod etiam ipsummet propositum bonum sit ei satisfactorium & ipsi bona si et quando fient.
Tertio: est sciendum: quod si sacerdos iniungat maiorem poenitentiam, nec quam ille meruerit: ille quidem tenetur obedire in hoc & viuere in voluntate complendi eum. postquam autem partem eius quae in iudicio Dei erat pro tota sufficiens impleuit: si sic mortuus fuerit in purgatorio nihil sustinebit. sicut eum de iudice infe rlore nimis condemnante ad superiorem appellatur: & reus soluit: quod secundum veritatem debebat: licet non sit illud superfluum ad quod iudex condemnauit siue male siue bene. quo ad se: vt quia secundum allegata ludex superior non eum condemnabit ad plus soluendum: ita & Dominus dicens. Cum accepero tempus ego lustitias iudicabo. si autem illud superfluum in hac vita soluit, valet ad meritum, vel ad alia peccata soluenda: sicut quandoque seuerior fententia seruat reum ab infamia, & qui in vno grauatur in alio releuatur. C. Ex quibus causis. ca. infa. re. l. Et si seuerior. si autem sacerdos imposuerit nimis paruam poenitentiam: siue per errorem, siue per nescientiam, vel per prudentiam & bonam cautelam: quia sic illi & non aliter expediebat: illa completa nihilominus vel hic vel in purgatorio ipse faciet vel luet quod restat: sicut iudex superior cum ad eius examen recurritur: corrigit sententiam inferioris: qui si minus debito condemnauit, superior quod plus debitum est superaddit.
On this page