Quaestio 1
Quaestio 1
utrum aliquis in morte possit vere poenitere
CIRCA vigesimam distinctionem quaeruntur quatuor. Primo. vtrum aliquis in morte possit vere poenitere. secundo. vtrum impleta poenitentia a qualicumque iniuncta sit poenitens ab omni alia immunis Tertio, vtrum vnus possit satisfacere pro alio? Quarto de indulgentijs.
De primo videtur, quod in morte non possit quis vere poenitere: quia Antiochus poenituit in morte nec habuit veniam, de quo dicitur. Orabat scelestus Deum a quo non esset misericordiam consecuturus. 2. Mach. 9. & Iudas de de quo dicitur: Poenitentia ductus retulit triginta argen- teos. &t.
Respondeo hic videnda sunt tria. Primo. quod in morte potest esse vera poenitentia & salutifera. secundo, quomodo in morte quisque a quolibet quemlibet potest absoluere. Tertio. quomodo mors sit satisfactoria.
Primum patet: quia licet liberum arbitrium Dei sit infleribile ante & post: iuxta illud. ego de & non mutor: Angeli autem sit vertibile ante: non post. tamen liberum arbitrium hominis est vertibile vsque ad mortem. Vnde legistae dicunt, quod deambulatoria est hominis voluntas vsq, ad vltimum vitae exitum: sic intelligendo, quod vsque tunc potest homo eligere quod prius refutauit, & econuerso. Et sic cum homo possit poenitere: per consequens veniam etiam habere: quia quacunque hora ingemuerit peccator. &c. ideo. &c. sed raro est quod in morte incipiat esse vera poenitentia: quia si homo moritur ita subitatus, quod non aduertat se mori sicut dormiendo: expedita res est. vbi te inuenero: ibi te iudicabo: quia si ceciderit lignum ad austrum. &c. si autem aduertat se mori: sed per vnam horam & morulam modicam: quia in repentinis homo operatur secundum habitum: vnde non videtur quod habituatus in peccato tam repente fiat bonus Alij vero moriuntur languore praecedente, & quia cum habitu amatiuo sui plus quam Dei concurrit languor & dolor amati, vix tunc homo poenitet: si tamen sic vere poeniteret saluaretur. Vnde eiam qui se ipsos interficiunt: quia tamen possunt in vltimo momento poenitere: licet non sint sepeliendi: nec pro eis publice orandum: tamen occulte potest orari pro eis ab illis qui credunt quod forte dum occideret eos quaerebant eum & reuertebantur.
Quantum ad secundum, quod quilibet ab omni vinculo & peccato in morte possit absolui, sunt tres conclusiones.
Prima. quod hoc est de iure diuino: quia quod quilibet Christianus peccans mortaliter sit obligatus de hoc satisfacere ad arbitrium Petri: intelligitur quando potest arbitrium Petri vel sui vicarij habere: aliter non. quia tunc esset obligatus ad impossibile: quia cum vi clauium debet absolui: illiusauctoritate quem iuenit: qui claues habet: solui potest. Item auctoritate iuris: quia hoc Papa committit etiam in casibus quos reseruat: quod in mortis articulo quilibet sacerdos absoluat quemlibet: non sic videtur de vinculo excommunicationis. quia homo potest absolui ab excommunicatione post mortem ab illo a quo prius. Vnde quo ad corpus non est necesse vt tunc absoluatur. quo ad animam vero non est neces se, nisi vt a peccatis absoluatur: a quibus non potest absolui quousque fuerit absolutus ab excommunicatione. Et sic cum Papa non possit committere non sacerdoti absoluere a peccatis, sicut nec celebrare: licet non sacerdoti potuisset conmittere absoluere ab excommunicatione: non tamen commisit pro tunc: quia necesse non fuit: & sic soli sacerdoti commisit vt in mortis articulo possit absoluere ab omni vinculo & peccato: sicut Papa posset. non autem morienti potest dare indulgentiam: sicut Papa posset. non enim inuenitur quod propter necessitatem possit dare aliquis indulgentiam: qui alias non posset.
Tertia conclusio est. quod si ille conualescat: vel mortis periculum euadat: quia non distinguitur ex qua causa sit mortis periculum: vtrum ex infirmitate sicut in continua vel acuta: an ex violentia: sicut si intraturus est bellum: aut decollandus: vel in naufragio. sic enim intelligitur mortis articulus: non quod homo semper in periculo est moriendi: nec certitudinem cras viuendi, sed quando est in tali articulo, quod aeque indifferenter solent vt communi ter homines inde mori, sicut euadere: non quod intrans mare statim dicatur esse in mortis articulo. vt dicit glo. de offic. ordi. Pastoralis. Igitur transacto mortis articulo: nisi absolutus ab excommunicatione praesentet se illi a quo de iu re communi fuerat absoluendus: quam cito commode poterit illius iussui pariturus, reincidit in eandem sententiam. de sen. excommunicationis Eos qui. li. 6. De peccatiiantem non oportet o amplius confiteaturt nec propter absolutione cum sit rere absolutus, nec propter poenitentiam: quia illa fuit sibi innotescenda: & si no imponenda, etiam si essent casus retenti: quinon est iurecautum: nec forte caueri potuit, q bia aecrshaberet confiteri: sed si confessor non foitsacerdos, tenetur iterum confiteri, propter absolutionem consequondam & poenitentiam imponendam: quorum ille neutrum facere potuit: q claues no habuitiper quas solasregnum aperitur illi, cui per mortale clauditur. Et idem est si poeuitentiam oblir fuerit: vel si sibi imposita velindicta non fuit:quia tenetur ad arbitrium sacerdotis satisfacere. & per consequens ipsum requirere toties quod ipsam possit consequi.
Quantum ad tertium. de satisfactione mortis sunt tres conclusiones. Prima de morte naturali. quia mors etiam patienter suscepta non liberat ab omni poena, sed restat purgatorium. quia iustitia Dei non dimittit peccatum impunitum: sicut nec misericordia remittit incondonatum. aut enim Deus punit aut homo secundum Augu. si ergo homo hic condigne non punit: illic luit vbi Deus punit. Est igitur mors naturalis. quae quia tota est debita pro peccato originali non potest satisfacere pro actuali: quia eadem solutio non parit duas liberationes. vnde si Christus contraxisset originale: mors sua nobis non profuisset: sed quantum est de dolore & languore illud acceptatum bene satisfacit pro actuali: quo il Iud non debetur originalis secundum actum, sed secundum aptitudinem. vnde qui deficiunt senio non dolentes mortis debitum psoluunt. & Iohannes Euangelista a dolore mortis extraneus mortis debitum integre persoluit: sicut fames sitis & huiusmodi poenalitates sunt poena debita secundum aptitudinem: non secundum actum. vnde fiue acceptentur fiue assumantur quo ad actum satisfaciunt.
secunda conclusio est de morte violenta iusta. Mors onim violenta inquantum huiusmodi: non est debita pro peccato originali, cui non debetur poena sensus, si ergo sit iuste illata pro aliquo peccato actuali digno morte: sicut dicit Apostolus. Qui talia agunt digni sunt morte. tunc pari ratione quia illa est debita pro alio in foro mundi: sic non potest esse satisfactiua pro alio peccato in foro Dei, sicut ieiunium quadragesimale quia est debitum ex statuto Ecclesiae non praet esse satisfactorium pro alijs peccatis: licet sit meritorium. nec latro euolauit propter satisfactionem mortis: licet patienter portauerit dicens. Nos quidem digne vel iuste. nam digna factis recipimus, sed propter magnitudinem contritionis & liberalitatis Dei.
Tertia conclusio est de morte iniusta. quia mors iniuste illata si quidem attingat vsque ad titulum & triumphum martyrij, certum est quod satlsfacit pro omni poena: vnde iniuriam facit martyri qui orat pro martyre. sed si non sit causa martyrij: sed poena tantum & innocentia si homo pro alijspeccatis suis illam accipiat multum satisfacit. sed quia non est voluntarie assumpta: quia sic esset illicita: ideo licet excedat omnem aliam poenam quae posset esse liberatoria totaliter am poena debita: non tamen ex toto satirfacit sed secundum quod magis vel minus homo conteritur.
On this page