Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

utrum vnos pro alio possit satisfacere

QVAESTIO TERTIA. De poenitentia in morte.

Tho. ai dno. q. a.q. 3.

TERTIO quaeritur: vtrum vnos pro alio possit satisfacere? Et videtur quod non: quia satisfactio est pars poenitentiae: sicut contritio & confessio. sed vnus non potest pro alio poenitere confitendo vel conterendo. ergo nec satisfaciendo. sed vnusquisque onus suum portabit.

Contra ture humano soluendo quis pro alio ipsum liberat, & iure diuino. Alter alterius onera portate, & sic adimplebitis legem Christi. qui peccata nostra per tulit super lignum. ergo. &c.

Respondeo. hic sunt tria videnda. Primo in speciali: quomodo inter viuantes viuus pro alio possit satisfacere. secundo in speciali: quomodo viuus pro mortuo possit. &v. Tertio in communi. quomodo vnus pro alio.

Quantum ad primum sunt quinque conclusiones. Prima, quod si hoc haberet forma iniunctionis nulla esset quaestio: quia in alternatiuis electio est debitoris. vnde si sacerdos imposuit ieiunare per se, vel per allumtire vltra mare vel mittere: nulli dubium est, quod potest se per alium aeque sicut per se liberare: nec oportes quod illeplus faciat, nec propter hoc quod illud non est remedium impeditur isti quitatio.

secunda conclusiorquod si est omnimoda indifferentia, idem est. verbi gratia. si imposi tum est ei ieiunare vel dare eleemosynam: non idem est quod alius pro ipso ieiunet: & quod ipse per se ipsum: siue quod ipse det de proprio: & alius det de non proprio istius, sed suo. sed quod ipse de sua substantia faciat eleemosynam per se: vel per alium non refert. vnde si mittat per famulum: ita satisfacit sicut si daret per scipsum: quia & hic est voluntas praesumpta imponentis intantum: quod etiam si nuncius esset in mortali peccato nihilominus eslet illa eleemosyna fatisfactoria. quia sicut dare eleemosynam per manum peccatoris non diminuit in actu rationem merendi: ita nec satisfaciendi. Non enim plus requiritur quod actus sit a Deo acceptus ad satisfaciendum quam ad merendum.

Tertia conclusio, quod si non potest sacere per seipsum, potest facere per alium. quia ista videtur fuisse voluntas imponentis: qui noluit ad impossibile obligare, necvoluit ad purgatorium mittere. vnde cum dicitur iciunes: verum est si potes per te ipsum: alias per alium. vnde quia homo non poterat satisfacere peccato naturae per seipsum: iustum fuit quod haec satisfactio posset fieri, & fieret per alium: sicut & facta est per Christum: & haec tria omnes concedunt.

Quarta, quando potest satisfacere per seipsum. & quidem quando poenitentia est data in reme dium, si nec ipse alio modo recompenset, certum est quod non suffi cit: vt si ieiunium est impositum ad domandum carnem: & ipse illud ieiunium alij imponit: & vult carnem suam nutrire: nec aliquo alio aequipollent modo domare: non potest se sic aquitare, & hoc etia omnes concedunt.

Quinta conclusio, quod si sit potens facere per seipsum etiam prout cedit. in solutum, dicunt aliqui quod non potest satisfacere per alium. quia poenitentia quae non est accepta: non est Deo satisfacto ria. mutatio autem poenae vel emendae quae non procedis de voluntate iudicis: vel partis expressa praesumpta non est accepta. ergo. &c.

Et confirmatur: quia licet de contractu possit indifferenter vnus pro alio satisfacere, & de delicto quando est obligatio ad pecunia, tamen de delicto quo ad poenam corporalem vnus pro alio satisfacere non potest: imo & poenae suos tenent auctores. & lanctius est nocentem absoluere, quam innocentem condenare. ff. de poe. l. Absentem. vnde si pro homicida se offerret amicus vel filius ad mortem: non esset iustus iudex qui innocentem pualret: & nocentem dimittteret.

Adhuc etiam si peo emenda iustitiae ex delicto ad pecuniam obligatus liber tur alio pro se soluente: non sic videtur in emenda reconciliatiua, in qua homo vult sibi emendari & satisfieri ab iniuria, per viam pacis &reconciliationis. Nam si arbiter communis pro pace reformanda: iudicauit quod iste genu flectendo se humilict, veniam petens ab illo quem superbe dehonestauit: & non dignaretur hoc facere per se: sed per famulum: non esset illi acceptum: si etiam iussus dare de suo diceret, nunquam sibi dabo de meo. sed qui vult de amicis meis det de suo pro me: non esset gratum nisi de proprio amoueret. sic est in propsito.

sed contra hoc est quia si homo nisi per se potest: & nunquam potest per alium satisfacere, tunc gratia Dei in baptismo requireret planctum & gemitum, & esset illi qui ante baptismum nulla peccatam fecit poenitentia iniungenda: sicut in sacramento poenitentiae quia Christus est alius homo a baptizato. & sic non potuit pro isto satisfacere: cum iste possit satis facere. sicut pro paruulis sufficit meritum Christi, qa non possunt mereri. sed adultis non sufficit meritum Christi cum baptismo: sed tenentur addere meritum proprium. Et quamuis in hoc sit dissimile: quia homo etiam impotens non potest mereri per alium, nisi soli paruuli, vel non habentesvsum rationis per solum Christum. non sic autem sine baptismo saluaretur: per cuiuscumque alterius meritum: tamen in hoc constat virtus argumenti. quod si potens per se satisfacere, non potest per alium ergo nec per Christum.

Dicendum est igitur ad rationem, q si aliquis propter nimium amorem carnis suaevellet facere per allum quod esset sibi impositum, vel per se de alio faciendum: non siberaretur. sed si occupat se in illis quae sunt Deo magis accepta quam sit illud, & sunt maiora remedia contra peccatum quae illud: & nihilominus illud quod sibi est Impositum vult facere per alium, videtur quod sit plena satisfactio apud Deum: quia etiam videtur praesumpta voluntas imponentis: vt puta si pugnando contra hostes fidei, vel praedicando aut peregrinando, vel alijs pijs operibus aeque domet carnem para tui nihilominus illud facere per se vel de suo quod ali vult pro se: & de suo: & mallet per se quam per alium: nisi quia credit istud magis Deo acceptum: tunc omnino videtur aquitare seipsum. verbi gra: in exemplis de quibus arguitur. si satisfa clens sciret aliquid aliud offenso acceptum magis, quam illud quod est impositum pro emenda: si & illud vellet facere per alium & seruitio magis grato illi amico offenso se occupare: non est dubium quod satisfaceret.

Ad illud autem quod dicitur de delicto, manifestum est, quod illa iuris regula non habet locum inter homines & Deum. quia tunc Christus innocens non aquitasset genus humanum de debito originalis pcti: onando tamen fecit. sed de hoc videtur in tertio articulo.

Quantum ad secundum art. quomodo viuus possit satisfacere pro mortuo: sunt quinque conclusiones. Prima. quod si moriens imponat viuo pro se satisfacere, & ille suscipiat, & satisfaciat: prodest mortuo: quia si vluus potest satisfacere pro vino secundum oens, quando ille non potest satisfacere pro seipso ergo cum moriens non posait fatisfacere per scipsum: potest hoc imponere alij quem adhuc inuenit voluntarium: sed hoc quidem de cruce solent facere morientes: vt filio: vel amico lmponant q per se non feceront, non sic autem de alijs & tamen est eadem ratio. vum expediret morienti & debet ei consulere sacerdos, quod quaerat si est quis voluntarius ad faelendum pro eo poenitentiam: vt euadat purgatorium.

secunda conclusio: quod si aliquiss pro mortuo faceret poenitentiam quam ille non imposuisset: non ei prodesset per modum sacramenti: sicut si per se fecisset: sed solum per modum suffragij. sicut prosunt suffragia defunctis, licet ab eis postulata non fuerint, sicut nec prodest viuo ad aquitandum si alius secis a ipse non imposuit.

Tertia conclusio: quod si ille cui mor auus imposuit pam, facere non possit eam, sed alteri commiserit: tantum valet. quia verisimile est quod si defunctus aduertisset hoc: etiam voluisset vt faceret per alium si per scipraem non posset: nec onus reincideret super ipsum a quo se ex toto exonerare voluit: imo etiam si Iste nolit pro illo satisfacere per seipsum sed per alium. quia hoc ipsum maluisses defunctus. scilicet quod fieret por alium quam per nullum: & pro eodem habetur. sed non debet committere alij, qum potest facere per se, nisi forte magis de illius bonitate confidat: & per consequens quod sis magis acceptum Deo:& sic magis satisfactorium.

Quarta conclusio: quodsi ille qui pro mortuo suscipit non implet: mortuus torqᷓbitur in purgatorio quantum misercordia Dei requirit: nec impositio sibi valebit ad satiefaciendum, licet valueris ad merendum.

Quinta conclusio: quod qui absoluis morientem quando sibi poenitentiam innotescit: debet sibi imponere omnia bona quae per ipsum fuerint procurata: & omnia suffragia quae sibi fuerint impensa: & hortari vt haeredibus & executoribus imponat quaerere quanto plura poterit.

Quantum ad tertium sunt etiam quinque conclusiones. Prima quod hoc commune est vtrique satisfactioni, quae fit pro viuo & mortuo, qui fiat ab existente in charitate: quia actus qui non est Deo acceptus non potest esse satisfactorius pro faciente, nec pro alio. vnde & q vult poenitentiam suam alij imponere nisi velit se periculo exponere, debet quaerere hominem de quo confidat quod simul in charitate viuens abstinens a mortali.

secunda conclusio: quod non oportet illum qui pro alio satisfacit plus aliquid addere: nec obstat quod dicitur: quod poena est minus satisfactoria, quae minus demit de voluntario, quia hoc est verum: sed minor est falsa. Nam qui non potest per se satisfacere cum vellet, tantum demit sibi de voluntario quantum si faceret: licet non tantum demat de exteriori bono. similiter em de illo qui posset si vellet se occupare in meliori voluntarius magis per se facere, si crederet tantum Deo placere. sed hoc est verum quod opus quanto magis est acceptum de caeteris paribus, tanto est magis satisfactorium. Est autem tanto magis acceptum, quanto in maiori charitate factum. Et licet videatur ex maiori charitate, quod homo pro alio satisfacias quam pro se, tamen quantum ad habitum, si ille pro quo fit est in maiori charitate, istud est minus satisfactorium quam si per se fecisset: licet aeque liberatorium. si autem econtra: iste qui facit est in maiori charitate quo ad habi tum: tunc est magis satisfactorium. a1 Ideo tertia conclusio est: quod ille qui puiam suam alij imponit, debet satagere quod non solum ille sit bonus, sed quod sit melior se vt non solum sit satiefactoria: sed etiam magis: & haec est tertia causa propter quam licet alij imponere: etiam vbi homo est potens per se facere, & non vult melioribus occupari. sed non propter amorem carnis quam vult bene alias domare. sed quia per magis harum Deo vult eam facere.

Quarta conclusio: quod consulendum est diuitibus & nobilibus, quod quaerant participium bonorum quae in religionibus fiunt: vbi & iam sunt plures poenalitates quam alibi & magis acceptae Deo quam alibi. & quod in poenitentiam imponatur eis non solum bona quae facient per seipsos: sed quae per alios vel ab alijs procurabunt. & omnia quorum speciales participes erunt & hmondi.

Quinta conclusio: quod quicunque pro alio satisfacit vino, vel mortuo: sibi semiper meretur: sed non pro se: sed pro illo tantum satisfacit. vum pro se ita tenetur ac si nihil fecisset: quia qui soluit pro alio coni creditori, illum solum liberat non se ipsum, nisi suo nomine illi soluat: licet apud illum d amicitia laudem habeat.

Ad argumentum dicendum: non est simile de contritione & confessione: respectu quorum homo debet se habere actiue: & nisi agat illos act' per se: non dicitur conteri nec confiteri. ad satisfaciendum vero non oportet quod homo agat illa quibus satisfacit: sed quod solum acceptet ea. sicut homo accaeptando pro suis peccatis flagella a Deo vel homine illata satisfacit: maxime quando ex intentione faclentis ad ipsum applicantur. propter opiniones autem tutum est, quod poenitenti imponatur quod per se vel per alium faciat. tunc sine haesitatione praet per alium satisfacere.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3