Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

utrum peccata semel dimissa redeant

DIsIINCIIV. 22. QVAEsIIO. I.

CIrca vigesimamsecundam distinctionem quaerunAtur tria. Primum est de reditu peccatorum post recidiuum. secundo, de confessione incarceratorum, & damnatorum. Tertium de forma huius sacramenti. si peccata dimissa redeant.

Thom. 3. part. q. 88. art. 1.

CIRCA primum quaeritur, vtrum peccata semel dimissa redeant. Et videtur, quod sic: quia sicut poenitentia viuificat mortificata: sic peccatum mortificat viua, sed per illam mortificata redeunt ad me ritum. ergo per recidiuum peccata per poenitentam mortificata redeunt ad demeritum.

Contra, actio semel extincta non reuiuiscit. ergo similiter nec pectium.

Respondeo, hic sunt tres conclusiones. Prima est, quod poenitente postea recidiuante in similia peccata: priora peccatam non redeunt quo ad culpam, nec redeunt quo ad essentiam: quia sunt alia numero, quae postea fiunti& elarum est, quod per solum hominem, vel naturam corruptam idem numero non redit. secundo de generatione. sed supposito, quod substantia pcti sit a Deo, & supposito, quod Deus ldem numero corruptum postit reparare, siue sit manens, siue sit transiens, si solus Deus id repararet: tunc esset idem numero, quod prius materialiter: sed illud, quod pri' erat peccatum, nunc non esset peccatum: quia prius erat peccatum inquantum producebatur contra debitum ab homine, non inquantum a Deo, qui ad nihil tenef: nunc autem non producitur ab homine, sed a solo Deo, vt supponitur: & sic potest a Deo idem peccatum numero redire, non vt peccatum, sed vt actus. si autem Deus illum cun. dem actum numero repararet homine coagentertunc es set idem secundum materiam sed essent duo peccata secundum formam: sicut si homine secundo generante, Deus redderet eandem animam numero, quam prius in cadem materia creauerat: esset idem numero filius, sed essent duae generationes, & duae natiuitates. sed quia peccatore recidiuante non est credendum Deum miracula facerei vt simul sint opera lucis, & opera tenebrarum. ideo simpliciter dicendum est: quod non redeunt quo ad essentiam. si autem a solo Deo idem bonum opus numero reparetur: non esset hominis me- ritum patiendo in reparato, sicut fuit in principio. si autem repararetur homine cooperante: tunc essent duo merita, & vnus actus: quamuis sit dubium, vtrum creatura, quae non potest cooperari in creatione, possit cooperari in reparatione. Et quidem de reparatione substantiae certum est: quod ibi actio hois terninat ad nouam qualitatem: sed de reparatione qualitatis, quod sit noua actio hois, & non nouum actum est difficile, nisi in intentione, & remissione.

secunda conclusio est, quod aliquo modo redeunt quo ad poenam namni: quia illam aequaliter patit in vno mortali moriens, sicut si moriens in oibus, quae nunquam fecit, nisi diceret sic, quod situt poena damni non habet dolorem in pueris: quia non habent remorsum, quod hoc sit propter suum peccatum, sed in purgatorio sic: quia sciunt propter peccatum carere se illo bono: sic damnati tanto amplius affligunt carentia beatitudinis, quanto sciunt propter plura, & grauiora peccatam incurrisse illud.

Tertia conclusio est, quod redeunt quo ad poenam sensus non simpliciter: quod tantum puniat, ac si non poenituisset: quia non consurget duplex tribulatio, ex quo fuit totaliter remissa culpa, sed secundum quid: quia tanto est grauior sequent culpa, quanto fuerat maior gratia remissionis, propter circunstantiam ingratitudinis,

Ad argumentum dicendum, quod non est simile de bonis mortificatis per peccatum, quod re uiuiscant per poenitentiam: & de dimissis per poenitentiam, quod redeant per sequentem culpam: nisi loquendo de reditu actuum bonorum, vel malorum secundum se. simpliciter enim nec bona mortificata reuiuiscunt, nec peccatam dimissa redeunt: quia actus, qui transit tam bonus, quae malus, non redit idem nu mero, sed quo ad primum debitum meritis: & quo ad poenam debitam peccatis est dissimilitudo, quia merita non mortificantur per peccatum: nisi quia praestat impedimentum, quo durante non sequitur praemium: & ideo eo amoto habent valorem suum, sed poena debita pctis, non solum impeditur per veram poenitentiam: sed vere remittitur: & ideo per sequentem culpam non renouatur, cum sit simpliciter dimissa, & non solum impedita.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1