Quaestio 2
Quaestio 2
utrum damnato ad mortem, petenti confessionem debeat negari
SECVNDO quaeritur, vtrum damnato ad mortem, petenti confessionem debeat nega ri? Et videtur quod sic: quia manifesta peccatam non sunt occulta correctione purganda. extra de poe. & re. c. 1. ergo cum iam sit manitestum per confessionem in iure, & per sniam eos esse reos, non occulta confessione, sed palam coram omnibus debent fate ri.
Contram, quia ecclesia non claudit gremium redeunti. Respondeo, hic sunt tres conclusiones. Prima de hoc, quod quaerii, quod non solum a iudice ecclesiastico, qui esset deponendus, si contrarium fateret: sed nec a quocunque iudice Christiano neganda est confessio Christiano, qui eam petit, & paratus est facere, quicquid debet: quamuis sepultura de neget: sicut morienti in torneamentis negatur sepultura: sed non ecclesiastica sacramenta, etiam si timeret, ne superueniret, a eriperet: quia vtilius scandalum nasci permittit, quam veritas relinquat, secundum Greg. extra de reg. iur. c. Qui scandalizauerit. nisi crederet, quod ipse non ex deuotione sub patibulo peteret sacerdotem, sed vt eriperetur iterum ab amicis su peruenientibus, qui in carcere nunq petit confiteri. vnde rei sunt animarum praepositi, & balliui, qui illis, quos ad mortem ducunt petentibus confessionem illam negant: cum dicatur de haereticis. c. super eo. lib. 6. quod etiam relapsis, qui sine audientia tradendi sunt iustitiae seculari, ecclesia non claudit gremium: quin. scilicet poenitentiam, & viaticum administret. Vnde sicut baptismus non negaretur: sic nec poenitentia, nec via ticum, nisi ecclesia reputaret excommunicatum, & ipse hoc non negaret. Et sic negata sibi absolutione ab excommunitatione: per consequens alia est neganda, sicut in Templariis factum fuit.
secunda conclusio est, de confessione iudiciali extorta a damnatis: vbi videntur excusari illi laici, qui a suspendendo requirunt socios criminum, & alios malefacto res, quos nouit, & ille tenereos prodere, si credit eos incor rigibiles: cum illorum crimen sit nociuum communitati: quia fures sulit, & latrones. si autem iam sciret eos correctos, vel speraret corrigendos, antequam plus noceant communitati: tunc si est casus, in quo praepositus de illis possit inquirere: vt quia sunt diffamati, vel sibi denunciati: tenet adhuc prodere, alias non, sicut dictum est supra dist. 19. de cor rectione fraterna: licet leges prohibeant damnatos de aliis inquiri.
Tertia conclusio est de falsa confessione illorum, qui per tormenta sibi, & aliis falsa imponunt. vnde de illo, qui in tormento se, & alios innocentes falso accusate respectu aliorum videt mortale pctmn, quia perniciosum mendacium: & ideo nullo metu debuit dicere, sicut nec Christum negare, licet excusetur a tanto: sed respectu sui non vi dei nisi veniale: quia plus tenetur vitae suae, quam famae. vnde si propter vitam, quam in tormontis timetperdere, vel ledere: consentit laedere famam, peccat quidem mentiendo: sed videtur officiosum mendacium, & sic veniale: sed de hoc supr a dicti est. 21. dist.
On this page