Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

de forma huius sacramenti, utrum haec sit conueniens forma huius. Ego absoluo te etc.

QVAESTIO TERTIA.

De forma confessionis.

Thom. 3. part. q. Ba. art. 3.

TERTIO quaeritur de forma huius sacramenti, vtrum haec sit conueniens forma huius. Ego absoluo te &c. Et videtur, quod non: quia haec est forma indicatiua, sed forma sacramenti poenitentiae debet esse optatiua: quia dicit Leo Papa, Indulgentia Dei nisi precibus sacerdotis nequit obtineri: & loquitur de indulgentia, quae impetratur poenitentibus: sed illa fit instrumentaliter virtute verborum absolutionis. ergo illa verba debent esse supplicatiua.

Contra, quia sicut Dominus dixit discipulis Mate. vlt. Docete omnes gentes baptizantes &c. ita dixit Petro Mas thae. 16. Quodcumque solueris &c. sed sacerdos authoritate verborum illorum Christi dicit, baptizo te. nec oportet, quod imponat manus. ergo simili authoritate debet dicere in sacro poenitentiae, Ego absoluo te &c.

Respondeo, hic sunt tres conclusiones.

Prima de his, quae sunt de forma antecedenter. secundo, de his quae essentialiter. Tertio, de his, quae consequenter. Circa primum est sciendum, quod forma huius sacri est absolutio, quae antecedenter tria requirit. Primum de necessitate, supposito quod confitens sit excomma nicatus: est absolutus ab excommunicatione maiori, vel minori, si indiget: quia aliter non est capax alicuius sacri, ad minus quo ad rem vltimam sacramenti. secundum de forma huius sacramenti, quae est absolutio, est oratio deprecatiua. Misereat tui, vel absolutionem, vel Dominus te absoluat, non de necessitate: sed de congruitate, vt primo susciter Lazarus a Christo: postea absoluatur ab Apostolis, sicut exorcismus praecedit baptismum ad tollendum impedimentum. Tertium, quod requirit antecedenter, est manus impositio de congruo: setundum illud Mar. vlt. super aegros manus imponent, & bene habebunt: nisi quod non multum oportet super capita mulierum hoc facere: quia bonum est viro mulierem non tangere, sed sufficit a longe leuare super caput.

Cicca se- cundum est notandum, quod de forma essentialiter sunt tria vocabula de necessitate. scilicet absoluo te a pctis: quia verba illa per se pertinent ad formam sacramenti, quae directe significant eius effectum: sed praedicta verba directe significant effectum sacramenti poenitentiae. ergo &c. Maior patet, quia sicut in naturalibus efficientia attribuitur formae: sic & in sacramentis, cum sacramenta significent, quod efficiunt. Et ideo forma verborum principaliter significat effectum sacramenti, quem efficit. Minor manifesta est: cum enim effectus sacramenti poenitentiae sit remisiio peccatorum, directe significatur per haec verba: Absoluo te a peccatis tuis &c. vnde absolutiones in Prima, Completorio, & Missa, non sunt sacramenta: quia non habent forma indicatiuam, sed deprecatiuam. Item absolutiones capitis ieiunij, & coe na Domini, non sunt sacramenta, nec quae fiunt in capitulis religio sorum, licet habeant formam indicatiuam: quia absolutio sacramentalis fit in secreto, & foro occulto. Vnde errant, qui in Confiteor Missae ini ungunt poenitentiam: quia clericus non ab soluit vnquam, nec tunc sacerdos. Non debet autem ligare, qui prius non soluit. sed in capitulo potest iniungi poenitentia vbi fit absolutio indicatiua, licet non sacramentalis. Quare antem forma indicatiua in poenitentia sit magis de essentia, quam in baptismo: quia Graeci baptizant deprecando: ratio potest esse, quia absolutio est vi clauium, non autem baptismus. vnde laicus audiens in necessitate confessionem, non debet vti forma indicatiua, quia non habet claues, & si vtatur, forte fit irregularis, sicut si celebraret, vel baptizaret solenniter: nisi quia illud est expressum. de cle. non ord. minis. c. 1. &. 2. Istud non. sed quia dicit in illo. 1. c. si quis baptizauerit, aut aliquod diuinum officium exercuerit non ordinatus &c. ideo videtur idem. Potest autem ad di de congruitate confessis, vel dictis in speciali, vel generali: quod si non exprimii, subintelligitur. De hoc, quod communiter dicit dictis, & oblitis, visum est supra.

Videtur, quod incongrue addatur authoritate episcopi, vel curati: quia ex quo sacerdos est authoritate solius Dei hoc facit: tum quia nullus homo per authoritatem dimittit pctam: tum qa eo modo, quo est authoritas in homine, est apud oent sacerdotem: sed superior dat sibi materiam, non tamen aliquam potestatem, nisi quando primo ordinat eum. sicut enim princeps dat alicui artifici licentiam vtendi arte sua, puta medicina, quod non est ei dare potestatem artis, sed laxare materiam: sic conferuntur ordines, & audiuntur confessiones in parochiis aliorum de licentia eorum.

Circa tertium est sciendum, quod tria, quae sequuntur, sunt de congruitate, non de necessitate. Primum est inuocatio trinitatis: quia in omni sacramento, in cuius forma exprimitur actus ministri, debet fieri aliqua expresiio principalis agentis: sed in forma absolutionis exprimitur actus ministri, ergo debet apponi expressio principalis agentis. Ma. patet ratione, & inductione: ratione, quia actio non attribuitur instrumento, sed principali agenti, & potissime in sacramentis: in quibus secundum vnam opinionem nec minister, nec. forma sunt causa effectus, nisi per accidens, & sicut causa sine qua non: & similiter patet inductione in baptismo, confirmatione, ordine, & extrema vnctione: in quibus exprimitur actus ministri: addit inuocatio nominis Christi, vel Trinitatis. Minor de se patet: ided &c.

sed contra maiorem huius rationis arguitur sic: quia in forma ma trimonij, in qua exprimit actus contrahentium, non oportet addi in nomine pris &c. Dicendum, quod licet forma mri monij fit in verbis illis: tum inuocatio Trinitatis est in benedictione nuptiali, consequente per quam a ministris ecclesiae id sacramentum ministrat, vel approbando, vel mediando, vel confirmando.

secundum quod consequenter requiritur, est signum crucis. de conse. dist. 5. Nunquid omnia sacramenta crucis signaculo perficiuntur: quia etiam mediante potestate excellentie, quam habuit crucifixus & merito crucis in nos deriuatur potestas ministerij.

Tertium est li gare eum poenitentia temporali. Vbi condigna non creditur specialis: iniungat in generali omnia bona, quae facturus est per se, & per alium, & indulgentias quascunq, poterit obtinere: & bona quae pro eo fient quantum suffecerit ad expiationem peccatorum tunc confessorum, & non plus, vt residuum cedantur ad expiationem aliorum.

Ad primum dicendum, quod verbum Leonis Papae est intelligendum, non de forma absolutionis, quae est indicatiua: sed de ver bis deprecatiuis, quae sacerdos praemittit, ne propter aliquam indispositionem poenitentis effectus sacramenti impediat. Illa enim sunt supplicatiua, vt cum praemittit, Misereatur tui &c. sed non est necessaria manuum impositio. Talis enim fit solum in illis sacramentis, per quae suscipiens deputatur ad aliquem solennem actum: eo quod manus ost potissimum organum operationis: illa autem sacramenta sunt duo tantum, scilicet, confirmatio, per quam aliquis efficitur quasi miles fidei, audacter confitendo fidem coram persequutore, & ordo maxime diaconatus, & supra: per quos ordines homo efficii quasi dux, & rector in populo Christiano. Et ideo in his duobus sacramentis fit impositio manuum. Per susceptionem autem baptismi, poenitentiae, eucharistiae, seu extremae vnctionis non acquirit aliquis gradus super communem populum: & ideo ad hoc sacramentum non requiritur impositio manuum: veruntamen in duobus eorum, scilicet, baptismo, & extrema vnctione: praeter verba sacramenti requiritur aliquis actus ministri, ratione materiae extrinsecus adiunctae, quam oportet applicari suscipienti per actum ministri: sed quia in sacro poenitentiae nulla est talis materia: sed sola verba poenitentis, ideo non requirit aliquid talis actus, nec similiter in sacramento eucharistiae: quia non consistit in applicatione materiae ad suscipientem: sed in sola consecratione materiae per verba prolata super materiam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3