Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

de subiecto, utrum solus infirmus debeat inungi

QVAESTIO TERTIA. De infirmo solo inungendo.

Ioom. 4. cistines. 23. q.2 ars. 2.

TERTIO quaeritur de subiecto, vtrum solus infirmus debeat inungi: & videtur quod non: quia si infirmus inungit: hoc non est nisi quando est in periculo mortis: sed sanus est aliquando in periculo mortis, vt decollandus, vel suspendendus, qui tamen non est inungendus. ergo &c.

Contra, quia beatus Iaco. promulgans hoc sacim dicit. Infirmatur quis in vobis. ergo &c.

Respondeo, hic sunt tria videnda. Primo, quod inungendus debet esse infirmus corporaliter. secundo, quod debet esse, vel fuisse infirmus spiritualiter. Tertio, in quibus partibus debeat fieri.

Circa primum sunt tres conclusiones. Prima, quod solus infirmus debet inungi. vnde si est moriturus non per infirmitatem, siue sit dubium, vt de pugnaturo, siue certum, vt decapitandus, non est inungendus. sanus ergo non est inungendus, nisi instinctu spiritus sancti peteret: sicut de multis habet, ꝗsani fecerunt inungi: sed statim vt praedixerant, fuerunt mortui. De damnato autem ad mortem, & si infirmus sit, videt, quod tali non debeat dari: quia talis infamis est in facie ecclesiae: etiam si secundum veritatem non habeat culpam: quia crimine capitali condemnatus. vnde nec eucharistia sorte danda est his, qui ducuntur ad mortem: quia illa, quae non sunt necessitatis, vt sepultura, & huiusmodi, bene negat ecclefia vilibus personis: sed poenitentiam, & id, quod est necessitatis nullo modo. Alij autem dicunt, quod damnati, & huiusmodi debent inungi: quia etiam relapsis, qui statim sunt coburendi, no negantur ecclesiastica sacramenta. de haeret. c. super eo. Et quamuis non explicet nisi de sacramento poenitentiae, & eucharistiae: tamen eadem ratio est de aliis. Ex quo enim non est prohibitum: est concessum: quia si tempore interdicti illa duo non negant, cui tamen negat extrema vnctio: hoc est, quia ibi inuenitur prohibitum, non aunt hic.

Huius autem conclusionis rationem quidam assi gnant dicentes, quod ea quae in sacramentis geruntur interius, debent repraesentari per ea, quae geruntur exterius: sed effectus interius huius sacramenti est sanatio spiritualis. ergo debet repraesentari exterius per sanationem corporalem, sed nullus est illius sanationis susceptluus, nis sit actu infirmus: qua re de necessitate huius sacri est, quod sit actu infirmus: quia in sacramentis quicquid est essentialiter de necessitate signationis, est essentialiter de necessitate sacri: cum sacramenta inquantum sacramenta sint essentialiter quaedam signa.

sed contra hoc quidam sic obiiciunt. sicut extrema vnctio est spiritualis sanatio: sic poenitentia est spiritualis resuscitatio, & baptismus spiritu alis ablutio: igitur si spiritualem sanationem necesse est signari per corporalem, ita quod necesse sit, quod suscipiens eam sit infirmus corporaliter. similiter necesse esset spiritualem resuscitationem, quae fit in poenitentia, signari per corporalem: ita vt suscipiens eam esset corporaliter mortuus, & ablutionem spiritualem, quae fit in baptismo, necesse esset signari per corporalem: ita vt in baptizandis esset corporaliter immundus: hoc autem non est necesse. ergo nec primum.

sed ad hoc ipsi soluunt, quod non est simile de poenitentia, & baptismo, & extrema vnctione: quia licet poenitentia sit spiritualis resuscitatio, non tamen datur per modu resuscitationis, sicut extrema vnctio per modum medicationis Et ideo non oportet poenitentem esse mortuum, sicut illum, qui inungit infirmu. Item corporalis ablutionis susceptiuus est non solum immundus, sed mundus, sed curationis non est susceptiuus nisi infirmus. Vel potest dici ad instantiam de poenitentia, quod non est suscitatio: sed supponit Lazarum suscitatum, quem soluit manus Apostolica, & quia delet, & venialia, & poenam, quae supponit vitam. ideo &c.

Ad illud de baptismo dicendum, quod non dat per modum ablutionis, sed per modum immersionis, & aspersionis. vel dicendum, quod ablutio non solum conuenit immundis, sed etiam mundis, vt mundiores sint, & nitidiores, & pulchriores, sicut lauatur tela munda, vt sit alba. sed est instantia de confirmatione, quae datur ad robur per modum vnctionis, vt istud, nec tamen oportet, quod ille sit de bilis, vel infirmus, aut timidus.

sed dicendum, quod ille inungit, sicut pugit, in quo audacia, & fortitudo supponitur: sed ad maiorem praeparatur: tamen non est ista ratio demonstratiua, quia nec materia patit. Certum est enim, quod in multis partibus sani contra istum toto corpore inungitur. vnde vnge caput. Matthae. 6. Et caput Christi, & pedes Maria vnxit. Curatio etiam, & medicina adhibentur: etiam non solum contra morbum praesentem, sed etiam contra futurum.

secunda conclusio est, quod oportet, quod sit periculose infirmus, ita, quod vel de vita desperet, vel sit in periculo non solum moriendi, sed etiam sine sacramento moriendi. vnde solum grauibus infirmis, de quorum vita probabiliter timetur: imo magis creditur: quia sicut nomen sonat, extremum sacim est post quod aliud non speratur. vnde quandiu probabiliter speratur de euasione non debet dari. si tamen datum est, & conualescat, non propter hoc prohibebitur ab aliis sacramentis, quia & si postea recidiuet, reiterabitur sibi istud. vnde & mrimonium contrahaere, & ordiner suscipere, & eucharistiam: & non solum confiteri, quod est necessitatis, & confirmari potest inunctus, si conualescat, imo etiam si post inunctionem petat confessionem, non est neganda, quia quamuis per se hoc sacramentum debeat esse vltimum, per accidens tamen potest esse post ipsum aliud, quamuis baptismus ita sit primum, quod non potest esse aliud ante illud. Alia ratio assignatur a quibusdam, quia extrema vnctio est quasi supplementum poenitentiae, vt qui non possunt, congrue vti medicina poenitentiae, tanquam medicina grauiori: vtantur hoc sacramento tanquam medicina leuiori, sed sani possunt vti poenitentia. ergo pro eis non est institutum hoc sacramentum: sed solum pro infirmis grauibus, de quorum exitu probabiliter timei propter aggrauatiouem infirmitatis.

sed haec ratio licet non sit bona tamen necessaria, quia quantuncunque infirmus posset confiteri, si vellet, & confiteatur actu: nihilo minus datur ei extrema vnctio. imo prius semper debes hortari ad confessionem, si possit, etiam sacramentalem si indiget: imo statim baptizatus in lecto mortis, vt patet per Augdeberet inungi. Non solum ergo illia, qui indigent puia, & non possunt alteri confiteri, vel poenitere est concessum: quia aliqui loquendo moriuntur: & sic confiteri possunt, qui tamen inungendi sunt.

Tertia conclusio est de eo, que constat esse mortuum, quod inungi non debet: quia sanatio praesup ponit yitam: quia fieret iniuria sacramento, sicut si baptizaret mortuus. 1. ad Cor. 15. sed si dubium est, pium esset eum inungere praemissa protestatione, & conditione, quae in baptismo, & aliis, quae non sunt necessitatis: vt in ordine fieri solet sic dicendo. si tu es mortuus, ego non te inungo, sed si tu es viuus, per istam vnctionem &c. Dico autem si dum apparebat viuus hoc sacramentum petiit: quia quamuis non legat conditionalis praestatio sacri, nisi in baptismo, q est necessitatis, & nisi vbi dubitat, an fuisset prius baptizatus: tamen eadem ratio est in illis, quae non sunt necessitatis simpliciter: maxime si per accidens possunt esse necessaria, sicut est illud: & pari ratione si nescitur, vtrum puer sit viuus, an mortuus, sub conditio ne est baptizandus: ita & hic.

secundus articulus est, quod debet esse infirmus spiritualiter, vbi sunt tres conclusiones.

Prima, quod propter hoc, quod pueri, & perpetuo furiosi non sunt inungendi: quia esset mendacium in forma. Quicquid deliquisti per visum &c. si autem habet lucida interualla: si sperat de conualescentia, non debet inungi sicut nec baptizari. si autem non sperai, quam uis expresse ante frenesim non petierit, quia forte de periculo non credebat, debet sibi dari, & haec deuotio praecedens sufficit. Iura vero, quae dicunt non debere dari eucharistiam, nec absolutionem in tali statu, nisi antea petiit, loquuntur de illo, qui erat excommunicat, vel malae vitae notoriae: quia qui semel fuit malus semper praesumendus est malus, nisi contrarium probetur. de reg. iur. c. semel. libr. 6. Alias si bonae vitae erat, non praesumit immemor suae salutis in morte, plusquam in vita. vnde praesumitur, quod petiuit: licet non probei, vel quod petiuisset, si aduertisset, vel quod petere voluit, sed forte non potuit, nec actualis deuotio requiritur in illo, qui eam habere non pont: sed de furio fis, qui facerent irreuerentiam sacro, est probabile, quod non inungantur: quia non est necessitatis simpliciter: sed baptismus, qui est necessitatis simpliciter illi, qui semper fuit furiosus ex consensu parentis dari debet, quamuis faciat irreuerentiam: & deberet ligari pro sanatione animae multo magis, quam pro sanatione corporis. sed de habente lucida interualla si in sanitate petiit, non videt simpliciter necessarium: quia baptismo flaminis saluabitur. Nihilominus tamen quia forte postquam petiit mortaliter peccauit: tutius est, quod ligatus baptizaretur exclusis infirmis, qui possent scandalizari. Et pium esset sic facere de extrema vnctione, quae per accidens potest esse necessaria ad salutem: veni ast actus nondu confessus, nec posuit conteri: marimesine irreueretia suscipiat er bona, & mueteratre suetudine, licet nesciat quid sit: quia maior deuotio requirit ad communionem: quae tamen dari debet frenetico. 26. q. 6. si is qui. multomagis vnctio, quae minorem deuotionem requirit, quia de communione dicitur. Probet aute seipsum homo: sed eucharistia etiam sanae mentis si sit periculum de vomitu non debet dari: & mul:ominus tali frenetico, qui expueret: quia ista iniuria redundat in sacri essentiam aliquo modo, sed de vnctione non sic: quia insanus sic potest ligari, quod sine effusione ita bene vngeret, sicut sanae mentis. vnde pium esset eum non priuare sacro, qu'deuote petiuit.

secunda conclusio est, quod requirit, quod actualiter peccauerit. vnde beara virgo ante secunda santtineatione pertare potuit, sed non peccauit. ideo inungi non debuit. Nec obstat, quod originale contraxit contra cuius reliqulas illud datur: quia etiam pueri contraxerunt illud, qui tamen inungi nonde bent. sic igitur & sua vita, & sacri forma repugnant: quia non deliquit per visum, nec per alium sensum. vnde esset sbi mendacium, propter quod nec vngi eguit: quia reliquias originalis secunda sanctificatio fomitem penitus extinguens amouit. ideo nec inungi debuit, nec inuncta fuit.

Tertia conclusio est de illis, qui in articulo mortis baptizant, vtrum inungi debeant. Et dicendum quod sic, licet a culpa, & poena actuali, & originali sint liberi: quia restat eis pugna contra hostem, contra quem specialiter isto sacro armantur, nec est mendacium, quia deliquerunt per sensus. Et licet sit sibi indultum delictum quo ad culpam, & poenum, sed non quo ad debilitatē.

Tertius articulus est, in quibus partibus debeat fieri vnctio haec, & habet tres conclusiones.

Prima, quod totum corpus non debet inungi, sed solum determinatae partes eius scilicet organa sensuum, pedes, & renes. Cuiusratio est, quia sacramentum exhibetur per modum curationis. vnde sicut est in curatione corporali, sic suo modo debet esse in curatione spirituali: sed in curatione corporali non oportet, quod medicina curans totum corpus, adhibeaitori corpori: sed sufficit, quod adhibeatur illis partibus, in quibus est radix morbi. ergo similiter debet esset in extrema vnctione, quae est sanatio spiritualis: non igitur debet toti corpori adhiberi: sed solum illis par tibus, in quibus sunt principia peccati venialis, & mortalis. Et quia radix, & principium peccandi in nobis: primo quidem est vis cognitiua. secundo, vis appetitiua. tertio, vis motiua, vel executiua. Vis autem cognitiua in nobis ortum habet a sensu. ideo in nobis debent inungi loca quinque sensuum. Oculi propter visum. Aures propter auditum. Nares propter olfactum. Os propter gustum. Manus propter tactum, qui in pulpis digitorum maxime viget. sed propter vim appetitiuam lnunguntur a quibusdam renes: propter motiuam pedes: sed quia primum principium actuum nostrorum est vis cognoscitiua. ideo illa vnctio, quae fit in organis sensuum est de necessitate sacri, & seruatur ab omnibus: quod si aliqui sint mutilati in aliquibus organis sensuum, debent inungi quanto propinquius possunt ad partes illas, in quibus vnctio fieri debuit: Aliae vero vnctiones non vident de necessitate sacri, quia vis appetitiua, & motiua sunt secundaria principia nostrorum actuum. & ideo aliqui illas non obseruant: alij vero seruant illam, quae ad pedes, & non illam, quae ad renes. Ideo de vnctione ad renes, & pedes, consuetu do suae ecclesiae est seruanda.

secunda conclusio est de mutilatis, & de illis, qui nunquam habuerunt membra, sicut de caeco nato, vel qui nunquam habuerunt vsum alicuius alterius sensus. De primis dicendum est, quod dictum est in prima conclusione, quod in parte propioquiori mebro fieri debet de aliis videretur omittenda esse vnctio, quantum ad illud menbrum, ne sit mendaclum in sacro: quia caecus natus non deliꝗs per visum: sicut solet dici de muto nato, ligua eius nunquam mentita fuit. Vel potest dici cum peccatum essentialiter sit in voluntate, non in sensu: dicitur peccare per visum caecus na tus, non secundum operationem imperatam, sed elicitam: quia for te concupiuit videre inordinate, vel habere visum, vel huiusmodi. Et sic per visum peccauit materialiter, & obiectiue: licet non instrumentaliter, & subiectiue. Et similiter de caeco a natura: tactus autem diffusus est per totum corpus: tamen principaliter est in manibus, vt dictum est, nec illo penitus potest animal carere.

Tertia conclusio est de manibus epraeorum: quia dicunt quidam, quod episcopi, quia sunt consecrati, non debent inungi infra manum, sed extra, ne fiat iniuria vnctioni epali: sed pari ratione nec sacerdotesvnde potest dici, quod istae vnctiones differunt specie. sicut enim baptizatus inungit in vertice chrismate, & nihilominus si postea fiat episcopus inungitur: nec per vnam vnctionem fit iniuria alij: imo vna est praeparatoria ad aliam: sic per istam vnctionem, quae est conis omnibus Christianis, & nata est sequi omnes alias non fit alteri iniuria. Nihilominus tamen consuetudo in hoc seruanda est: quia sensustactus non solum est infra manum, sed etiam extra manum in parte conuexa.

Ad argumentum responsum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3