Quaestio 2
Quaestio 2
de ministro: utrum sacerdos possit hoc sacramentum ministrare
SECVNDO quaeritur de ministro: vtrum sacerdos possit hoc sacramentum ministrare. Et videtur quod sic. quia sctam Genouefa oleo sancto misso ad infirmos sanabat eos: qua ratione sexus non erat capax ordinis quamuis sancta, sicut nec beata virgo. de poe. & re. c. Noua. similiter beatus Io. heremita. ergo &c.
Respondeo, hic sunt tria facienda. Primo, ostendendum est, quod minister proprius huius sacramenti est simplex sacerdos. secundo, quod debet esse proprius non alienus. Tertio, quod sufficit, quod sit vnus.
Circa primum articulum sunt quatuor conclusiones. Prima, quod solus sacerdos est minister: ita quod in nullo casu non sacerdos potest inungere: cum hoc fit eius proprium: nec Papa posset committere non sacerdoti inungere, sicut nec a peccatis absoluere, aut etiam conficere: quia quamuis in eius ordinatione non fiat expressa mentio de potestate inungendi, sicut celebrandi, & ligandi, & soluendi: tum implicite cum datur sibi potestas horum, & illius: quia vere confesso, & communicato dari debet.
secunda conclusio est, quod sufficit, quod sit simplex sacerdos, nec oportet, quod sit epraes, quia in his, quae singulis de populo competunt, proprius minister est simplex sacerdos, qui immediate illis praeest, & non oportet, quod sit epraes, sicut in illis, quae in speciali gradu constituunt.
Tertia conclusio est, quod laicus in nulla necessitate pont: quia solum sacramentum, quod est necessitatis, vt baptismum potest ministrare, & nullum aliud.
sed contra quia matrimonium dispensatur a laico quantum ad essentiam suam, quae est ante benedictionem.
Et dicendum: quod vnus alium accipit: vnde quilibet sacramentum suscipit, ergo neuter dispensat: quia inter dantem, & accipientem debet esset discretio personalis.
Et dicendum, quod non est mere necessitatis: quia omnis, qui est susceptiuus poenitentiae fine actu eius exteriori, potest saluari ex sola susceptione in voto: quia nullus potest suscipere poenitentiam de facto, qui non posset eam suscipere in voto: sed baptismus est purae necessitatis: quia aliquis potest suscipere eum de facto: qui non est voto, vt puer: & ille nisi susciperet de facto, non posset aliter saluari. Et licet baptismus non sit tantae necessitatis in omnibus: sed in adultis aequalis necessitatis cum poenitentia mortalium tamen quia est vnum baptisma tam in paruulis, quam in adultis principaliter contra vnum, ideo non debuit diuersificari minister, qui est necessitatis in hoc, vel in illo: sed est idem minister in omni baptismo, quantum ad id, quod est us cessitatis sacri: quamuis non quantum ad id, quod est congruitatis: sed propter necessitatem, hoc est in paruulis: pro Ilet tastut ileu stituts tirtet lapet ausistiut lum, sed etiam adultum potest in necessitate baptizare licite: quamuis non sit necessitas absoluere aequaliter vtrobi que: quia sic est a Christo institutum propter vnitatem baptis mi: secus autem est de poenitentia exteriori, quae in nullo casu habet necessitatem absolutam, vt dictum est.
Quarta conclusio est, quod nec diaconus potest ex officio inungere, sicus potest sanguinem ministrare: quia inungere non sic implicite continetur in ministrando sacerdoti, sicut illud. Item non potest inungere in necessitate: sicut potest communicare: quia sicut baptizatus non requirit virtutem in baptizante: sed solum applicationem materiae cum forma: in quibusest tota virtus, sic in eucharistia est tota virtus: vnde a quocunque ministrei, tantum valet sicut si a sacerdote: licet non debeat a quocunque, nisi a sacerdote, vel diacono in necessitate ministrari: quamuis non sit de necessitate: sed extrem a vnctio virtutem requirit in ministro, sicut absoluere, & conficere, & ordinare: propter quod in nulla necessitate potest non sacerdos inungere: quia sacerdos solus habet hanc virtutem, sicut nec conficere, nec ordinare, nec absoluere sacramentaliter.
Notandum est ergo, quod diaconus non dispensat aliquod sacramentum ex officio, cuius essentia in dispensatione consistit, vel cuius essentia non consistis in vsu, quo ad completam dispensationem. quia sanguinem ex officio dispensat: sed non corpus, nisi in defectu sacerdotis. Ratio vero, qua aliqui dicunt, quod nulli competit exercere actum per quem fit remissio peccatorum, nisi cui ex ordinatione competit peccatam remittere: habet dubium propter dispensationem Dominici sanguis, per quem fit peccatorum remissio, lices non principaliter sicut nec hic: & tamen diaconus eam habet, qui licet recipiat manuum impositionem: non tamen dicitur ei, quorum remiseritis &c. vnde sic posset maior intelligi, quod nullus ordinatus ex officio habet exercere aliquem actum, nisi ad quem sibi datur potestas ex ordinatione implicite, vel explicite antecedenter, uel consequenter. sacerdos enim habet duos actus principales. scilicet consecrandi, & absolueudi. Et dicitur sibi expresse accipere potestatem celebrandi missam &c. Et accipite spiritum sctin, quorum remiseritis peccatam &c. Ad hoc autem sequit, mysterij celebrati dispensatio, & diaconus accipit ptantem legendi Euangelium, & ministrandi sacerdoti, & ipsum iuuandi in ministerio: vt sicut ille dispensat corp', sic & iste postea sanguinem: sed diaconus non accipit ptantem inungendi, nec aliquid faciendi, cuius illud sit accessorium: quia inungere infirmum non est annexum conicationi eius, vel audientiae confessionis: sicut dispensatio sanguinis ad dispensationem corporis: quia illa duo sunt quo sacramentalia, quorum vltimum est minus principale, & primum pricipalius in dispensando, sicut consecratio sanguinis est minus principa lis: quia illa debet sequi, & sine ea esset verum corpus Christi: vnde quantum ad id, quod est res, & sacramentum est iam tota essentia sacramenti: quamuis non quantum ad id, quod est sacramentum tantum. Haec autem vnctio est sacramentum per se distinctum ab omni alio, & non alicui alij: sicut sacramentale, vel sequela annexum. ideo &c.
Prima de hoc, quod est de fure communi: quia debet esse sacerdos proprius, non quidem quantum ad essentiam sacramenti, sed quo ad necessitatem praececepti: quia sicut non suus epraes non debet ordinare, nisi de licentia sui: si tamen ordinat, verum sacramentum confert: sic & hic non nihil est actum, si quis praesumat inungere alienum parochianum: sicut nihil esset actum, si praesumeret absoluere: quia materia est peccator subditus, non sic autem est hic: sed de necessitate praecepti generalis, quod sacramenta a suis sacerdotibus, & episcopis sunt recipsenda, non ab extraneis: nisi de licentia suorum. Quod si scienter aliquis reciperet eo ipso peccaret, & fructui sacri poneret obicem: vnde sacerdos suus lure ordinario, vel delegato, & istud, & alia sacramenta ministrare debet: & sic habet consuetudo: nec tamen ex hoc ipso, quod quis habet, potestatem absoluendi habet, propter hoc potestatem communicandi, vel inungendi: vnde nisi periculum mortis immineret ex mora proprij sacerdotis, non suus eum non deberet communicare, nec inungere: alians sic ponendo spem in ratihabitione illius. Quantuncunque autem inunctus fuerit a sacerdote suo, vel extraneo vere vnctio fuit, nec iterari debet, nisi in casu, in quo ite retur a sacerdote proprio facta. si autem esset facta a non sacerdote, iterum facienda osset a sacerdote, sicut de ordinato a non epo.
secunda conclusio est, quid iuris est in casu necessitatis. Quia enim necessitas non habet legem: non suus sacerdos potest licite inungere, sicut absoluere: imo sicut proprio sacerdote absente, qui non potest haberi, tenetur eum audire, & absoluere, si petat, sicut de pane alieno quem habet morientem pascere: sic in omni illo, in quo casu licet sibi absoluere a peccatis morien- tem non subditum: & tenetur per consequens communicare eum, & ipsum inungere: quamuis viaticum sit magis annexum poenitentiae morientium, quam extrema vnctio, quae negatur laicis interdictis: non autem poenitentia, nec viaticum. de poe. & remis. quod in te. Vnde sacerdos rogatus a curato ministrare ecclesiastica sacramenta morienti, in casu, in quo non potest, vel non vult ire, si omittat ire, reus est animae illius, quam quantum est in se damnari permittit: cum per accidens ista sacramenta possint esse necessaria: & videntur necessaria ratione praecepti ex consuetudine generali morientium in fide ecclesiae.
Tertia conclusio est de praecisis ab ecclesia: quia excommunicatus, vel ab officio suspensus nullo modo debet hoc sacramentum ministrare: imo si ministrat irregularis efficitur: quia ingerit se diuinis in officio ordinis sacerdotalis. si vero esset suspensus a benoficio tantum posset licite, sicut & alias officiare ecclesiam. de elect. cum in cunctis. si etiam suspensus esset ab ingressu ecclesiae tantum, & non cum hoc a diuinis: tunc deberet mittere clericum ad ecclesiam, vt omnia necessaria deferret, & ipse extra ecclesiam & coemeterium illa accipiens, & postea in domo priuata infirmum inungens irregularitatem nullam incurreret, nec peccaret. sed si in ecclesia necessaria acciperet, & sicut moris est praecedente lumine de ipsa prodiens iret ad in ungendum, irregularis fieret, sicut in ecclesia celebraret. si autem suspensus esset ab ingressu, & a diuinis, dato, q nunquam ecclesiam intret per administrationem huius sacramenti, quae est actus sacerdotalis, irregularitatem in curreret. Vbi ergo propter excommunicationem, vel suspensionem proprio curato non licet inungere, ibi non licet ab illo scienter suscipere, sicut nec communionem, sed tunc licet aduocare extraneum
Est autem dubium, vtrum de licentia excommunicati liceat audire confestiones. Es dicendum quod sic, licet excommunicatus non possit delega re: quia illud fit principaliter authoritate iurisdictionis: hoc autem principaliter authoritate ordinis: similiter de licentia suspensi etiam a iurisdictione. Nam si esset suspensus non a iurisdictione, non est dubium: sicut etiam de licentia episcopi excommonicati, vel suspensi potest alius epraes ordinare, non solum vbi est suspensos: quia ordiuauit alienum, ga tunc licentia iuris habei. de temp. or. c. 2. imo etiam quomodocunque alias: & multomagis de licentia suspensi, vel excommunicati curati potest extraneus sacerdos inungere.
Prima, quod sufficit solus, nec oportet, quod sint plures: verum est, quod dicitur in plurali, inducat presbyteros: quia si possint haberi, & velint adesse, bonum est, & melius: vnde & in collegiis regularibus, & saecularibus totum collegium adesse debet, ad inungendum concanonicum, vel monachum. Potest tamen solus sacerdos cum vno solo clerico inungere. de vnc. signa quaesiuit. Vbi etiam dicitus, quod cum vno laico: imo quod ipse solus potest si adiutorem non habeat, vt notat Hosti. quamuis nunquam sine adiutore celebrare debeat.
secunda conclusio est, quod quotcunque sint sacerdotes: vnus tamen debot esse minister adhibens materiam, & proferens formam similiter: non quod vnus inungat, & alius verba dicat: sicut epraes repraehenditur: quia caecus ordinabat, & alius verba dicebat. 23. dist. c. Quorundam. Et sic non est mini ster nisi vnus sacerdos.
Tertia conclusio est, quod in necessitate: pelio deficiente alius supplere debet, quod restat, incipiendo vbi ipse dimisit, si ipse illius partis vnctionem compleuit: quia quaelibet vnctio habet distinctam formam, & materiam: sicut consecratio panis, & vini: sed si vnam vnctionem non compleuisset, puta, quia vnam autem vnxit non aliam: nisi totam formam compleuisset supervnum organum illius partis, vnctio esset super illam partem a principio in choanda.
On this page