Quaestio 4
Quaestio 4
De effectu extremae vnctionis.
QVARTO quaeritur de effec- imprimat characterem Et videtur quod sic: quia finis debet respondere principio, & medio. sicut ergo satim intrantium, & pugnantium imprimit characterem: sic & sacim ex euntium.
Respondeo, hic sunt tres conclusiones. Prima est de primo effectu eius: quia primus & principalis effectus eius est remifaio peccatorum: sed non videtur principaliter institutum propter culpam venialem: quia non dicerei, si est in peccatis dimitteretur ei: quia effectus principaliter intentus non ponitur conditionaliter in sacro. Non enim dicit, quod per baptismum remittat originale, si est in illo, sed simpliciter nec simili ter per poenitentiam, quod ho liberet a peccatis actualibus, si habet illa, sed simpliciter. secunda ratio ad idem est, quia contra vnum defectum non principaliter instituitur, nisi vnum sacramentum: sed poenitentia est contra omne actuale, tam mortale, quae veniale. ergo &c. sed ad hoc dicunt quidam, quod verum est, quando id vnum remedium est sufficiens, quantum ad omnem statum: poenitentia autem & si sit sufficiens remedium pro sanis corpore, qui pos sunt liberius conteri, & poenitere: infirmi tamen praecipue in statu, in quo timet de morte, propter grauitatem infirmitatis, & debilitatem naturae, non ita libere possunt cogitare de pctis suis, nec conteri, aut confiteri. & ideo pro statu illo non videi, quod poenitentia sit conueniens remedium contra venialia peccata: propter quod non est inconueniens, si pro statu illo aliud remedium adhibeatur ad ea tollenda.
sed solutio ista ita concludit de mortali, sicut de veniali, & plus. si enim pro tanto contra veniale est instituta vnctio pro tempore infirmitatis quia tunc non est sufficiens remedium poenitentia, qum iam non potest libere poenitere, multomagis contra mortale: cum etiam quicqd necesse est ad poenitentiam de venialibus, sit necesse ad poenitentiam de mortalibus, & plus. ergo si infirmitas impedit poenitetiam de veniali, multomagis de mortali: quia de veniali per se non requirit nisi contritionem, etia in generali non confessionem: sed puia de mortali requirit contritionem in speciali, & confessionem. Infirmitas autem grauis aliqum tollit loquelam, & impedit per sin gula cogitare aliud, q morbum sensibilem: sed de se inclinat ad contritionem in generali. vnde communiter tunc poenitent homines de peccatis. Vnde infirmitas videt tempus congruum ad poenitentiam venialium: quia quamdiu durat vita, est tempus contritionis: sed non mortalium, si est grauis: licet autem non sit principaliter contra veniale: tamen per ipsam remittunt venialia si sint.
Et quod arguit, quod non videi dimitti veniales quia non apparet displicentia, cum ad remissionem omnis actualis requiratur contritio: dicendum, quod imo ritus ecclesiae est, quod faciat confestionem generalem, quam si ore non potest, saltem tundat pectus suum in signum doloris: sed ista fiunt ante essentiam facri quasi praeambula: quia in exhibitione essentiali sacri ipse infirmus se habet pure passiue: nec aliqs actus eius requiritur exterior, nec interior, plusquam in paruulo. Ex quo apparet, quod nondai principaliter ppter culpam actualem: quia tunc per se requireret actum volutatis: quia qui creauit te sine te &c. Vnde absolutio non debetdari nisi confitenti, & interrogato an poeniteat, & proponat abstinere: nihilominus delet culpam ex ope opato, si non est obex.
secunda conclusio est de secundo effectu, qui est alleuia tio infirmi corporalis, si digne suscipit, & sibi expedit. Exemplum de quodam, qui inungendo fuit curatus successiue, sicut particulariter inungebat: & finaliter completa vn cione totus alleuiatus, & curatus est: & non solum corporalis alleuiatio est effectus, sed etiam spiritualis, quae dicitur hllaritas mentis non actualis, sed habitualis: quia imprimit ornatum disponentem ad gratiam gratum facientem: & cum hoc gratiam sacramentalem, quae est quidam habitus habens specialem effectum, ad fortificandum contra pugnam tunc imminentem, ad re mittendum poenam, quae post oia alia sacra impediret ingressum regni: propter quae duo hoc sacim princlpaliter dat: qa non dai ad supplementum contritionis, que tunc haberi non potest. Inde est, quod sicut contritio non totam: sed partem po nae deleret: sic & istud sacramentum: propter quod sicut sine isto saco vinceret homo a Diabolo, qui cum ipso vincit: sic cum isto sacro citius intrat coelum, quam sine ipso. Dicunt tamen quidam, q hoc modo operat extrema vnctio ad dimissionem pcti venialis: quia per eam dat digne suscipienti quaedam hilaritas mentis, contra oppressionem, quam infirmus tunc patiem tum ex debilitate corporis: tum ex memoria praecedentium peccatorum, proptes quae posset facilius in desperationem cadere, quam hilaritatem forte beatus Iacobus vocat alleuiationem, cum dicit: Et alleuiabit eum Dominus. Ad hanc autem sequit conuersio mentis in Deum, & generalis displicentia omnium delictorum, quae sufficit ad deletionem peccatorum venialium. Et ideo postquam beatus Iacobus dixit. Et alleuiabit eum Dominus: subiunxit: & si in peccatis sit dimittenturei. Et hanc dicunt fuisse sententiam fratris Tho. scilicet unde extrema vnctio ordinatur ad tollendum reliquias culpae remanentis, quae secundum eum non sunt dispositiones ex actibus peccatorum relistae, velut quidam habitus inchoati: sed sunt quaedam spiritu alis debilitas in mente existens, ad perficiendos actus graeHaec autem debilitas quid sit aliud nisi illa grauedo mentis, quam infirmus patit in illo statu ex causis supradictis non vident.
sed iste modus, quem ponunt dimittendi venialia, per hilaritatem, quam infundit, ad quam sequit conuersio mentis in Deum, & generalis displicentia non videtur: ua sicut baptismus debet dari illi, q in sanitate ipsum petiit, si fiat furiosus, nec speretur lucidum interuallum: quia non requirit actum suscipientis per se: quia ordinatur ad peccatum contractum sine actu proprio, sic infirmo, qui cum sanae mentis esset, petiuit hoc sacim, & postea incidit in frenesim: dat hoc sacim eum etiam detur sibi eucharistia: qui tamen non est capax rationis: nec per consequens huiusmodi hilatitatis, nec conuersionis ad Deum, nec per consequens displicentiae. Vnde si principaliter dat propter venialia, nec potest ea delere, nisi per talem conuersionem, frustra datur illis, qui sic conuerti non possunt. quando enim sacramentum per se requirit aliquid, in nulla necessitate debet dari, nisi habenti illud per se exigitus sicut exemplificatum est de absolutione poenitentiali: & idem est de benedictione nuptiali, quamuis non sit sacramentum: quia non datur nisi consentientibus, quia matrimonium per se requiris consensum. si ergo requireret per se actum inungendi: requirerei autem si principaliter daret contra culpam actualem: nunquam darei, nisi habenti signa contritionis etiam tunc a nec iterum haberet materiam exterius, sicut nec poenitentia, nec matrimonium, nisi actum inungendi: habet autem sicut baptismus, & confirmatio: ertre
Praetera cum extrema vnctio sit sacramentum exeuntium, debet esse vltimum sacramentum, post quod non restat aliut: sicut baptismus primum, ante quod nullum: vnde etiam viaticum primo datur infirmo, quae extrema vnctio: cum communio requirat maximam puritatem a pctis, si pro tempore infirmitatis quando infirmus est communicandus, ad deletionem venialium esset conuenientibus reme dium extrema vnctio, quae poenitentia post confessionem de morta libus ad deletionem venialium, deberet praecedere extrema vnctio: quia quicquid est conuenlentius remedium contra culpam, quandocunque id maxime debet esset praeambulum ad en charistiam.
Et quod non vident, quod sit ista debilitas, nisi sit infirmitas naturae gratia destiturae, quam tamen supponit hoc sacramentum non est verum: quia ista debilitus debet esse propria illa tempori, & statui, cui appropriat hoc sacramentum: quia ergo morte instante imminet grauissima tentatio inimici, qui insidiatur calcaneo: & quia anima, quae naturaliter diligit corpus: magis intenta corpori, minus potest intendere sibi: sicut Aug. dicit. Depressio etiam ex memoria praecedentium delictorum: ex qua in desperationem labi posset, & visiones terribiles, quas patit, & huiusmodi occurrunt. ided tunc ex his omnibus anima debilior efficitur: specialiter ex peccatis praecedentibus: ex quibus fit timida, & infirma ad actus gre, non solum habitibus in contrarium inclinantibus: quia tunc proua non est inclinatio ad peccatum: & forte graui infirmitate tales habitus corrumpuntur: sed fit infirma meritorie: quia quanto plures, & grauioribus consensit peccatis, tantomagis meruit in tentationibus deseri: & tamen tunc grauissima imminet tentatio. vnde & quasi pugil inungit contra daemonem, sicut confirmandus tontra mundum. Haec ergo est infirmitas ad actus grae, differens ab habitu peccatorum. Vnde per hoc sacramentum imprimit ornatus disponens ad augmentum gratiae, & feruorem charitatis, vt sit homo fortior contra tentationem in morte, & accipit spiritum sanctum ad robur in pugna hac, sicut in confirmatione in pugna corporali temporalis persequutionis. Aliquando autem infirmus iam perdidit vsum rationis lapsus in frenesi: ita quod peccare non potest, sed restat in eo infirmitas retardans ab actu gloriae, & poena debita peccato actuali, & contra hanc etiam datur. vnde vt pugnans in fine vincat, & vincens purgatus, sine alio purgatorio coelum intret: propter haec duo inungitur. Et haec duplex est infirmitas.
Tertia conclusio est, quod non imprimit characterem: quia non deputat ad specialem statum in hac vita. Propter quod hoc sacramentum potest iterari: quia omne sacramentum, quod non imprimit effectum indelebilem, potest iterari: sed extrema vnctio cum non imprimat characterem, vt baptismus, confirmaeio, & ordo: ideo non imprimit effectum indelebilem. Et ideo potest iterari, non solum in diuersis infirmitatibus, quando in singulis timetur de morte: sed etiam in eandem infirmitate, quando est diuturna, vt ethicha, vel hydropisis, quotiescunque ex tali infirmitate homo deducitur ad periculum mortis. Extrema enim vnctio non respicit infirmitatem absolute, sed statum infirmitatis, qui quotiescumque iteratur, siue in eandem infirmitate absolute, siue in diuersis potest vnctio iterari. sed in infirmitatibus prolixis dicunt quidam, quod post annum iterari potest, pro eo, quod completa est reuolutio superiorum corporum. sed absurdum videtur sacramenta regulari secundum motum astrorum. Vnde nullus quantuncumque infirmus inungendus est, nisi cum apparet ante exi tum propinquare. Et hoc est infirmitatis aggrauatione, quem statum natura diu sustinere non pont: imo aut vincit, aut vincitur, vnde si incipiat melius habere, & sit talis in perfecta conualescentia: quod tamen probabile sit in venialia incidisse, si recidiuat, in simile periculum adhuc potest inungi.
On this page