Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

de charactere, utrum in quolibet ordine imprimatur character

QVAESTIO SECVNDA.

De characteribus ordinum. Thom. 4 dist. 24. q.1. art. 2.

QVAERITVR secundo de charactere, vtrum in quolibet ordine imprimatur character. Et videt quod non, quia cum idem homo recipiat omnes ordines, essent in eodem multi characteres eiusdem speciei, vel saltem generis proximi, quod est inconueniens.

Praeterea, vnius sacramenti, vnius est effectus, sed omnes ordines constituunt vnum sacim, vt dictum est in quaestione praecedēti. ergo causant vnum effectum tantum: sed ille non potest esse, nisi vnus character. ideo &c.

Contra, quia illud, quod non imprimit characterem, est iterabile, sed nullus ordo est iterabilis. ideo &c.

Praeterea ordo est signaculum, i quo traditur potestas spiritualis, sed character est huiusmodi. & id conuenit omni ordini. ideo &c.

Respondeo, tria sunt hic videnda. Primo, de sufficientia ordinum. secundo, de effectu, quae est res tantum. Tertio, de effectu, quae es res, & sacramentum.

Quantum ad primum sciendum est, quod omnis ordo ordinatur ad eucharistiae sacramentum: ordo enim ministrorum ecclesiae: qui sunt mediatores inter Christum, & populum, est ad faciendum vnionem populi cum Christo, hoc autem fit maxime per sacramentum eucharistiae, in quo Christus continei realiter, & a nobis sumitur: vnde dicitur sacramentum vnionis: haec autem vnio fit duplici actu. scilicet per sacri confectionem, & per populi dignam praeparationem. In primo actu deseruiunt quatuor ordines. scilicet acolythatus, sub diaconat, diaconatus, & sacerdotium, sed differenter: quia acolythus habet materiam consecrandam praeparare in vasis non sacramentis: ipse vt in litera dicitur, vrceolum cum aqua & vino praeparat, & tradit sudiacono: subdiaconus vero habet eam ponere in vasis sacramentis, in quibus fit consecratio: diaconus vero habet eam offerre sacerdoti ad consecrandum, & consecratandispensare, saltem sanguinem cum vase mediante. Consecratio autem pertinet ad sacerdotem. In secundo vero actu in praeparatione populi, deseruiunt alij tres ordines, sed differenter, quia duo eorum disponunt remouendo prohibens, vel malum hominem, vt hostiarius, vel malum angelum, vt exorcista: tertius vero. Clector praeparat offerendo bonam dispositionem, quo ad cognitio nem veri, & dilectionem boni: quod fit legendo prophetias de christo in testamentu veteri contentas.

Quo ad secundum sunt tres conclusiones. Prima, quod in omni ordine conferi gratia: quia Dei perfecta sunt opera. Deute. 32. Cuicunque enim datur diuinitus aliqua potitia, dant ei ea, per quae congrue potest exire in actus illius porentiae: sicenim videmus in naturalibus: animalibus enim data sunt membra, per quae possunt exire in actus conuenientes potentiae animae: vnde sicut gratia gratum faciens est necessaria, ad hoc, quod homo suscipiat digne sacra: sic ad hoc, q homo digne exequat actus sacrorum. & ideo sicut in baptismo datur gratia, vt digne suscipiamus sacra, sic in sacro ordinis vt digne erequamur.

secunda conclusio, quod confert gratia in disposito maiorem, quam alia sacia, & maige niorem: quia maior gratia requiritur ad actus ordinundigne erercendos, a ad actus communes, & ad nulorit ooddit nis actum maior: vnde nihil sensibile tantum valet ad magnitudinem gratiae impetrandam ex opere operato: sicut ordo Lacerdotij: nisi forte quis dicat illud de consecratione episcopi, a de susceptione digna cucharistiae.

Tertia conclusio, o quidam ordo dicitur sacer, & quidam non. Et ideo sciendum, o sacrum dicitur aliquid dupliciter: vno modo ab solute: & sic omnes ordines sunt sacri, cum sint quoddam sacra ments, vel saciale: alio modo antonomatice, fiue excellenter: & isto modo tres dicuntur sacri. scilicet sacerdotium, diaconatus, & subdiaconat' duplici ratione. Primo, ratione materiae, circa quam habent actus suos: habent enim actus suos circa materiam consecratam. Nam subdiaconus habet vasa sacra tangere, & in eis materiam eucharistiae praepara,e Diaconus vero praeparatam in eisdem vasis sacerdoti ofserre. sacerdos vero habet eam in eis consecrare, & conse eratam tractare immediate, quantum ad corpus Domini. secundo, ratione continentiae annexae his ordinibus, quanen ad clericos Occidentales. Votum enim continentiae reddie nos quasi Deo consecratos. Nihil autem horum est in quatuor minoribus ordinibus, quia nec actus eorum est circa aliquod consecratum immediate, nec eis est continentia annexa: & ideo non dicuntur sic sacri, vt alij tres. ro Quantum ad tertium articulum principaliter quaesitum, sunt duae conclusiones. I1 Prima, quod in omni ordine de septem imprimitur character distinctus, & specialis: quia ordinatur quilibet ad distinctum actum.

sed contra hoc est, quia tunc in omni ordine habente diuersos actus, tot essent distincti characteres quot actus. si dicatur non, quia sunt subordinati: ita & omnis actus septem ordinum sunt subordinati. ergo nec ibi, nisi vnus distinctus character.

Et dicendum ad hoc licet omnes orainet ordinentur ad eucharistiam, & inferior mediante superiore: tamen quilibet ordo habent in se multos actusinter sno, habet aliquem, qui principalius, & immediatius deseruit eucharistiae: & deputatio ad illum requirit characterem speciale, non autem deputatio ad alios. sed diciquidam, o non in omni ordine est character pprie dictusct, tiendam est secundum eos, quod cum character sit potestas per que nomo openatur diuinas actiones, seut aliquid labet dupliciter rationem potostatis: sic & characteris. Po tetas enim proprie dicit, per quam possumus in acti, in auem alias non possemus, sed potestas secundum quid per duam sicite possumus, quod alias poteramue: sed non li tite, sic & character simpliciter Acit potestas, per quam posiumus in acto, quem pris non poter atiuisssedehar? aer tecundum quid dicii potestas, per quam licite possumus in actum, in quem prius poteramus, sed non licite: accipiendo ergo characterem pro potestate simpliciter dicta: sic character non imprimit, nisi in sacerdotio: non autem in inferioribus ordinibus: cuius rationem assignant: quia cui cunque conferi aliqua potestas spiritualiter simpliciter: talis potest in spiritualem effectum, in quem non poterat prius, vt dictum est: sed sacerdos post suam ordinationem potest in spiritualem effectum, in quem non poterat prius: quia sacerdos potest conficere sacramentum eucharistiae, & absoluere in foro poe nitentiae, in quem prius non poterat. Diaconus vero, & inferiores ordines post ordinationem suam, non possunt in aliquem effectum, in quem prius non possent: quamuis liceat eis nunc, quod non licebat prius: prius enim poterat Euam gelium legere, & sacerdoti ministrare, sed non licebat, ergo in ordinatione sacerdotis conferi potestasspiritualis simpliciter dicta, non autem in ordinatione inferiorum. si ergo character est potestas spiritualis: sequit, quod character proprie, & simpliciter dictus imprimat in sacerdotio, & non in inferioribus ordinibus. Nec est instantia nisi de exorcista, qui videt in sua ordinatione potestatem accipere ad. effectum spiritualem. scilicet ad impediendum potestatem daemonis. sed illud secundum Cyprianum non cogit: quia ipse ponit, quod exorcismus nihil facit: sed tantum significat illud, quod in baptismo postea efficitur. Dicit enim sic. scias diaboli nequitiam permanere vsque ad aquam salutarem: in aqua autem baptismi omnem nequitiam amittere: & ita secundum ipsum exorcista non habet potestatem super daemonem. sed quia contrarium tenetur communius, ideo potest concedi, quod in ordine exorcistae imprimatur character: nec tamen propter hoc dignior est caeteris ordinibus: quia quamuis in hoc excedat: tamen in alio exceditur: in hoc. scilicet qui actus aliorum ordinum magis de propinquo se habent ad sacramentum eucharistiae, quam actus exorcistae, qui immediate ordinat ad tollendum impedimentum baptismi, & mediante baptismo ad eucharistiae sacramentum. si vero character accipiatur secundo modo. scilicet pro potestate: per quam licite possumus in actum sacrum, in quem prius po teramus: sed non licite: sic dicendum est, quod in omnibus ordinibus imprimitur character: quia per quemlibet ordinem deputai ordinatus ad actum, qui est sacer, vel ratione materiae, vel relatione, quam habet ad sacramentum eucharistiae, vt prius dictum fuit. sed contra, quia in confirmatione imprimitur character proprie dictus: sicut in baptismo, & sacerdotior& tamen per illam non potest, in quod prius non posset etiam licite, sed tantum ex officio, sicut miles etiam non recipit potest atem facti, sed officij ad pugnandum.

Praeterea quae non imprimunt characterem, reiterant. ergo &c. sed ad hoc dicerent, quod illa, per quae fiunt deputationes ad aliquid sacrum cum consecratione, non reiterant, quandiu res manent: licet illa consecratio non imprimat characterem: nec sit sacramentum, sed importat solam deputationem ad aliquid facrum.

secunda conclusio est, in quo actu cuiuslibet ordinis imprimat. Vbi sciendum est secundum quosdam, quod aliquorum ordinum est tantum vnus actus, aliquorum plures, quorum tamen vnus principalior altero. In ordinibus autem, quorum est vnus actus, character imprimit in traditione instrumenti pertinentis ad actum illum: sicut ostiario imprimitur character in traditione clauium: lectori in traditione libri prophetiarum: exorcistae in traditione libri exorcismorum, cum forma verborum simul correspondente. In ordinibus autem, quorum sunt plures actus, character imprimitur in traditione instrumenti pertinentis ad principaliorem actum. Ille autem actus est principalior, qui immediatius ordinat ad sacramentum eucharistiae. Cum igit acoly thi sint duo actus. scilicet portare cereum, & porrigere aquam, & vinum in vrceolis ob sacramentum eucharistiae: secundus actus est principalior. Primo pprer rationem dicta iden character acolythatus imprimit in traditione vrceoli, quamuis de nominetur ab alio actu, qui est magis potens, & frequentior. Nomen enim acolythi cerei deportationem significat. subdlaconus etiam habet duos actus. scilicet legere epistolam, & matqiam eucharistiae ordinare, & ponere in sacramentis vasis, vt des patet. secundus actus est principalior. Primo: quia sacramento'eucharistiae immediatior: propter quod character subdiaconatus imprimit in traditione calicis, & patinae. De diacono autem est magis dubium: habet enim duos actus: vnum legere Euangelium, & alium ministrare sacramentum vasis mediantibus: habet enim portare corpus Domini in patina, & dispensare sanguinem cum calice: nec est dubium, quin actus secundus sit principalior primo: & tamen diaconus in sua ordinatione non recipit aliquod instrumentum pertinens ad hunc actum: propter quod de impressione characteris in diaconatu, est duplex opinio. Vna, quod imprimitur in traditione libri Euangelij: quia deputatio eius ad suum principalem actum, non potuit exprimi per traditionem alicuius rei corporalis. Cum enim diaconus habeat potestatem super corpus, & sanguinem contenta in vasis: non potuit haec potestas exprimi per dationem vasis tantum: quia super vasa subdiaconus habet potestatem, nec per dationem materiae consecratae: quia non habet eam immediate tangere: ideo oportuit, quod ordinaretur per traditionem instrumenti pertinentis ad actum secundarium: hoc est pertradi tionem libri. Euangelij. sed contra hoc posset dici, quod potestas diaconi ad principalem actum potuit exprimi, per traditionem vasorum cum sacramento contento.

Et ad hoc potest dici, quod potestas diaconi non debuit exprimi pertraditio nem nobilioris rei, quam potestas sacerdotalis: hoc tamen fieret, si traderentur ei vasa cum sacramento: quia sacerdoti traduntur vasa cum materia non consecrata: quare illud non debuit fieri.

Alia opinio est, quod imprimitur in impositione manuum, per quam datur intelligi, quod applicatur ad magnum ministerium, eo quod manus est organum organorum: diaconus autem per excellentiam dicitur minister: & huic videt canon concordare. 23. dist. vbi dicit, quod cum ordinatur diaconus, solus epraes manum ei imponit: eo quod ad ministerium applicet. sacer dos similiter habet plures actus, sed principalior inter oens est consecrare corpus, & sanguinem: absoluere autem in foro poenitentiae, est actus eiui secundarius. & ideo in datione calicis, & patinae cum materia imposita, imprimitur character sacerdotalis. vnde Dominus hanc potestatem primo dedit discipulis in coena, quando tradens corpus suum, & sanguinem in calice dixit: Hoc facite in meam commemoratio nem. sed post resurrectionem dedit eis potestatem ad actum secundarium, quando dixit. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis &c.

Ratio vero, quae dicta est de diacono, ne habeat nobilius signum, quam sacerdos non videt efficax: quia subdiacono traditur calix consecratus, diacono Euangelium: sed nobilior est calix consecratus, quam liber Euangeliorum. ergo &c. sed conclusio probatur alia ratione: quia illud quod est completum sacramentum, per se non est materia sacramenti: & maxime cum totum sit maius sua parte, omne sacramentum est nobilius sua materia, & sua forma: sed impossibile est aliquod sacim esse nobilius sacio altaris. ergo impossibile est sacramentum esse materiam alterius sacramenti. Item in impositione manuum non imprimitur: non quidem propter hoc, quod nec per illam imprimit sacerdoti, quia diceret, quod hoc est, quia non defignat principalem actum eius, sicut de vrceolo acolytho, & subdiacono: sed quia praeter actum ministri, & suscipientis, requirit exteriorem materiam in isto ordine, sicut in aliis: sed manus impositio non habet huiusmodi materiam. ideo &c. ergo relinquit, quod in traditione Euangelistarum: quia aliter non potest exprimi.

Ad argumenta principa lia. Ad primum dicunt quidam, quod si character est sola deputatio ad actus sacros, tot characteres diceretur aliquis habere, quo tactibus faciendis simul, vel successiue pote rit deputari: siue actus illi differant specie, siue genere: nec propter hoc essent plura eiusdem speciei in eodem subiecto: quia character sic acceptus non est nisi relatio rationis: entia autem rationis nusquam sunt subiectiue. si vero character sit spiritualis potestas existens subiectiue in ordinato: tunc in tribus ordinibus solum imprimitur character. scilicet episcopatu, sacerdotio, & exorcista. Et hae potestates differunt genere proximo, sicut actus earum.

sed videt dicendum, quod plura specie eiusdem generis propinqui: dum tamen non habeant oppositionem, stant simul, sicut oens scientiae in intellectu: vnde dato, quod characteres septem ordinum sint vnius generis proximi: maxime quantum ad eoqui sunt potestas faciendi licite, quod prius non licebat: non tamen habent aliquam contrarietatem, sicut patet ex eorum actibus: imo sibi subseruiunt: vnde se compatiuntur in eodem. Quod vero dicunt, quod characteres exorcistatus, presbyteratus, episcopatus, non sunt eiusdem generis proximi: sicut omnes colores sunt eiusdem generis pximi: non apparet ratio, quare non alij characteres nisi isti, nec ipsi dicunt. Oportetenim, quod si characteres differunt specie, habeant vnum genus proximum: & saltem duo sunt eiusdem generis proximi: cum non sit genus, quin ad minus habeat duas species: & quamuis actus eorum differat genere proximo in genere naturae: tamen in genere artificialium, & gratuitorum, siue hierarchicorum actuum sunt vnius generis, cum sit tantum vna hierarchia ecclesiae militantis.

Ad secundum dicunt quidam, quod vnius sacramenti est vnus effectus principalis: & sic character sacerdotij est principalis effectus sacramenti ordinis. Possunt tamen esse multi effectus minus pricipales ordinati ad principalem actum eius, & sic sunt multi characteres multorum ordinum, qui omnes ordinantur ad characterem sacerdotij, & actuum eius.

sed ista solutio est dubia: quia cum principalis effectus sacri ordinis sit character, & non gratia secundum eos: quia in diacona tu, & subdiaconatu imprimit gratia: quae tamen negant esse sacramenta. ergo exorcistatus, presbyteratus, episcopatus, in quibus imprimuntur diuersi characteres erunt diuersa sacramenta. Et videt dubium, quomodo character episcopalis ordi netur ad sacerdotalem: quia omne, quod ordinat ad aliquid, ex sua natura plus ordinatur ad illud in suo subiecto, quam in alieno: sed in eodem subiecto character episcopalis non ordinatur ad sacerdotalem: cum praesupponat ipsum, nec supponat ea, quae sunt episcopi in aliquo ad agendum ea, quae sunt presbyterij, sed econuerso. Et praeter ea maior dignitas non ordinatur ad minorem: si tamen separari posset Pontificium a sacerdotio: maius est simplicitersacerdotium: quia maximus gradus inter actus hierarchicos est posse conficere corpus Domini. Tamem argumentum principale est contra Tho. qui ponit omnes ordines esse vnum sacramentum: & tamen quem libet imprimere specialem characterem: propter quod dicendum est, quod non omnis vnitas sanctorum est eiusdem rationis, & ad vnitatem sacri sufficit vnitas ordinis: quae etiam est multiplex, vnde est aliquod sacramentum adeo vnum sacramentum, quod est in eo vnitas indiuisibilitatis in genere sacramenti: qa. scilicet non habet nisi vnum immediatum effectum: sicut baptismus, confirmatio, & multa huiusmodi. Aliud est, quod habet multos effectus sacramentales secundum rem priuatiue, licet vnum pofitiue: sicut in eucharistia est conuersio diuersarum rerum in vnam, & eandem rem: ita quod sunt plura, quae desinunt esse: sed vnum, quod incipit esse. Et matrimonium est vnum sacramentum: habet tamen duos effectus reales, siue sintrelationes, siue aliquid absolutum in duobus. scilicet potestatem mutuam, & obligationem. Ordo plures effectus res: sed vnum ordine, & hoc sufficit, sicut de eucharistia.

Ad tertium, quod est in oppositum, dicunt quidam, quod non solum sacramentum non est iterabile: quia imprimat aliquam potestatem existentem subiectiue in suscipiente sacramentum: sed quia per ipsum deputatur quis ad actum sacrum: sicut benedictio calicis non iteratur: quia per eam deputatur ad actus sacros: quamuis nihil fiat subiectiue in calice per benedictionem. Et simili ter potest esse in ordinibus: quae tamen deputatio large dicitur character.

sed hoc est addendum, quod impedimentum iterationis in sacramento. non est sola collatio potestatis: cum ista sit in matrimonio, quod iteratur: nec sola consecratio, vel vnctio, cum illa sit in extrema vnctione, quae iteratur: nec benedictio cum illa sit in matrimonio, quod iteratur, & ipsamet benedictio de consuetudine in multis ecclesiis, nec sola deputatio ad aliquid sacrum: cum ista sit in promissione religionis, quae potest iterari, si intrat aliam religionem: sed quando haec omnia simul concurrunt, & cum hoc est sacramentum: tunc prohibetur iterari, & sic est in quolibet ordine.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2