Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

de annexis ordinum: an corona sit ordo

QVAESTIO TERTIA.

De corona clericali.

Thom. 4. dist. 24. q. 3. arti. I.

QVAERITVR tertio de annexis ordinum: an corona sit ordo? Et videtur quod sic: quia illud est ordo, per quod aliquis ponitur in gradu super communem populum: sed per coronam ponitur in gradu su per laicos, ergo est ordo.

In contrarium est, quod secundum ritum ecclesiae nullus ordo datur sine celebratione missae: sed corona datur praeter missam. ergo non est ordo.

Respondeo, hic videnda sunt quatuor de corona. Primo, de corona in se. secundo, de subiecto suscipi ente. Tertio, de ministro conferente. Quarto, de effectu coronae.

Quantum ad primum, quidam dicunt tria. Primum, quod corona non est ordo. secundum, quod est dispositio congrua ad ordines. Tertium, quod non est dispositio neces sario praesupposita ab ordinibus.

Primum probant fic, per omnem ordinem confertur aliqua potestas, vel aliqua deputatio ad actum sacrum, vt patet ex praecedentibus: sed per coronam nihil horum confertur. Ex eo enim solo, quod aliquis consecratur nulli actui, nulli officio deputatur. ergo non est ordo. secundum probant sic: In omni transitu de statu ad statum conuenienter interponitur aliqua media dispositio: sicut nouiciatus est media dispositio inter statum saecularem, & religiosum. ergo inter statum laicorum, & ministrorum ecclesiae conuenienter ponitur media dispositio: haec autem est tonsura clerica lis: per quam illi, qui tonsurant separantur a statu laicorum, & praeparantur ad statum ministrorum. quare &c. Et quia separantur a statu laicorum, ideo deponunt capillos, & tondentur in signum depositionis superfluae curae temporalium. Quia vero praeparantur ad ministerium Dei: cui seruire, regnare est, ideo raduntur in modum coronae: quod est signum regale. Religiosi vero non clerici tondentur quidem: quia a statu saecularium separantur, sed non in modum coronae: quia non applicantur ad ministerium diuinum. Tertium declaratur sic. Essentialius se habet ordo prior ad sequentem, quam tonsura ad aliquem ordinem: fed ad sequentem ordinem non praeexigitur ex necessitate prior ordo, vt patuit prius, ergo nec ad recipiendum quemcunque ordinem ex necessitate praeexigitur tonsura, sed de congruitate solum.

Prima conclusio istorum, quod corona non sit ordo, est vera: sed ratio eorum non est bona: quia licet per coronam non deputer ad aliquem actum specialem: tonsuratus tamen deputatur ad laudes Dei, quae sunt communes collegio clericorum: vnde & per eam deputatur ad aliquod sacrum, puta ad sacrum collegium. Et sicut per baptismum ad collegium Christianorum, sic per coronam ad collegium clericorum. sed ratio Tho. est melior: quia illud est ordo proprie: in quo datur specialis potestas: non id, quo solo ad aliquod consortium deputatur: sicut leuitae, & sacerdotes, qui habebant officia specialia dicebantur ordinati: vnde quia per coronam solum deputatur homo ad chorum, vbi non habet speciale officium, sed commune: ideo non est ordo, nisi sicut dicitur ordo religionum, qui est deputatio ad collegium in quibusdam cerimoniis. Et sic dicitur de aeta. & quali. ord. Cum contingat. quod per primam tonsuram clericalis ordo confertur.

secunda eorum conclusio vera est, & ratio bona: confirmatur tamen ratio per descriptionem coronae, quae est, quod est signaculum quoddam a suo episcopo impressum, a vulgo segregans, diuino cultui de dicans, atque ad ordinem praeparans. Tertia etiam conclusio vera est: quia est dispositio congruitatis, & non necessitatis respectu ordinis: sed respectu beneficij est necessitatis: & etiam respectu iurisdictionis ecclesiasticae: quia ius spirituale non cadit in laicum: vnde non tenet collatio beneficij, vel commissio iurisdictionis facta non ton surato. Non clericus enim non est capax. de transac. c. ex literis. Item rescriptum impetratum tacito, quod sit laicus, non valet. de testi. c. ex parte. Nec laicus admittitur ad accusationem, vel testimonium contra clericum. de testib. c. de caetero. quod tamen hodie de copsuetudine non seruatur.

Quantum ad secundum est sciendum, quod sicut dicitur in alia facultate edictum est prohibitorium. & ideo quicunque non prohibetur habere coronam: permittitur habere ex hoc ipso. sunt autem sex personae prohibitae. Primo, mulier, quae nec debet, nec potest habere coronam, sicut nec ordinem, vt post dicetur. Et sic potest intelligi in decretis. 30. dist. cap. 2. vbi prohibetur mulier tonderi. Nam tonderi, non ad modum coronae possent beguinae, & dicunt moniales de consuetudine. secundo, prohibentur bigami non solum de nouo recipere, sed prius receptam portare. de bigamis. c. 1. libro. 6. de quo infra dicetur. Tertio, prohibentur infantes. Est autem infant, qui non compleuit septennium: sed dubium est, vtrum quo ad hoc sufficiat attigisse: sicut alias in dignitatibus sufficit annum attigisse, nec oportet compleuisse: sicut dicitur Luc. 3. Et erat Iesus incipiens quasi annorum triginta. Quarto, prohibentur illiterati. Debent enim scire non solum symbolum, salutationem Angelicam, & orationem Dominicam, quod etiam est laicorum: sed scire legere Psalmos, & cantare: quia ad hoc eligitur ad populum, & annumeratur collegio clericorum. Quinto, prohibentur coniugati, non solum matrimonio consummato: nec solum post verba de praesenti: sed etiam post verba de futuro, nisi velit intrare religionem. sexto, prohibetur quis coronari a non suo episcopo, nisi de licentia sui: & probatur de vltimis quatuor. de tempo. ordi. cap. vlti. vel. 6. sed appellatione bigami secundo loco suprapositi, intelligitur omnis alter irregularis, sicut seruus, qui non nisi domino consantiente. sed illegitimus potest ab episcopo dispensatiue: qui potest etiam cum eo in minoribus ordinibus dispensare: infanti autem si intrat religionem licite datur: vt dicitur in praedicta Decretali. Et similiter coniugato ad sacros ordines aspiranti, supple de consensu vxoris, vel sponsae. Quamuis enim ibi non fiat mentio nisi de coniugato: quia tamen sponsus obligatus est ad actus contrarios, non debet fieri clericus.

Circa tertium, scilicet, de ministro conferente: sciendae sunt quatuor regulae.

Prima generalis, quod quicunque potest conferre ordines: potest conferre tonsuram: quia regula iuris ciuilis est, Non debet cui quod maius licet, quod minus est non licere. Et hoc nisi per accidens prohibeatur ab vno, & non ab alio: sicut quicumque alias potest dare tonsuram clericalem, qui dederit eam in fonte, nisi religionem intraret, vel illiterato, seu absque sui superioris licentia homini diccesis alienae, seu coniugato: nisi volenti religionem intrare, aut ad sacros ordines promoueri in casu licito, suspensus est per annum a collatione clericali tonsurae, non ordinum: vnde si concedatur ali cui facere ordines alicubi, per consequens coronam, & confirmationem, quae sunt praeambula.

secunda regula est, quod episcopus consecratus non ante, iure suo potest dare coronam: sicut & ordines de consuetudine, etiam licet priori tonsurari facere nouitium tonsura monachali, sub spe postea recipiendi ab epo tonsuram clericalem. Videt autem, quod habens coronam monachalem, non clericalem, vel nullam possit profiteri religionem tanquam clericus: licet beneficium ecclesiasticum percipere non possit, quia cum sit per essentiam in eodem ordine, in eandem religione clericorum, & laicorum eandem regulam profitentium: sicut posset profiteri illum ordinem, obligando se ad ordinem secundum modum vi uendi laicorum, sicut & clericorum, quamuis forte sic non esset de bigamo: quia qui non est clericus, nec actu, nec aptitudine, non potest obligari solemni voto religionis clericorum: licet si ordinaret, reciperet characterem. 1. Tertia regula est, quod abbas potest dare tonsuram clericalem, ex quo est sacerdos, & benedictus. Nullus autem inferior quantumcun-

que prior conuentualis exemptus, magister ordinis, generalis minister, hoc potest, quia solis abbatibus est concessum, in quibus tamen ita distinguitur. Quia aut est abbas simplex non exemptus, & sic potest dare tonsuram clericalem suis monachis, & nulli alij: extra de aeta. & quali. Cum contingat. in Decretis. 49. dist. Qi. si autem sit exemptus, & mitratus: qui etiam benedictiones super populum insigni tus est: potest eam dare saecularibus: in quos ecclesiasticam & quasi epalem lurisdictionem obtinet, de priuil. c. Abbates. lib. 6. si tamen simplex abbas, qui potest dare coronam professo, det eam nouitio, & ille exeat non professus, non est clericus, nec eum percutiens incidit in cano nem. Idem si esset exemptus, & ille nouitius, cui eam fecisset, non esset subditus talis, cui posset eam date in habitu saeculari: quia non est monachus ante professione. de seat. excommunicationis c. religioso. 6. 1.

Quarta regula est, quod omnes presbyteri cardinales possunt conferre primam tonsuram, sicut & minores ordines conferre de communi consuetudine curiae.

Quantum ad quartum articulum, scilicet, de effectu sciendum est, quod tonsurae sunt octo effectus ad praesens.

Primus, quia gaudet priuilegio fori. scilicet vt non conuenlatur nisi coram iudice ecclesiasti to, cui etiam non potest renunciare pacto expresso. de fo. compe. c. si diligenti. & est excommunicatus, qui allegato fori priuilegio, cogit eum coram iudice laico respondere.

secundus, quia gaudet priuilegio illo. si quis suadente diabolo, quia est excommunicatus, qui mittit in eum manus violentas: sed illud priuilegium dat etiam tonsura monachalis. Tertius effectus est, quod liberatur a tallia, & collectis. Quartus, quod de altari debet viuere qui altari feruit: quamuis ecclesia non cogat nisi ordinantem, vel praesentantem ad sacros ordiges promouere, & ei prouidere.

Quintus, quod debet portare habitum clericalem, quem tamen si deponat etiam temere, non propter hoc est excommunicatus: sicut religiosus, qui temere dimittens est excommunicatus. sed si monitus nolit portare: nec laicus esse excommunicari potest. de vi. & honest. cleric. c. Et si quis. sextus, quia debet portare coronam. Clericus enim neque comam nutriat, nec barbam, sed ex causa licet, sicut dicit versus.

Tutius vt peterem laici sub imagine Romam, Ras fuit, vt sinerem luxuriare comam. Vnde excusantur clerici, & religiosi barbati, qui praedi cant paganis, aliter non recipiendi ab eis. Non debent autem dici habere coronam, qui cucufati cincinnos portant, vel faciunt: quia tonsura clericalis in circuitu, & in fummitate capitis in modum spherae debet radi. dist 24. Prohibitae. Et debet tonsura clericalis sic tonderi, vt super aures sit. di. 24. non liceat quemlibet. Et ad coronam deferendam clerici sunt per archidiaconos compellendi. di. 23. Clericus. Item excommunicandi sunt si contempserint. si quis. Clerici etiam, qui cum vnicis, & virginibus contraxerunt, si tonsuram, & vestes deferant clericales, gaudent priuilegio canonis. si quis suadente, & priuilegio fori etiam in causa criminali, sed non in aliis. si autem tonsuram, & vestes non deferant clericales: tunc nullo gaudens priuilegio clericali. de cle. coniu. c. 1. lib. 6.

septimus effectus est, quia non debent mercari, nec negotiis saecularibus se implicare: alias ter moniti perdunt priuilegium clerica le.

Octauus effectus est, quod non tonsuratus per epraem, siue laicus, siue monachus in missa publice legere non debet, di. 41. Clericus. dist. 24. His igitur. dist. 35. Ecclesiae. dist.

1. Epraes. distin. 44. pertotum. 12. q. Qm̃. 21.4.4 Per totum. de consec. dist. 5. In omnibus.

Alia vero sunt ad honestatem cleri. secundum canones: & sunt. 13. Primum, quod clerici semper studio literarum debent intendere. 16. q. 1. sic viue. dist. 38. sicut. & duobus. c. seq. Item qui clet rico nulla aetas debet esse sera ad discendum. 24q. 3. si habes in me. Item quod non debent interesse spectaculis vanis, & nuptils. dist.

Presbyter. 44. distin. Nullus. Item quod tabernas, non nisi necessitate intrare debent. dist. 44. Non oportet cle. & duobus. c. se. Item quod clerici arma ferre non debent. 44. q. 5. Clerici. & cap. duobus se. Item nec vere, nec iocose pugnare. 23. q. 8. Quicunque clericus. Item nec iudicium sanguinis ferre. 23. q. 8. saepe his. Item quod clerici debent ab illicitis quaestionibus abstinere. 14. q. 3. clerici. & duobus. cap. se. & distin. 87. Omnes. Item quod clerici pro medicina munera accipere non debent. distinct.

3. His igitur. Item qui clerici res ecclesiae bene debent dispensare non superflue. 10. q. 2. Epraes. Item quod non licet eis de sumptibus ecclesiae filios suos in studio Philosophiae procurare. distin. 36. Legant. &. c. se. Item quod non licet clerico habere beneficium, cui sufficit patrimonium. 16. q. 1. cap. vlt. in fin. Item quod clericus non de rebus ecclesiae, sed de rebus per ipsum acquisitis potest facere testamentum. 12. q. 3. cap. 1. tit. 2. &. cap. se. &. q.4. cap. 1. &. q. 5. fere per totum. Item quod si intestatus decesserit in omnibus rebus succedit ecclesia. 12. q. 3. Quicunque. & q. 5. sic vbi. &. c. se. Item quod clericis non est iniungenda solemnis poenitentia. dist. 1. Confirmandum. &. 6proximo supra. Item quod melius est habere paucos bonos clericos, quam multos inutiles. dist.

3. Tales. Item qui clerici, vt ebrietatem, & luxuriam vitent, vinum cum aqua debent temperare. extra. 3. lib. de vi. & hone. cler. A crapula. Item quod clerici incorrigibiles de mandato praelati pos sunt incarcerari: & per laicos trahi sine excommunicatione. extra de sententia excommunicationis Vt fame. lib. 5. c. si clericus. lib. 6. non autem verberari per laicum. & ti. c. Vniuersitatis. lib. 7. Item clerici incorrigibiles de crimine degradati saeculari iudicio debent tradi. vt in dict. c. Vt fame. Item quod clerici fures pro rebus ecclesiae requirendi, de licentia superioris torqueri possunt, & tormentari vsq, quo restituant. extra. in titu. 16. de deposito. c. 1. 23. q. 6. si res. 12. q. 2. Fraternitas. Item quod alterius iudicio sine consensu sui episcopi non debent se subdere. extra. c. tit. Nullus. Item quod nullus clericus sniam sanguinis, aut vindictae dictet, aut proferat, aut chirurgiaeortem, quae adustionem, vel incisionem inducat, exerceat. extra in tit. Ne cle. vel mo. sen tentiam. Item quod clerico aegrotanti per epraem ab ecclesia in qua ministrauit, debet prouidere, ne addat afflicto afflictio. extra de cle. aegro. c. 1. Item pauperi clerico episcopus debet prouidere, ne cogatur mendicare in opprobrium cleri cale. extra de renun. Ad supplicationem. Horum octauum de non legendo in missa publice per consuetudinem est abrogatum: quia etiam hoc faciunt aliud de muneribus pro medicina etiam non seruatur. Et videt, quod sicut licet clerico aduocato vendere patrocinium, & iurisperito vendere consilium, sic medico vendere medicamentum. sed quia nulli clerico licet mercari, nec negotiari: cum hoc sit negotia ri, videt, quod nulli clerico liceat, nisi propter necessitatem victus, qum scripturam, & aliud opus vendere potest. sed quia prohibitio est iuris positiui, & Papa scit, & tolerat, quod clerici etiam ordinati laborem fimilium vendunt: non solum propter necessitatem: sed etiam propter lucri cupiditatem vident a mortali excusari. De habente vero patr imonium certum est, quod non licet beneficium recipere, vbi pauper aeque bonus propter hoc impedit: alias potest. de fructibus autem, & mobilibus ab ecclesia perceptis de consuetudine clerici possunt testari.

sed dubium est, vtrum teneantur restituere de proprio illud, quod in malos vsus consumunt de primonio crucifixi. Et dicunt quidam quod non, licet grauius peccent, quam laici: quia sunt domini cius, quod percipiunt, aliter nec testari possent. Alij vero dicunt, quod non habent fructum fauore sui, sicut pater in bonis filij aduentitiis, quorum si fructus male consumat, non tenetur reddere, sed pro bono ecclesiae, & pauperum facti sunt administratores, vt tutores, qui sunt quasi domini: sed non quando pupillum spoliant. ideo sicut illi possunt sibi victum, & vesti tum retinere, & benemeritis dare, sed si male expendunt, tenentur reddere, sic & isti. Et hoc magis consonat dictis sanctorum, & iuri canonico, sed supposita consuetudine, quod possunt testari, videt, quod non tenentur restituere male consumpta: quia sunt domini, & in re propria quilibet est moderator, & arbiter, sicut placet. Item dicitur de cleri. non resi. c. 1.q qui non interest horis canonicis fine causa rationabili, & recidit distributiones rerum sic acceptarum dominium non ac quirit, nec facit eas, sed tenetur ad restitutionem. ergo per oppositum si interfuisset, dominium acquifiuisset, & suas eas fecisset: nec per consequens propter abusum ad restitutio nem teneret. Vel potest dici medio modo, quod domini quidem sunt: sed sub certa lege, quod. scilicet bene vtantur, alias restituere teneantur. sicut in his, quae dantur ob certam causam, & in legatis relictis sub certo modo: quibus deficientibus, licet dominium transsatūfuerit repetuui. ff. de condi. causa data, & non sequota. &. c.de condi. ob causam datorum: per totum. c. de his, quae fub modor per totum. 22. Ad argumentum in oppositum dicendum, quod illud, per quod aliquis ponitur in gratia du su rcoem statum absque potestate, seu deputatione ad di uinum officium pontesse ordo viuendi, sicut est ordo monachorum, vel quorumcumque religiosorum, & sic tonsura posset dici ordo clericulis: quia aliter debent viuere clerici, quam laicit& statum priuilegiatum habent: sed non est ordo ministerij eccle fiastici, ex quo nos est ibi deputatio aliqua ad aliquod sacrum ministerium, de quo ordine intendimus ad praesens.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3