Quaestio 4
Quaestio 4
utrum distincti ordines habeant distinctos actus
QVAERITVR quarto vtrum distincti ordines habeant distinctos actus. Et videtur quod non: quia sacerdos habet omnem actum ordinis.
Contra, quia potentiae distin gnuntur per actui: sed sunt ia fingulis or dinibus singulae potestates, & distinctae. i. characteres. ideo &c.
Respondeo, licet proprie non sint nisi septem ordines, vt dictum est, tamen large loquendo sunt nouem. Nam est duplex ordo. scilicet triumphantis ecclesiae, & mi litantis. 89. dist. Adhuc. sunt autem in ecclesia triumphamte nouem ordines angelorum, sub nouem generibus lapidum designati. de poe. di. 5. Quod ergo. sicut dicit Gre. in Omeli. de dragma. & Isi. de sum. bono. lib. 1.c. 10. Et secundum hoc, quia militans est exemplar ad imaginem triumphantis, dicunt iuristae esse. 9. ordines. Primus psalmista tus, vel clericatus nonus, episcopatus, alij septem communes. dis. 21. Cleros. de episcopatu autem postea videbitur: nunc autem de istis. 8. per ordinem videamus.
Primo, de ordine clericatus, qui non est ordo nisi aequiuoce, & est idem, de quo sunt conclusiones. 3.
Prima, quod septem annos habentes possunt tonsurari in clericos: & beneficia ecclesiastica per consequens recipere. 28. distincap. de his. sed non habent vocem in electionibus: cum discretione careant. extra de elect. c. Ex eo. lib. 6. Et pari ratione. nec in aliis tractatibus.
secunda, quod nullus debet tonsurari in clericum, quousque sit confirmatus: quia confirmatio est communis omnibus Christianis, sed clericalis ordo est immediata dispositio, & propria ad alios ordines.
Tertia, quod omni die dari potest, quia de ipsa non exprimunt canones certum diem. Et quia sic de generali consuetudine obseruatur: alia sunt dicta de hac quaestione proxima.
secundo, videndum est, de primo ordine proprie dicto, qui est hostiarius. Huius autem actus describuntur. 21. distinct. Cleros. in fin. & melius hic in litera: sed ex hoc, quod dicitur in litera, quod hostiarij inter bonos, & malos habent iudicium, quia bonos recipiunt, & malos respuunt, videtur, quod sacramentista, qui habet officium hostiarij, non prohibendo excommunicatum ab ingressu, ex hoc ipso recipiat ipsum ad diuina magis, quam ille cuius missam audit, ad quem non sic pertinet expelle re: & per consequens est suspensus ab ingressu ecclesiae: secundum illud, quod habetur extra de priui. episc oporum.
secundus, qui tertius est, large est ordo lectorum. Huius autem actus describunt praedicto: c. Cleros. & melius in litera. Quod autem in litera dicit, quod ad lectores pertinens ea, quae prophetae narrauerunt populis praedicare, intelligit legendo simpliciter, non praedicando: & tum licet nullus debeat praedicare, nisi ad minus sit diaconus, vt post die cetur: nihil tamen prohibet, vt videt, quin aliquis, vt bac calarius, vel magister in theologia possit in cathedra per modum lectionis, vetus, & nouum Testamentum expoponere: quia ex quo magister est, authoritatem docendi habet: sed non praedicandi.
Tertius, qui est quartus est exorcistatus: quorum actus simpliciter ponuntur in dicto. c. in litera. sed quod dicitur ibi de exorcismis salomonis, quibus daemones pellebantur, certum est, quod verba illa virtute inhaerente non fugabant daemonem, sicut nec aliqua alia, nisi forte sint sacramenta, nec iterum ex ope re operato per idem. Et si ab homine fuerit inuenta nullo modo daemonem expellebant: nisi forte voluntarium, sicus verba Magica. si autem inspirante Deo illos exorcismos innenit, sicut ecclesia suos: sic poterat daemon expelli per illos, sicut per istos: nisi quod non ita efficaciter, sicut nec sacramenta illa ita erant efficacia, sicut nostra: maxime quia exorcista no. test. habet realem potestatem spiritualem, quam non habebat exarcista salomonis: vnde ecce plus quam salomon hic.
Quartus, qui quitus est ordo, est ordo acolythorum superior, cuius actus similiter ponuntur in praeallegato cap. & in litera. Potest autem epistola dioi per acolythum, de vita, & honestateclerico. cap. 3. & actus omnium minorum ordinum possunt fieri licite, etisam a non habente ordinem: quia sic habet generalis ec- clesiae consuetudo. Ex quo videtur, quod non fiat irregularis excommunicatus, vel suspensus, si ingerat se diuinis exercens actum illum solum, qui sine ordine licite fieri posset, de iure, vel de consuetudine: puta actus minorum ordinum, vel subdiaconus, aut sine manipulo: vbi hoc habet consuetudo: quia non est in suo agens officio sicut prius. si autem inciperet in choro, Deus in adiutorium: solenniter vbi hoc non solet fieri speci aliter a constituto in sacramentis non incurrit: cum & laici ibi psalmodicent. secus si de consuetudine illud pertinet ad sacerdotem: quia alias etiam moniales hoc faciunt.
Quintus, qui est sextus, est ordo subdiaconatus, cuius actus similiter in litera describuntur. Quaedam autem manus impositio fit subdiacono: sed non talis, qualis est illa: quae est propria dia coni: de sacramentis ite. c. 1. &. c. vlt. Hic est primus ordo de sacramentis ordinibus: quia sacra vasa habet tangere nuda manu: sicut & diaconus, quod nulli inferiorum permittitur. & ideo sibi sanctitas continentiae indicitur: propter hoc sacer ordo vocat. de aeta, & quali. ordi. c. a multis de ser. non ordi. Miramur. etiam est secunda differentia inter ordinem sacrum, & non sacrum: quia existens in sacramentis est eligibilis: non autem tantum iu minoribus ordinibus constitutus. de aeta. & quali. ordi. c. a multis. sed episcopus potest dispensare: non sic. scilicet quod possit confirmare electum: cum sit electio nulla: sed potest eis dare postulatum: ita. scilicet vt non sit necesse ipsum postulare a Papa. Dicunt autem iuristae, quod subdiaconatus tempore apostolorum non erat sacer ordo. dist. 21. c. 1. in fi. di. 60. Innouamus. &. c. Nullus in epraem. sed tempore sancti Greg. & Vrbani fuit sacer ordo, Vnde subdiaconus, & diaconus eodem priuilegio gaudent, quantum ad libertatem. de ser. non ordi. Miramur. quod non sic est intelligendum, quasi ceclesia, vel Papa nouum sacramentu instituerint, sed quia sacramento instituto de nouo in suo officio distincte vti coepit: subdiaconus autem Papae prae aliis habet praerogatiuam: quia per epos ad alios ordines recipiendos non potest compelli, nec nisi per summum Pontificem debet vlterius ordinari, nisi de licentia Papae. de tempo. ordi. cum distribuendis: de modo autem ordinanni in subdiaconum habetur dist. 29 subdiaconui. Ordinatus autem, & praesentatus ab aliquo ad subdiaconatum: & supra debet ab eis promoueri, & de victu ei prouideri. de aeta. & quali. ordi. c. Accepimus. si autem tali pacto fuerit praesentatus, vel ordinatus, quod super prouisione sua non molestet praesentem, vel ordinantem, ex hoc ipso est suspensus tanquam simoniace ordinatus. de simo. ca. Pertuas. & cap. si quis ordi.
sextus, qui est septimus, est ordo diaconatus: cuius est actus praedicare: non quia exordine habeat authoritatem, sed solum habilitatem. soli enim diacono non inferiori committi debet. Vnde nec beatus stephanus ante diaconij ordinationem legitur praedicasse: tamen simplicem exhortationem faciebant antiqui patres ad monachos nullum ordinem habentes: imo quia vbi spiritus Domini ibi libertas: beatus Equitius nullum habens ordinem sine hominis licentia a Deo missus publice praedicabat, primo dialogo: cum alias laicus non debeat praedicare, nec mulier. 24 dist. Mulier. Archidiaconum tamen, qui non debet esse, nisi sit diaconus. 6o. dist. uullus epus. habet ex officio praedicare, sicut beatus Laurentius, & beatus Vincentius, & similiter curatus, qui habet curam animarum. Qui vero simplex sacerdos, aut diaconus est, non nisi de licentia episcopi. de sententia excommunicationis 26. q. 1. Aduertimus. de haereticis. Ex iniunsto. & cap. sicut. &. c. excommunicamus. β. quia vero. Itom diaconus habet ex officio dispensare sanguinem, sed non corpus Domini: nisi s. in necessitate, quando infirmus moritur, & presbyter non est praesens, vel quando presbyter mandat ei, & est impeditus, vel ga est infirinus, vel quia in Pasehate non suffi cit omnibus ministrare, vnde in Paschate, Iosiae, & Ezechiae Leuitae adiuuerunt sacerdotes. Laicus autem in nulla necessitate, nec se, nec alium communicare debet.
septimus, qui est octanut, est ordo sacerdotij, de eu ius actibus dicetur aliquid in sequenti quaestione. Est autem sciendum, quod absoluere in foro poenitentiae est actus sacerdotis ratione ordinis principaliter, non ratione iurisdictionis, sed illa per accidens aliquando concurrit: quia oportet esse subditum: sed subditus est, qui vult se subiice re, nisi alij sit astrictus. Et tunc de sola licentia eius potest se ei subiicere, vt dictum fuit supra. di. L9. nec tunc dat el potestatem absoluendi: sed renuncians iuri suo dat isti licentiam se illi subiiciendi, propter hoc, quod, qui absolue re non pont: vt puta, quia est non sacerdos: dum tamen sit curatus: potest vicarium adnocare, qui desua licentia subditos absoluat. Et similiter vider, quod de licentia curati ex communicati, vel suspensi ab officio, vel iurisdictione, possit alius parochianos eius audire. Et si excusatur poe nitentiarius episcopi excommunicati, qui confessiones audiebat officiali cessante. Absoluere enim ab excommunicatione non poterat poenitentiarius plusquam officialis excommunicare: puta, si vterque post excommunicationem episcopi scopi fuisset positus: quia excommunicatus, vel a iurisdictine suspensus, non potest delegare: sed in foro conscientiae secus: quemadmodum de licentia episcopi excommunicati, vel suspensi, vicarius eius vocatus celebrat ordines in eius dicec. quia hoc facit lure suo, nec requiritur commis sio potestatis, sed solum renunciatio iuris sui, & licentia parochiani. Vnde dicitur extra de poe. & remis. Omnis vtriusque sexus: quod sine licentia proprij sacerdotis, alius non valet eum soluere, nec ligare, non dicit sine authoritate, nec sine commissione elus. Item notandum, quod suspensus a diuinis, vbicunq, actum ordinis celebrat proprium fit irregularis. secus autem si suspensus ab ingressu ecclesiae, vt supra dictum est.
Iuxta quod quaesitum fuit, vtrum sacerdos suscipiens ad oblationem altaris illum, qui fuis manifeste vsurarius, sed esse desiit, sit suspensus, secundum illud de vsuris, quia in omnibus.
Et dicendum, quod non: quia aliud est hominem esse ligatum, aliud alios prohiberi sibi participare. Primo enim casu quamuis cesset causa, quare homo fuit ligatus, nihilominus est vitandum, sicut qui cleri cum percussit, post satisfactionem ante absolutionem vitandum est. secundo autem casu cessante causa, & conditione prohibitionis, cessat prohibitio: vt si praesente tali locus est interdictus: eo recedente, desinit esse interdistus: ita est in propositodicendum, quod si curatus fuit notorius fornicator, vel simoniacus quamuis esset poenitem, quousque esses absolutus a suspensione, non sunt ab eo recipienda sacrased si meretrix publica poeniteat, antequam fitab ecomma nicatione, uel suspensione absoluta: quia neutrum incarrit, potest recipi adaltate, quamuis quandiu est talis propter scandalum, non sit admittenda, iti & hic cum vsorarij non sint excommunicati, nec ligati, sed tantum prohibiti: possunt sanerdotes vsurarib publicu recipere ad altare, & reciplen do istum vsurarium, qui suit, & nonest, faceros nullam poenam incurrit: licet ille non sit absolutus a suia, quam bon incurrit. sed si reciperpt ad sepulturf, antequam restituisset, vel donec cauisset, bene incurreret suspensionem, quia hoc est expressum, de vsu.c. 2. lib. 6.
On this page