Quaestio 5
Quaestio 5
utrum ministri debeant habere vestes speciales
QVAERITVR quinto, vtrum ministri debeant habere vestes speciales: & videtur quod non specialiter scricas, & gemmatas: quia preciositas vestium sine culpa non est: vt dicit Grego. in Home. de diuite epulone. & August. Fateor de preciosa veste erubesco. a Contra, quia si ministratio mortis fuit in gloria: multo magis ministratio spiritus: sed Aaron habuit praeciosissimans vestes. ergo &c.
Respondeo: circa istam quaestionem dicendum est in genera li: de triplici genere vestium. Primo de sacerdotalibus. secundo, de epalibus. Tertio, de archiepalibus.
Prima, quod sacerdos respectu inferiorum habet specialem vestem. scilicet casulam: quia ministrat sacramenta omnia praeter duo. scilicet confirmationem, & ordinem: & etiam illa ex commissione aliquando Papae. Per sacramenta autem vestis nuptialis induitur: habent autem actus speciales super inferiores ministros, praeter sacramentorum ministrationem: quia benedicunt populis, & gratia diuina dat, & peccata delentur. 1. q. 1. Dictum est. &. c. Ipsi. 6. q. 1. sacerdos. Quamuis etiam benedicant diaconi Cardinales: sed hoc nullus archidiaconus praesumit. Et videt, quod non solus sacerdos curatus, sed etiam simplex in Missa, & completorio possit benedicere: quia episcopus etiam non subditis dat suam benedictionem: & episcopus, qui nullum populum habet. Dico autem simplicem benedictionem in fine missae: dato quod dicat, sit nomen Domini &c. tenendo calicem, vel patinam, vel crucem, vel huiusmodi, absente episcopo. Nam si praesente episcopo celebrat in fine missae, illi tanquam maiori deferre debet. Et illo volente benedicere ipse supersedeat. 21. dist. Deniq:. si autem ille nolit: sed sibi remittat, tunc secure benedicat. 95. dist. ecclesiae. de confe. di. 1. Cum ad celebrandas. & ita de consuetudine obseruatur: quia nec benedictionem mensae, nec diaconi, vel praedicaturi, vel lecturi, facit simplex sacerdos episcopo praesente, nisi illo annuerte.
secunda conclusio de vestibus sacramentis est, quod vestes sacerdotales cum quibus schismatici celebrauerunt: non oportet propter hoc iterum benedici: sicut nec altaria super quae celebrauerunt reconsecrari: nec sepultos ab eis exhumari. de sacramentis iterandis. c. A nobis. sed ecclesiae ab eis reconsecratae essent consecrandae, & vestes benedictae iterum sunt benedicendae: licet ordinati ab eis non sunt iterum reordinandi: nec baptizati rebaptizandi: quia ista sunt duo sacramenta, super quae ecclesia non potest dare potestatem ad libitum, vel auferre: sicut super sacra mentalia, quae sunt ex ecclesiae institutione.
Tertia conclusio est, quod vestes semel sacratae non debent conuerti ad vsus laicos, vel prophanos. Et hoc non solum verum est de vestibus ministrorum: sed etiam de omnibus ad Dei cultum pertinentibus: vnde monasterium, ecclesia, & etiam hospitale authoritate episcopi fundatum, vel aedificatum: licet nondum consecratum non debet ex tunc reuerti ad saeculare habitaculum. 19. q. 3. Quae semel. & c: quoniam. 17. q. vlt. Quaesti. de reli. do. c. Ad hoc. Item nec pallae, quibus altaria cooperiuntur: corporalia, quil bus Domini corpus inuoluitur: vela, cortinae ecclesiae, & altaris: panni. scilicet qui ante altare, vel super circuncirca extenduntur, & in Quadragesima de pariete ad parietem extenduntur: & qui ad parietes ecclesiae pendent: sed vetustate consumpta debent comburi, & cineres retrudi infra ecclesiam in aliquo loco tuto, & honesto, ne pedibus conculcent. similiter ligna ecclesiae non debent poni in coquina, vel vineis pastinandis: possunt tamen pom in alia ecclesia, vel capitulo, aut dormitorio, vel refectorio fratrum, quae omnia loca sacra reputantur. de consecra. dist. 1. c. Ligna. cum glos. Et similiter intelligitur de lapidibus ecclesiae destructae. Ex quo etiam videt, quod tumbae destructae, & fractae punt poni in aedificiis religiosorum, quamuis factae fuerint religiosae: dum tamen qui per amotionem earum non deleatur memoria defunctorum, sed fiat noua tumba: vel ponatur epitaphium in pariete, quando iam tumba sic est destructa, quod nec litera apparet, nec interest defuncti eam non amoueri, nec etiam amicorum. Vnde in Tripertita historia legitur: quod quidam ioculator emerat sacras vestes, & cum ipsis in theatro ludens subito mortuus fuit. de his habet. de conse. dis1. c. Altaris. c. Nemo. c. In scan. c. ad nuptiarum. Propter hoc Balthasar vita, & regno priuatus est: quia vasa sacra in conuiuio prophanauit: Da. 5.
Quarta conclusio, quod corporalia non sunt abluenda per laicos, nec per mulieres, nec moniales de iure. 23. dist. c. Vasa. &. c. sacratas. vbi dicit, quod nec pallas, nec vasa sacra, nec corporalia debent contingere. Et si ex deuotione hoc faciant, praesum ptuosa, & indiscreta est, sicut Oza, qui tetigit Arcam: vnde nec praetextu pietatis mortui sunt sacramentis vestibus induendi. Quod autem sacerdotes episcopi sic induti sepeliuntur: potest dici, quod non debent illae vestes esse benedictae: vel si sunt, consuetudo excusat: & similiter moniales, quae corporalia lauant. scuta autem mortuorum in ecclesia appensa, pro necessitate ecclesiae milites tollere possunt: sicut Dauid gladium Goliae. 1. Reg. 21.
Quinta conclusio est, quod cum vestes sacrae rumpuntur, possunt refici, & filum non sacratum, & pannus non benedictus possunt imponi, quandiu remanet forma vestis sacrae. Non oportet autem benedici: licet per partes pluries reficiant, alias sic: de conse. eccle. c. Quod in dubiis. in glos. Dico autem formam mutari, quando tanta pars est amota, quod non liceret sine illa celebrare: puta medietas, vel tota manica albae: & cunc tutum est, quod supersuatur pars noua, antequam abscindatur pars vetusta, & sic semper remanebit forma: quando autem sunt duplicata tempore benedictionis, manipulus, stola, casula, si postea diuidantur, vtraque pars remanet bene dicta: quia etiam multae stolae, manipuli, & casulae vnica benedictione consecrantur.
sexta conclusio est, quod cum senarius numerus sit perfectus, sacerdos, qui habet ordinem perfectum, habet sex vestes necessarias ad oelebrandum quo ad necessitatem praecepti, scilicet, albam, cingulum, amittum, manipulum, stolam, & casulam sunt autem. 3. omnibus communes materialiter non formali ter. Non enim necesse est diaconum vti veste benedicta: puta albam sicut sacerdotem: cum etiam in maximis solennitatibus omnino sine alba, cum manipulo, & stola, & superpellicio coram episcopis celebrantibus, in Pontificalibus dicatur Euangelium solonniter. si autem alba non est de necessitate praecepti, moltominus alba benedicta. Et si non oportet haec in diacono, multominus in inferioribus. sacerdos autem sicut non debet celebrare nisr in calice, & altari sacratis, sic nec nisi in vestibus sacris.
septima conclusio est, in speciali de mauipulo, quae tamen nullus inferior subdiacono portare debet: ficutur nec vestem proptiam euicunque ordini sacro: inddo quo illi est propria. Nam tunicam licet non sabdia cono portare: quia non estei propria, sicut manipulus.
Octaua conclusio est de stola, quae & orarium dicitur. 23. distinct. Ecclesiastica. qua nulli inferlori diacono vti licet. 23. distinct. cap. ministerium. & cap. se. nec sacerdos eucharistiam infirmis portare: nisi stola in pectore in modum crucis circunseptus sit, vt ibidem dicitur. Hanc autem diaconus in sinistro humero gestare dobet. 25. distin. vnum. In episcopo autem, & sacerdote stola vtrunque humerum ambire debet, pectus in modum trucis cingendo, ad designandum crucifixum. dist. 23. c. ecclesiastica. sine qua qui celebrat, vel qui Euangelium solenniter legit, grauiter excedit, & excommunicat i praecipitur, vt ibi dicit. Hac etiam imomni oratione solenni, & sacramentorum exhibitione vti debet sacerdos, & eplscopus, conferendo primam tonsuram, sicut habet consuetudo ecclesiastica, quae est in his omnibus aemulanda.
Nona conclusio est, de casula, qua nullus inferior sacerdote vti debet: nisi sicut consuetudo habet, quod diaconus explicatam, & implicatam postpositam portat in ministerio. Hac autem vti non debet sacerdos, nisi in missa: sicut nec Archiepiscopus pallio. Item sine hac nulla necessitate celebrare debet.
secundus articulus est de Pontificalibus vestimentis. Et primo in generali. secundo, in speciali de numero. 9. vestium.
Circa primum sciendum, quod inter vestes Pontificales baculus ab batibus conceditur, non autem annulus in quarto digito i. medico ferre debet secundum Hosti. in signum amoris: quia ad illum ex corde vena procedit: ex priuilegio autem exempti abbates, & mitram, & annulum, & chirothecas deferunt. Mitras autem multi alij etiam, vt omnes cardinales: & quidam canonic in ex priuilegio speciali. super simplices sacerdotes, decanos, archidiacqnos, & archipresbyteros, & abbates habent episcopi, & Pontifices, qul & summi sacerdotes dicuntur: sicut Papa summus pontifex. Primo, ordinum collationem. secundo, confirmationem: licet ex commissione Papae simplex sacerdos possit confirmare: & maiores ordines conferre. Tertio dedicare, vel consecrare ecclesias, altare, vasa sacra, coemeterium, & reconciliare. Quarto, consecrat oleum ad infirmos: oleum sanctum. i. ad catechumenos, & ad manus sacerdotum, & Pontificum, & chrisma, quod in die coenae faciendum est. Quin eo, benedicere sacras vestes, albam, casulam, & talia, & coronam, de qui bus supra. sexto, benedicere moniales: non nisi virgines, quae etiam post benedictionem corruptae exercere non debent actus virginum consecratarum: quamuls possit cum eis dispensari per epraeos, si sint corruptae occultae per naturam, vel contra naturam, vt consecrentur, vel confecratae ministrent. Et de ministerio verum est: sed de consecratione dicendum, quod nec Papa posset facere, quod li cite, subforma alia benedicerentur: quia mendacium es set in sacramentalibus, quod est valde perniciosum: sed ad hoc valet eius dispensatio: vt possint consecrari forma mutata secundum Thom. septimo, synodum conuocare, quod bis in anno faclendum est. di. 18. in Decretis. Octauo, solennem poenitentiam iniungere, vel reconciliare abea: quod tamen simplici sacerdoti committere potest. Nono, parochias vnire, vel diuidere. sicut ergo episcopus habet nouem specialia opa, sic habet nouem speciales vestes, quae sunt ealigae, sandalia, succinctorium, tunica, dalmatica, mitra, chirothecae, annulus, & baculus. Per caligas significatur rectitudo gressuuto: vnde Petro ab angelo directo re dictum est, Calcia te caligas tuas. Per sandalia, quae pedes tegunt, contemptus terrenorum, vel ministerium incarnationis, vel sandalia sunt affectio castat vnde Innocent. dicit, quod Pontifex noster pro foeminalibus habet sandalia. Persuccinctorium, quo stola ligatur cum alba, amor honestatis. stola enim super humerum signat onus Christi, qua ligatur cum alba: quia onus laboris habet honestatem colligatam, sicut otiositas habet luxuriam annexam: vnde pro baltheo habet cingulum, vel succinctorium. Per tonicam perseuerantia, quam habet loco poderis, quae veniebat vsque ad pedes, quae est talaris tunica, quae est actio consummata secundum Grego. vsque ad finem vitae. Per dalmaticam largitas in operibus misericordiae, quae olim fuit tantae celebritatis, quod nec diaconis, nec episcopis sine concessione Papae vti licebat. 23. distin. communis. sed licet modo sine alia concessione simplices diaconi, vtantur: debent tamen ipsis vti insolennitatibus. 86. distin. De ieiunio. sed solennitas intelligitur non solum festit sed etiam officij: vnde & in missis de mortuis vtentes sal- tem de consuetudine excusantur. Per chirothecas, cautela in opere, ne euellendo vrticas, & spinas peccatorum laedatur. Per mitram, quae habet duo cornua, scientia vtriusque testamenti, pro cuius vsu debetur sibi aureola Doctorum. sed Papa habet eam rotundam in communi surgentem, sicut erat cidaris Pontificalis, propter plenitudinem scientiae, & potentiae ad coelestia tendentem. Per baculum pastoralem significatur illud, quod habetur in versu: Collige, sustenta, stimula, vaga, morbida, lenta. Curuitas cambucae significat, quod debet colligere oues vagabundas extra gregem: truncus baculi rectus a capite vsque ad finem significat, quod debet sustentare infirmos, & super humeros ponere ouem: quae non potest se portare: sicut Christus fecit, quando exiuit baiulans sibi crucem: acuties, quae est in fine pungens significat, quod debet stimulare lentos. sed licet Papa plus ad hoc teneatur, quam alij: non tamen vtitur cambuca, propter duplicem rationem, quae tangitur extra. de sac. vn. c. Vnico. in fine. vbi di citur sic: Licet Romanus Pontifex non vtatur baculo pastorali, tum propter historiam, tum propter mysticam rationem. Historia ponit in glossa, quod beatus Martialis fuit ille puer, de quo Christus dixit, Nisi conuersi fueritis, & efficiamini, sicut paruulus iste, non intrabitis in regnum coelorum: qui postea factus est vnus de discipulis Petri, quem cum alio misit ad praedicandum in Germaniam, qui in via mortuo collega eius: rediit ad Petrum: & Petrus ait ill: Accipe baculum meum, & tangens illum dic, Vt in nomine Domini surgat, & praedicate. Tunc ille re cedens, & quarto die post mortem ipsum baculo tangens, re uixit, & praedicauit: & tunc beatus Petrus remouit baculum a se, & dedit subditis. Alij dicunt, quod discipulus ille fuit episcopus Treuerensis: vnde in illa ecclesia Papa portat baculum non alibi. Ratio vero mystica tangitur in alia glossa duplex: vna quia baculus habet in summitate recuruationem ad trahendum, quod non est necesse summo Pontifici: quia nullus potest ab eo diuertere finaliter: quia ecclesia non potest esse nulla. 24. q. 1. c. Pudenda. in fi. nullus enim potest eximi a potestate Papae, nec ecclesia vniuersalis potest deficere: sicut multi sunt exempti a diccesanis, & multi episcopatus destruuntur: ita vt nullus subditus remaneat episcopo. Alia ratio, quia per baculum significatur coerctio, vel coerctatio: vnde alij episcopi recipiunt baculos a suis superioribus: quia ab homine reclpunt potestatem coarctatam, & coerctio ni subditam: sed Romanus Pontifex non vtitur baculo: qula a solo Deo accipit plenitudinem potestatis, & illi soli subest. Dantur autem in praedicta gloss. alij versus de mysterio baculi qui tales sunt: "In baculi forma praesul datur tibi norma. Attrahe peccantes, rege iustos, punge vagantes." Collige per primum medio, rege, puge per imum: & post ea illum, qui posit' attrahe &c. per annulum sacra fidei, qua ecclesia desponsai Christo, cuius sunt vicarij. Annulus enim datur a sponso sponsae, & econuerso in signum dilectionis mutuae, & fidei coningalis. 30. q. 5. Foeminae. extra. de psump. e. Ilud. vnde, vt supra dictum est in quarto digito ponitur: vt sicut vena ab illo digito cordi coniungit, sic eorum corda coniungant, vt in dicto. c. Foeminae. Et quis clerici non debeant deferre annulum, nisi quibus hoc competit ex officio dignitatis. extra. de vi. & hone. cler. c. clerici. officia tamen per annulum clerici de beneficiis possunt per superiores inuestiri. extra. de sententia & re. iudi. c. cum olim.
Tertius articulus est de vestibus archiepali bus. Primo, de pallio. scd'o, de cruce. De pallio quidem videnda sunt tria. Primo, de pallio in se, & eius petitione. secundo, de ei' authorltate. Tertio, de vsu.
Quantum ad primum sunt multae conclusiones. Prima de mysterio. Pal lium enim significat specialem dignitatem, & honorem, vt in decre. dist. 100. c. Prisca. &. c. Cotra. ante finem. Et significatur, quod archiepiscopus cum augmento honoris, debet alios excellere in ornamento actionis. ea. disc. Rationis. Dicitur etiam palliu archiepiscopi sumi de corpore Petri. extra de elect. c. significasti.
secunda conclusio est de peritione quo ad tempus, quia electus in archiepiscopum, & confirmatus, & consecratus debet petere pallium infra tres menses computandos a tempore confirmationis: si prius erat consecratus, & nunc transsatus, & non petiuerit iusto impedimento cessante, potest accusari de hoc, & a dignitate remoueri. e. di. c. qm̃.
Tertia conclusio est de modo petendi: quia non debet dari nisi cum instantia petenti, & meritis exigenti. e. di. c. Prisca. nec pro pallio debet aliquid da ri, nec recipi, nec promitti. e. di. c. Nouit. de simo. c. 1.
Quarta conclusio est de modo concedendi: quia prius debet fidem profiteri, & obedientiam Romanae ecclesiae, pro mittens se seruaturum concilia, & statuta Romanorum Ponti ficum. dicto. c. Nouit. &. c. causarum. &. c. Optarum. de elec. c. significasti. & cum pallio semper debet concedi nouum priuilegium, vel reuocari antiquum. eandem di. c. Rationis.
secundo videndum est de authoritate pallij, quae est tanta, quod antequam ipsum obtinuerit archiepraes, non potest epos consecrare. e. di. c. Qm̃. nec conuocare concilium, nec confice re chrisma, nec dedicare ecclesias, nec ordinare clericos, nec ante sortitur nomen archiepi, vel primatis: quamuis sit consecratus ibi, vel alibi. extra de electi. c. quod sicut. etiam si pallium in alio archiepatu habuisset, de authoritate, & vsu pallij. Nisi, quia nouum pallium oportet petere. extra de postu. c. Latere enim. in fi. potest tamen quando vult missam sine pallio celebrare. extra e. c. Ex tuarum. potest tamen huiusmodi consecrationes ante palliu alij committere. extra de offi. iudi. ordi. Quod apostolica. de elec. c. De suffraganeis. Item ante palliu obtentum nullus metropolitanus debet ante se crucem deserre, sed tantum postea: similiter pri archa ante ob tentum a Papa pallium, non potest palliu suis suffraganeis ar chiepis dare, quia nemo dat, quod non habet: sed postea sic. de priuile. c Antiqua.
Tertio, videndum est de vsu pallij: & quidem Romanus Pontifex in signum plenariae potestatis, quae in pallio designat, vbique & semper pallio vtit. extra de autho. & vsu pallij. c. Ad honorem. Alij vero palliati certis locis, & temporibus. Non enim debet archi epraes vti pallio, nisi intra prouinciam suam, vt primas pri matiam, vel patriarcha patriarchatum. Nec in hoc potest aliquis cosuetudinem allegare, quae dicenda est potius corruptela, & hoc nisi de Papae indulgentia speciali: & tunc debet eo vti cum consensu dicec. extra. e. Ex tuarum. potest etiam vti in aliena prouincia de licentia metropolitani: sicut ibidem, nec omni tempore: quia non in processionibus, sed in missarum solemniis tantum. c. Pallium. &. c. Cum sit. Et hoc in festis praecipuis, & non in missis pro defunctis. extra e. c. vlt. Item pallium est personale, nec potest ipsum qnis aliis commodare, nec accommodato vti, nec in morte alteri reliqui: sed debet cum eo archiepraes sepeliri. extram. e. c. ad hoc. Est etiam pallium non solum personale, sed cum hoc locale: quia si epraestransteratur, primum pallium remanebit in primo loco: & vterque archieps nouum pallium impetrabit. extra de post. c. Latere. in fi. De pallio habei de cons. di. 1. c. Porro.
secudo, videndum est de cruce archiepali, vbi est prima conclusio, quod pattiarchae postquam a Papa pa lium obtinuerunt, possunt facere crucem ante se deferri vbiq:: nisi in vrbe Romana, vel alibi, vbi Papa, vel eius legatus vtens insigniis Papalibus praesens esset. de priuil. c. Antiqua. Caeteri vero primates, infra primatiam: archiepraes, infra pro uinciam tantum, postquam a Papa, vel suo patriarcha pallium habuerunt.
On this page